1. BENEFICIUM, Scriptoribus mediæ ætatis, dicitur prædium fiscale, quod a Rege vel Principe, vel
ab alio quolibet ad vitam viro nobili utendum conceditur. Ita autem appellatum est, quod
is ex mera dantis
Beneficio ac liberalitate illud possideat. Unde hæc loquendi
formula in Testam. Hadoindi Ep. Cenoman. Breq. n. 114. ann. 642. :
Villa... quam Lupus quondam
per Beneficium nostrum tenere visus fuit.
Infra :
Quam fidelis noster per
nostrum Beneficium habere videtur.
Rursum :
Similiter villa.... quam ex
munificentia nostra ipsi fideli nostro Caddono Defensori nostro concessimus.
![[]](img/image.png)
Supra :
Quam fidelis noster per nostrum Beneficium habere
videtur.
Ubi observandum de iis villis disponere ac decernere, quas
in
Beneficium, id est, ad usumfructum concesserat. Charta Guillelmi Ducis Aquitan. apud
Beslium pag. 255 :
De quadam silvula, quam præfatus Bego habere videbatur de nostro
Beneficio, etc.
Et in Tabular. Burguliensi Ch. 31. apud eumdem pag. 277 :
Cum consensu et voluntate Comitis Odonis eam (curtim)
ex nostro
Beneficio tenere. Ex munere regio,
dixit Marculfus lib. 1. form. 12.
◊ Eodem pæne sensu Latini hanc vocem usurparunt, et prædia
quæ Principes militibus, aut aliis largiebantur,
Beneficia appellarunt, et librum
in quo ea describebantur,
Librum Beneficiorum. Hygenus de Limitib. agror. pag. 193. Gœs. :
Si qua Beneficia concessa aut assignata coloniæ fuerint, in libro Beneficiorum
ascribemus.
Dolobella :
Quæris si in libro Beneficiorum regionis illius
Beneficium alicui Augustus dedit.
Atque hic liber erat penes
Primiscrinium
Beneficiorum, sub dispositione Comitis Rerum privatarum domus divinæ, de quo Notitia
Imp. ; vel penes eum qui
a commentariis Beneficiorum appellatur in veteri
Inscriptione. Grut. 578.
1. Ad ejusmodi beneficia spectavit S. Augustinus Serm. 1. in Vigilia
Pentecost. :
Notum est.... quod milites sæculi Beneficia temporalia a temporalibus
dominis accepturi, prius militaribus sacramentis obligantur, et dominis suis fidem se
servaturos profitentur.
◊ Certe ea fuit apud nostros
Beneficiorum conditio,
ut qui ea impetrabant, aut quibus conferebantur, et fidem præstarent, seu, ut tunc
loquebantur,
se in Vassaticos commendarent, et servitium militare facerent iis qui
ea conferebant. Ludov. Pii Capitul.
pro Hispan. cap. 6. Hinc
Beneficiarii honores, prædia in
Beneficium, seu
feudum concessa. Annales Franc. Bertiniani ann. 839 :
Suorum quoque complures non solum proprietatibus, verum etiam Beneficiariis
donavit honoribus.
Reginon. Chronic. ad ann. 903.
Pertzio vol. Script. 1. pag. 610. lin. 19. et 20.
Beneficia publica, quæ et
Regia, nempe quæ ex regalibus prædiis
conferebantur, apud Monachum Sangallensem in Carolo Mag. lib. 1. cap. 32.
Beneficia
regalia, in Capitul. 2. ann. 813. cap. 4.
Accipere Beneficium a seniore suo,
in Concilio Compendiensi ann. 757. cap. 6.
◊ Ad id autem Principes conferebant beneficia, ut fortiori
vinculo fide præstita, et fidelitatis interposito sacramento, suis partibus vassallos
abdicarent. Annales Fr. Fuldenses ann. 881. Pertz. vol. Script. 1. pag. 394. :
Et ei Abbatias et
Comitatus in Beneficium dedit, ut ei fidem servaret.
Præterea conferebantur
Beneficia, ut qui iis donati erant, servitium militare præstarent, si bella
ingruerent. Unde
Beneficia Militaria dicuntur in Charta Ragenfredi Episcopi
Carnotensis ann. 954. Vide Leges Longobard. lib. 3. tit. 9. § 9. Lothar. II. ann. 1136. et Capitulare
ann. 807. cap. 1. et in voce
Militia. Adde Eichhorn. Histor. Jur. German. § 167. 201. 344.
not. s.
◊ Erant autem
Beneficia ad vitam. Tabular.
Angeriacense apud Beslium pag. 257 :
Præfatam Ecclesiam cum omni integritate,
quandiu advixerit, teneat.
