«
Limen » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 112b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIMEN
LIMEN, Ecclesia. Vetus Inscriptio allata a Catello in Historia Occitanica pag. 738. et
Stephano Baluzio ad Salvianum et Capitular. +
Do.
et.
Xpo.
Miserante.
Lim.
hoc C. L. K. T. E. (conlocatum est)
Anno
iii.
CS.
Valentiniano.
Aug.
iii.
KL.
D.
xviiii.
Anno Epus.
Rusti... Infra, quod hic
limen,
Ecclesia appellatur : quomodo
Limina Apostolorum, aut Sanctorum
visitare
, formula frequens apud Scriptores de iis qui peregrinationes ad Sanctorum
memorias instituunt, de qua quædam diximus in Descript. Ædis Sophianæ, ubi de
solea : multa vero Savaro ad Sidon. lib. 1. Epist. 5. et Rosweidus ad Paulinum.
Adde Turneb. lib. 12. Adversar. cap. 5. Epistola 22. ex iis quæ tom. 1. Histor. Franc.
habentur :
Sed nec illum insalutatum relinquo, cujus gressibus indesinenter
Sanctorum Limina visitantur. A Liminibus Ecclesiæ separari,
pro
excommunicari, lib. 2. Hist. Casin. cap. 43. 48. lib. 4. cap. 32. 57. 88. 94. 109.
Anacletus PP. Epist. 1 :
Peracta consecratione omnes communicent, qui noluerint
Ecclesiasticis carere Liminibus.
Le Roman
de Partonopex MS. ead. notione vocem
Lime usurpat in his versibus :
Si vait bien ains au mostier
Iluec font lor afflictions,
O larmes et o oraisons,
Et si demeurent trusqu'à prime,
Tant mainent ceste seinte Lime,
Que de Dieu sont enluminées.
Limina, pro templis, usurpasse etiam paganos Scriptores alii observarunt,
Martialem, Statium, etc. Vide
Solium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Hinc emendanda
Charta ann. 1232. apud Rymer. tom. 1. pag. 324. ubi perperam pro
Limina, bis
legitur,
Lumina B. Thomæ Martyris.
P. Carpentier, 1766.
◊ Unde nostris
Lintier,
eadem acceptione. Vitæ SS. ex cod. 28. S. Vict. Paris. fol. 67. r°. col. 2 :
Com
l'abbé Jehan venist à Rome por visiter les Lintiers de Apostres, etc.
Limina Portarum,
Loca mortuorum, vel potius
Martyrum, ut Grævius emendat in Gloss. Isidori : quæ firmant
conjecturam nostram in Descript. Ædis Sophianæ super hac re allatam.