Unde
proprietatibus passim opponuntur. Codex
Carolinus Epist. 62 :
Tam de propriis, quam de Beneficiis per testamentum....
concessis.
Charta Conradi Burgundiæ
![[]](img/image.png)
Regis pro Monasterio Grandis-Vallis ann. 957 :
Cuidam Luitfredo
nomine prædictum Monasterium concessum est in Beneficium : sed non post longa tempora,
non per Beneficium, sed per proprietatem in posteram ejus progeniem divisum,
etc.
Charta Odonis Regis in Tabular. S. Cyrici Nivernens :
Si ea quæ inter
se fideles loci temporisve commoda opportunitate ex rebus propriis, aut jure Beneficii
sibi commissis, causa augmenti vel meliorationis juste ac legaliter agendum
deliberaverint, nostris confirmamus edictis.
Ditmarus lib. 5 :
Hujus vitæ
cursum quam probabiliter egit, hoc etiam testificatur, quod apud dominum suimet
Beneficii maximam partem acquisivit in proprietatem.
Capitul. Caroli Calvi tit.
6. § 20. Convent. in villa Sparnaco
ann. 846. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 389. :
In Beneficiario jure,
aut in alode adsumptum habetur.
Ita tit. 31. cap. 22. Edict. Pistense ann. 864. ibid. pag.
490. in Capitul. Carlomanni tit. 2. cap. 6. ap. Vernis Palat. ann. 884. ibid. pag.
552. in Lege Longobard. lib. 3. tit. 8. § 3. Ludov. Pii cap. 32. ex Capit. quæ per se scribend.
Baluz. ann. 819. Pertz. ann. 817. ibid. pag. 214. 4. Conrad. II. Imper. ann. 1037. Pertz.
vol. Leg. 2. pag. 39. in Annalibus Francor. Bertinianis ann. 836. 839.
et in Capit. Caroli Mag. lib. 1. cap. 132. 126. ex Capit. II. Niumag. ann. 806. cap. 8. adde I. cap. 9. Pertz. vol. 1. pag.
145. lib. 3. cap. 19. 20. ex Capit. I. Niumag. cap. 6 et 7. Adde Prudent.
Trecens. annal. ad ann. 836. ap. Pertz. vol. Script. 1. pag. 430. lin.
6. Qui porro hac conditione tenebant ejusmodi beneficia, dicebantur ea
Beneficiario Jure Possidere, id est, per usumfructum. Charta Caroli Calvi ann. 865. in Tabulario Bellilocensi
in Lemovic. num. 4 :
Quandam nostri juris villam, quam ipse hactenus jure
Beneficiario per nostram largitionem obtinuisse visus est.
Alia ejusdem Caroli
ann. 877. ibidem :
Quidam fidelis noster Hildebertus culminis nostri adiens
serenitatem, deprecatus est, ut quasdam villas,.... quæ sitæ sunt in Comitatu
Lemovicensi, jure usufructuario et Beneficiario omnibus diebus vitæ suæ, et filio suo
post eum, per hoc præceptum nostræ auctoritatis concederemus, etc.
Alia ejusdem
Principis :
Ut eis quandam villam.... usufructuario et jure Beneficii omnibus
diebus vitæ suæ concederemus.
Marculfus lib. 2. form. 5 :
Nobis ad
Beneficium usufructuario ordine excolendum tenere permisistis.
Cod. MS. Irminonis Abb. San-German. fol. 2. verso col.
1. (** Br. 1. c. 39.) :
Ratgis habet in Beneficio mansos ingenuiles
iii. habentes de terra arabili bun. xxxviii.
Ibid. fol.
107. verso col. 2. (** Br. 21. c. 93.) :
Sunt mansi ingenuiles
xlviiii. et duo dati in Beneficio.
Vide Acta SS. Benedict. sæc. 1.
pag. 413. sæc. 3. part. 1. pag. 124. sæc. 4. part. 1. pag. 602.
In Beneficio tenere et precario more, in Pancharta nigra Turon. cap. 97.
Beneficiali more, in Synodo Ravennensi ann. 877. cap. 17. Baldricus Noviomensis
lib. 1. cap. 85 :
Villam... quam Hasbanienses more Beneficiali tenebant. Jure
Beneficii tenere,
in Annalib. Franc. Fuld. ann. 850. et apud Aimoin. lib. 1.
Hist. cap. 14. Adde Capitula Caroli Calvi tit. 10. cap. ult. ap. Vermeriam ann. 853. cap. 2. Pertz. pag.
420. tit. 43. cap. 5. ap. Carisiac. ann. 877. ibid. pag. 538. Aimoinum lib. 2.
Mirac. S. Benedicti cap. 5. et Petrum Damian. lib. 4. Epist. 12.
◊
Chart. ann. 1097. apud Schœpflin.
![[]](img/image.png)
in Alsat. Diplom. tom. 1. num. 230. pag. 178 :
Liutfrit.....
quicquid predii habuit in Eichhohe marchia..... monasterio S. Cyriaci ad Aldorph...
tradidit... ea videlicet ratione, ut ipse et ejus uxor idem prædium in sua potestate
et utilitate Jure Beneficiali retinerent et annuatim quatuor denarios inde ad prefatum
monasterium persolverent, quandiu viverent, post obitum vero illorum in potestatem et
utilitatem fratrum nullo contra dicente rediret. Idem autem Liutfrit a domno....
abbate.... viniferos agros duos lege precaria recepit.
Adverte Beneficium
oblatum, precariam concessam.
◊ Nec tantum erant ad vitam, sed ea pro libitu auferebantur.
Charta ann. 794. ap. Lacomblet.
Rhen. infer. 4 :
Agrum quem H. liber homo in meo Beneficio ante
habuit.
Epistola Episcoporum Galliæ ad Ludovicum Regem cap.
15 :
Ecclesiæ siquidem nobis a Deo commissæ non talia sunt Beneficia, et hujusmodi
Regis proprietas, ut pro libitu suo inconsulte illas possit dare, vel tollere.
Non temere tamen, nec sine legali judicio auferebantur. Synodus Ticinensis ann. 855 :
Denique quia Christi custodiente clementia neminem injuste privavimus, sed neque
privari absque legali sanctione aliquem nostrorum fidelium voluimus Beneficio : jubemus
ne quis suum depravet ullo modo, sed instauret securiter, etc.
◊ Transibant etiam interdum ad posteros, sed Principis
interveniente consensu. Nithardus lib. 3. de Bernardo Duce Septimaniæ :
Victoriam
ut Caroli esse dedicit, filium suum Willelmum ad illum direxit, et si honores quos idem
in Burgundia habuit, eidem donare vellet, ut se illi commendaret, præcepit.
Regino ann. 940 :
Uto comes obiit, qui permissu Regis quidquid beneficii aut
Præfecturarum habuit, quasi hæreditatem inter filios divisit.
Continuat. Reginon. ad ann. 949. ap.
Pertz. vol. Script. 1. pag. 620. Annal. Fuldens. ad ann. 883. ibid. pag. 398 :
Imperator... in Italia.... nonnullos exauctoravit, et Beneficia, quæ illi et
patres et avi et atavi illorum tenuerant, multo vilioribus dedit personis.
Consule Eichhorn. Hist. Jur. Germ. § 141. Atque inde origo consensus
dominorum in feudis vassallorum adhibiti, cum ea ad posteros transeunt, qui vulgo
laudimii, interdum
consensus et
consilii nomine donatus legitur.
V.
Feudum. Hac porro conditione dabantur beneficia, ut ea sarta
tecta servarentur et integra, nec ea distrahi possent : quod si aliter evenisset, iis
privabantur possessores, ex Lege Longobard. lib. 3. tit. 8. § 1. Carol. Magn. 119. ex Capit. per se scribend. ann. 817.
cap. 3. et Capit. Caroli Mag. lib. 3. cap. 19.
◊ Atque primitus ad vitam dabantur beneficia, et
usufructuario jure possidenda : postmodum ad filios, et ex filiis nepotes, atque adeo ad
fratres ex parte patris transiere, Constitutione Conradi Imperat. quæ in Legib. Longob.
lib. 3. tit. 8. § 4. descripta legitur. Vide
Feudum.
◊ Qui vero ejusmodi beneficia Militaria a Rege
consequebantur,
Vassi aut
Vassalli dominici dicebantur. Annales Franc.
Bertin. ann. 837 :
Episcopi, Abbates, Comites, et Vassalli dominici in memoratis
loci Beneficia habentes.
Ita ann. 869. pag. 234. et in Capit. Caroli M. lib. 3.
cap. 73. e Capit. Bonon. ann. 811.
cap. 7. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 173. in Capit. Caroli C. pag. 49.
In villa Sparnac. ann. 846. cap.
20. etc. Interdum
Milites, ut in Legib. Longob. lib. 3. tit.
8. § 4. Sed de horum vocabulorum notionibus agetur
![[]](img/image.png)
suis locis. Vide Murator. Antiq. Italic. Diss.
XI.
◊ Cum igitur ea
Beneficia, seu prædia, beneficii
jure Nobilibus darentur a Rege vel Principe,
Regalia appellata sunt. Capitula
Caroli M. lib. 1. cap. 132 :
Ut omnes Episcopi, Abbates, Abbatissæ, Optimates et
Comites seu Domestici, et cuncti fideles qui Beneficia Regalia, tam de rebus
Ecclesiasticis, quam quæ et de reliquis habere videntur unusquisque suo beneficio suam
familiam nutricare faciat, et de sua proprietate propriam familiam nutriat.
Ex
quibus patet
Beneficia Regalia, non modo dicta fiscalia Regum prædia quæ
concedebantur, sed etiam Ecclesiastica, quæ viris militaribus, ita invalescente hacce
tempestate usu, vel potius abusu, ab ipsis Regibus dabantur in
Beneficium, ratione
quorum militia et servitium militare Regi præstabatur. Rursum ex his eruitur
Beneficia
Regalia Episcopis et Abbatibus concessa fuisse : unde cum postmodum ea in
proprietatem transissent,
Regalia appellari cœpere quævis Ecclesiarum prædia ac
dominia, utpote a Regibus primitus
in beneficium concessa, ac temporis successu
proprietatis jure retenta. Id firmat Radulfus de Diceto ann. 1093. ubi ait Willelmum II.
Regem Angl.
præcepisse ut investiretur Anselmus omnibus ad Archiepiscopatum
Cantuaricensem pertinentibus, atque ut civitas Cantuariæ, quam Lanfrancus suo tempore a
Rege in beneficio tenebat, et Abbatia S. Albani, quam non solum Lanfrancus, sed et
antecessores ejus habuerant, in alodium Ecclesiæ Cantuariensis pro remedio animæ suæ
perpetuo jure transirent
.
◊ Quemadmodum autem Beneficia morientibus
possessoribus ad regem redibant ; ita Beneficia, quæ Episcopis et Abbatibus dabantur, iis
perinde decedentibus, ad Regem revertebantur, qui iis gaudebat, quousque successores eorum
iisdem beneficiis investirentur. Atque hæc fuit, ni fallor, Regalium
Ecclesiasticorum origo, quibus vacante sede Episcopali Reges gaudere solent. Beneficiorum
regalium occurrit præterea mentio in iisdem Capitulis Caroli Mag. lib. 3. cap. 19. 20. 71.
e Capit. Bonon. ann. 811. cap.
5. 81 e Capit.
Aquens. ann. 812. cap. 6. Beneficiorum vero quæ Episcopis et Abbatibus
concedebantur, lib. 3. cap. 82. ibid.
cap. 7. Adde Formulas Beneficiorum describendorum ap. Pertz. vol. leg. 1. pag. 175.
inter Capitul. ann. 812.
◊ Quod autem
Beneficium primitus appellatum est,
postmodum
feudi nomen accepit. Charta Ottonis Comitis Viromandensis apud Hemereum
in Augusta Viromand. ann. 1025 :
Tenebat, inquam, aquam illam ex me loco Beneficii,
sub nomine feodi.
Charta Balduini Hierosol. Comitis Hannoniæ ann. 1078. apud
Miræum in Donat. Belg. lib. 2. cap. 28 :
Excepto quod Abbas vel successor suus pro
molendino suo unoquoque anno solvat Militibus quibus contingit Beneficium, quod vulgo
dicitur Feodum, 5. modios... annonæ, etc.
Hadrianus PP. apud Radevicum lib. 3.
cap. 32 :
Licet enim hoc nomen quod est Beneficium, apud quosdam in alia
significatione, quam ex impositione habeat, assumatur ; tunc tamen in ea significatione
accipiendum fuerat, quam nos ipsi posuimus : hoc enim nomen ex bono et facto est editum,
et dicitur Beneficium apud nos, non feudum sed bonum factum.
Ita
Beneficium et
feudum promiscue usurpantur in libris feudorum. Eadem
Honores dicuntur. Vide
supra.
![[]](img/image.png)
Beneficiolum. Charta Caroli III. Imp. et alia Ludovici Regis ann. 892. ex Tabulario Ecclesiæ
Gratianopol...
Videlicet foris murum ipsius civitatis (Lugdunensis)
Ecclesiam S.
Laurentii (cum)
Beneficiolo ad illam pertinente.
Beneficium, Precaria, Præstaria. Tabularium Monasterii S. Andreæ Viennensis :
Itaque
prædictas res sub Beneficio præstariæ cum omni integritate eo tenore concedimus, ut
quamdiu præfatus Artoldus et Adalaia futura ejus uxor, et nascituri ex eis hæredes
vixerint, usumfructum exinde percipiant, etc.
Gesta Abbat. Fontanell. cap. 17. ap.
Pertz. vol. Script. 2. pag. 293 :
Ansigisus Flaviacum monasterium... a domno rege
Carolo in precarium accepit anno 807.... Dum prædictum Flaviacense cœnobium jure
precarii ac Beneficii teneret, etc.
Formul. Goldastin. 78 :
In
Beneficium et in censum concessimus.
Conf. Eichhorn. Hist. Jur. Germ. § 194.
Bignon. ad Marculf. lib. 2. cap. 5.
P. Carpentier, 1766.
Beneficium, Charta, qua quid in
beneficium datur, ut monent post Maffeum Istor.
Diplom. pag. 84. Auctores novi Tract. de Re diplom. tom. 1. pag. 353. Rescript. Constant.
imper. in Cod. lib. 1. tit. 23. lib. 4 :
Si qua Beneficia personalia, sine die et
consule fuerint deprehensa, auctoritate careant.
Adde Cod. Theodos. lib. 6. tit.
2. leg. 15. Vide mox
Beneficiaria.
Beneficiare, Prædia in
beneficium dare. Arno Salisburgensis Episcopus :
Quod
fuit eis ex causa dominica Beneficiatum.
Formulæ veteres cap. 38 :
Ad
tuam petitionem nostra decrevit voluntas, ut tibi res nostras vel Sancti illius in pago
illo Beneficiare usufructuario ordine deberemus, etc.
Concil. Rotomagense ann.
1050. cap. 10 :
Ut Episcopus Clericorum Ecclesiæ stipendia, aut terras laïcis
Beneficiare minime præsumat. Res Beneficiatæ,
in Capitulis Caroli M. lib. 5.
cap. 3. Est in Epist. Episcop. ad
Ludov. Reg. ann. 858. ap. Sirmond. inter Capit. Car. Calvi pag. 183. Editor margini
adscripsit locum Benedicti, ubi de eadem re, aliis tamen verbis,
agitur. Tabul. Abb. Bellilocensis in Lemovicibus Ch. 43 :
Pro
qualicunque occasione seu donandi, seu Beneficiandi ipsas res.
Ch. 135...
Quas uxori meæ quandiu vivet, ego Galfredus Beneficiavi.
Wolfardus Hasenrietanus
de S. Walpurga :
Cæteri omnes Beneficiati sunt ex hujus Abbatiæ bonis.
Vide
formulas secundum Legem Roman. cap. 38. Chronicon Laurisham. pag. 89. Hincmarum tom. 2.
pag. 603. Concil. Dusiac. I. pag. 268. Burchardum de Casib. S. Galli cap. 3. pag. 115.
Chronicon S. Benigni pag. 422. Sigebertum ann. 1007. tom. 2. Hist. Franc. pag. 665.
Doubletum in Hist. Sandionys. pag. 712. Bibliothecam Sebusian. lib. 1. cap. 1. Chiffletium
in Probat. Hist. Tornut. pag. 285. Flodoard. lib. 3. cap. 4. Baldricum lib. 1. Chron.
Camerac. cap. 8. 92. 112. 114. 115. lib. 2. cap. 10. lib. 3. cap. 2. Harigerum in Vita
Landoaldi num. 14. Wolfardum de Miracul. S. Walpurgæ, Leonem III. PP. Epist. 9. etc.
Beneficiaria, Charta, qua quid in beneficium seu feudum datur. Tabularium Conchensis Abb. in
Ruthenis Ch. 35 :
Facta est Beneficiaria ista in mense Januar... anno 12. quod
Lodoïcus Rex cœpit regnare.
Beneficiati, Feudati, vassalli, apud Ottonem Frisingensem de Gest. Friderici I. lib. 1. cap.
11. 12. Ejusd. Imper.
![[]](img/image.png)
Curia ann. 1154. ap. Pertz. vol. Leg. 2. pag. 96. lin. 19. Plura in indice ejusd. volum.
hacce, et voce
Inbeneficiati.
Inbeneficiare, Idem quod
in beneficium dare, in Charta Ludovici Pii apud Beslium in
Regibus Aquitan. pag. 19. Burchardus de Casib. S. Galli cap. 3 :
Simoniace
Ecclesias vendidit, res Ecclesiæ Inbeneficiavit, etc.
Cap. 4 :
Omnia
antiquitus Inbeneficiata exosus plurima de sua diligentia ad se retraxit.
Charta
Hattonis Episcopi Moguntini ann. 910. apud Browerum lib. 3. Antiquitat. Fuldens. :
Deprecor... ut nunquam alicui hominum Inbeneficientur, sed ad generales usus
Fratrum perpetuo conserventur.
Alia Eberardi Episcopi Bambergensis in Chronico
Reichersperg. ann. 1151 :
Ita ut alveus ejus per terram prænotatam prædicto
Marchioni Inbeneficiatam transeat.
Alia ejusdem Episc. ann. 1160 :
Eumdem
locum laicis Inbeneficiando.
Adde Monachum Pegaviensem ann. 1040. 1112.
Bertholdum Constantiensem ann. 1077. Acta Murensis Monast. pag. 65. Arnold. Lubecens. lib.
3. cap. 12. Chronicon Constantiense pag. 624. 625. Librum de fundatione Monasterii
Gozecensis pag. 225. 229. Libr. de fundat. Cœnobii Bigaugiensis pag. 251. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Beneficium, Commodatum, datum mutuo. Leges Rotharis apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 42.
Roth. 332. :
Si quis præstitum aut conductum habuerit caballum, vel bovem, aut canem, vel
quodlibet peculium, et dum in ipso Beneficio et conductura est, homicidium fecerit,
etc.
Beneficia Ecclesiastica, dicebantur universim res Ecclesiæ in beneficium datæ, sive a Principibus, sive ab
ipsis Ecclesiis, et earum
Prælatis in
Beneficium datæ essent, ut in Synodo
Suessionensi sub Carolo C. cap. 11. et in Lege Longob. lib. 2. tit. 44. § 2. Car. M. cap. 100. Baluz. ann. 801. cap.
2. Pertz. ann. 803. cap. 16. pag. 110. in Capitul. Car. M. lib. 5.
cap. 92. 158. ex excerpt. Canon. post
Capit. Aquens. ann. 813. cap. 24.
Beneficia Ecclesiarum, lib. 1. cap. 163. 157. ann. 809. Capit. de Presb. cap. 18.
Capellæ et Casæ Dei in Beneficium datæ, in eadem Synodo.
Monasterium in
Beneficium concessum, in Charta Conradi Regis Burgund. ann. 957. tom. 7. Spicileg.
Acheriani pag. 187.
Res Ecclesiæ in Beneficium retinere, habere, in Capitulis
Caroli M. lib. 5. cap. 146. 277. ex
Capit. Wormac. ann. 829. Gener. cap. 8. Pertz. pag. 351. in Capit.
Calvi tit. 6. ann. 846. in villa
Sparnaco. cap. 55. Petrus Damian. lib. 4. Epist. 12. ubi de
alienationibus rerum Ecclesiæ :
Sed quid de venditione loquimur ? cum non modo ea
quæ emphyteoseos sunt locata contractu, vel jure proveniant, sive etiam quæ libellario
nomine pensitantur : sed illa quoque quæ sub nudo Beneficii vocabulo sæculares
accipiunt, revocari de cætero atque restitui Ecclesiis nullo modo possunt.
Ratpert. Casus S. Galli, cap. 2. ap.
Pertz. vol. Script. 2. pag. 63. lin. 13. Chartæ ann. 1104. et 1152. ap. Guden. in
Syllog. pag. 454. 456. 461. Quod quidem toleratum,
id exigente
reipublicæ necessitate, a Concilio Aquisgranensi II. ann. 836. cap. 3. can. 19.
quousque opportunitas id permitteret plenius emendari.
Horum vero beneficiorum
Ecclesiasticorum possessores tenebantur
nonas et decimas iisdem Ecclesiis quotannis
persolvere,
et restaurationes earum facere, ut ex Capitulis Caroli M. colligitur
lib. 5. cap. 145. 146. 276.
277. 192. leg.
92. rec. 158. et Capitul. Caroli C. tit. 6. cap. 55.
![[]](img/image.png)
Atque hic mos res Ecclesiæ Laicis ad beneficium dandi adeo invaluerat, ut in donationibus
Ecclesiæ factis, quo eæ ab omni alienatione deinceps tutæ essent, id potissimum caveretur,
ne in
beneficium darentur. Charta Hildegardæ Francorum Reginæ apud Meurissium :
Ideo interdicimus omnibus Abbatibus seu Custodibus ejusdem venerabilis loci,...
ut jam dictas res nunquam præsumant alicui Beneficio tribuere, nec per precariam, ut
fieri assolet, præbere.
Tradit. Fuld. lib. 1 :
Ut nulli Clericorum aut
Laïcorum quæ tradidi in Beneficium præstentur, etc.
Adde Chron. S. Benigni pag.
422. Chron. Mindense pag. 745. Bibliothecam Sebusianam lib. 1. cap. 1. pag. 5. Chiffletium
in Probat. Hist. Tornut. pag. 285. Catellum in Hist. Tolosanorum Comitum pag. 69. etc.
Chart. ann. 1123. ap. Guden. in
Cod. Diplom. vol. 1. pag. 58 :
Si quod Beneficium Archiep. sive Abbas cuidam
prestiterint omnino irritum sit, nisi solis ministerialibus.
◊ Neque tantum Laicis, sed et ipsis Clericis prædia
Ecclesiastica in beneficium dabantur ab Episcopis et Prælatis. Exstat Symmachi PP. ad
Cæsarium Arelatensem Episcopum Epistola tom. 1. Epistolarum Summorum Pontificum, qua in
primis vetat possessiones Ecclesiæ distrahi, nisi forte Clericis, ac Monachis, aut
peregrinis concedantur reversuræ ac Ecclesiam. Meminit etiam Hincmarus Opus 29.
Clericorum habentium Beneficia. Quæ quidem possessiones Ecclesiarum ita ad vitam
Clericis concessæ,
Beneficia dici cœperunt, inquit Baronius ann. 502. n. 36. eo
quod, ut habet Symmachus in hac Epistola, bene meritis tantummodo concedi liceret : ea
quippe tempestate,
in Galliæ provincia ab aliquibus personis Ecclesiastica prædia
diversis titulis alienabantur
, ut ait idem Pontifex in alia Epistola, quam
descripsit idem Baronius. Ex quibus patet morem in beneficiandi prædia Ecclesiastica
viguisse, stante etiam prima Regum nostrorum stirpe : quod præterea colligitur ex
Testamento Hadoindi Episcopi Cenomanensis sub ann. 652. quod descripsit Brissonius lib. 7.
Form. Verum etsi id caverit Symmachus, aut ab eo Cæsarius obtinuerit, ut prædia
Ecclesiarum non aliis distraherentur quam Clericis ad vitam ; mos tamen is invaluit, ut
Laicis perinde ac Clericis distraherentur, ex seculi labentis abusu. At cum in beneficium
Laicis data Ecclesiarum prædia temporum successu ad easdem Ecclesias redirent, sive ex
beneficii usufructuaria conditione, sive ex possessorum voluntaria restitutione, eadem
postmodum Clericis ad vitam perinde concessa sub servitii Ecclesiastici onere,
Beneficii nomen retinuere. Unde etiamnum videmus prædia quædam ex Ecclesiasticis,
certis et denominatis beneficiis seu personatibus attributa, quia videlicet primitus
ejusmodi beneficiariis ad vitam utenda concessa fuerant, quod postmodum in successores
transiit. Charta anni 1031. apud Barthol. Fizen in Hist. Leod. pag. 318 :
Additis
ad supradictum numerum Canonicorum, quinque Clericis, præter beneficium Præpositi,
Decani, et Scholastici.
Et pag. 319 : ...
Quibus viverent 10. Fratres cum
cæteris 20. qui ibidem ad explenda Ecclesiastica beneficia fuerunt ordinati.
Vide Eichhorn. Histor. Jur. German. §
187. Nec scio an huc pertineant
Beneficia Presbyterata, in veteri Charta apud Sanjulianum in Masticone pag. 236 :
Ad ultimum
decreverunt ut has
Ecclesias cum rebus et decimis, cum Beneficiis Presbyteratis, et omnibus
ibi adjacentibus, in usus prænominatorum Fratrum... condonare deberent.
Vide
Feudum Presbyterale.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Beneficium Curatum, Cui annexa est cura animarum, Gall.
Benefice à charge d'ames. Vox nota, ut
et
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Beneficium Simplex, Cui non est annexa animarum cura, Gall.
Benefice simple.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Beneficium Simplex Servitorium. Synodus Oriolana ann. 1600. inter Hisp. tom. 4. pag. 740. col. 1 :
In his
Ecclesiis in quibus instituta sunt Beneficia Simplicia, Servitoria nuncupata, et cura
animarum per tot Vicarios administrari solet, quot in eo loco Beneficia simplicia
Servitoria existunt, quorum Beneficiati vel per se, si volunt, vel per interpositam
personam Sacramenta administrare debent, ne animarum cura, ut plerumque in nostris
visitationibus consistit, negligatur, aut ob tenuitatem reddituum obsequia et functiones
Sacramentorum per parum aptos et idoneos Sacerdotes, ut sæpe accidit, administrentur :
propterea ipsismet Vicariis, qui nunc sunt, et futuris temporibus curæ animarum
præerunt, decimam partem omnium fructuum decimarum et primitiarum prædictorum
Beneficiorum Simplicium Servitoriorum in quota pecuniæ, pro congruæ portionis
assignatione deputamus, designamus, applicamus, et ipsismet Vicariis jus exigendi
hujusmodi decimæ partis fructus pro congrua portione concedimus.
◊ Præbendæ generali
Beneficiorum nomine continentur,
cap. 32. de Reg. Jur. Guibertus lib. 1. de Vita sua cap. 7 :
Contendebat denique
mater mea Ecclesiasticis me beneficiis quoquo pacto inserere.
Synodus
Beneventana ann. 1091. cap. 2. de Capellanis :
Ab officio et Beneficio
interdicimus.
Alexander II. PP. apud Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 864 :
Beneficium Ecclesiæ, quod quidam Canonicam, vel Præbendas, vel etiam Ordines
vocant.
Vide
Præbenda. Cæterum Clericatus et
dignitates Ecclesiasticas tanquam
terrenæ militiæ officia, indignis ab Episcopis
olim concessas queritur S. Hieronym. adversus Jovinianum lib. 1. cap. 19 :
Dicam
aliquid, quod forsitan cum multorum offensa dicturus sum ; sed boni mihi non irascentur,
quia eos peccati conscientia non remordebit. Interdum hoc et Pontificum vitio accidit,
qui non meliores, sed argutiores in Clerum allegunt, et simpliciores quosque, atque
innocentes inhabiles putant, et affinibus vel cognatis quasi terrenæ militiæ officia
largiuntur, sive divitum obediunt jussioni ; quodque his pejus est, illis Clericatus
donant gradum, quorum sunt obsequiis deliniti.
Vide Glossar. med. Græcit. voce
Ιδιάριον, col. 506.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eodem
Beneficii nomine, regnante secunda Regum nostrorum stirpe, viris Ecclesiasticis
attributa sunt ab ipsismet Regibus prædia monastica, concessæ etiam Abbatiæ : testis hac
de re locuples Charta Caroli Simplicis ann. 907. tom. 2. Hist. Meldens. inter Instr. pag.
6. qua Resbacensem Abbatiam, quam Episcopus Parisiensis
in Beneficium hactenus
habuisse dicitur, ipsi Episcopo ejusque successoribus sub eodem
Beneficii titulo
confirmat, quo facilius possit debita Regi servitia explere ; cujus quidem rei an
antiquius exstet exemplum nescio : neque enim vox
Beneficium occurrit in Chartis
sive Ludovici qui Abbatiam Anianam Ecclesiæ Arelatensi, sive Karlomanni qui
![[]](img/image.png)
Abbatiam S. Laurentii Ecclesiæ Narbonensi concedunt :
Abbatiam S. Petri Resbacis
nomine dictam, et quondam Hierusalem cognominatam in Comitatu *** sitam, quam isdem
Episcopus (Parisiensis)
in Beneficium hactenus habuisse dinoscitur, per
nostræ auctoritatis Præceptum concedere dignaremur, quatenus eidem Præsuli, suisque
foret augmentum successoribus, quo nostræ liberius possint servitutis explere
negotia.
P. Carpentier, 1766.
◊ Id autem discriminis
erat inter beneficia ecclesiastica, quæ a principibus, vel prælatis concedebantur, ut illa
ad ecclesias revocare, nisi interveniente principis consensu, non liceret ; hæc vero pro
libitu prælatorum ad partes ecclesiæ reverterentur. Capitul. Caroli M. apud Marten. tom.
7. Ampl. Collect. col. 7 :
De rebus vero ecclesiarum, quæ usque nunc per verbum
domni regis homines sæculares in beneficium habuerunt, ut inantea sic habeant, nisi per
verbum domini regis ad ipsas ecclesias fuerint revocatæ : et si inde usque nunc a parte
ecclesiæ decima et nona exivit, et nunc inantea faciat. Et insuper illas ecclesias de
quinquaginta casatos solido uno reddat : de triginta medio solido uno reddat ; de
viginti tremisse, et quisque nunc alium censum dedit, inantea, sicut prius fecit, ita
faciat : et usque nunc nullum censum exivit, et ipsæ res ecclesiæ ubi sunt censentur, et
ubi non sunt scribantur : et sit discretio inter precarias de verbo dominico factas, et
inter eas quas episcopi, et abbates, et abbatissæ eorum arbitrio vel dispositione
faciunt : ut liceat eis, quando quidem eis placuerit, res quas beneficiaverint, ad
partes ipsius ecclesiæ recipere, facientes ut unusquisque homo ad causam Dei in honore
fideliter et firmiter deserviat.
Conf. Capit. Franc. ann. 779. cap.
13.
P. Carpentier, 1766.
Beneficium Manuale, Quod ad libitum dantis committitur. Glossar. jurid. Anonymi ex Cod. reg. 4611 :
Qui (Itali)
cum talia Beneficia manualia committunt, quod eis liceat
nuda voluntate revocare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Beneficium Quadragesimale. Litteræ Mauricii Episc. Parisiensis pro Canonicis S. Clodoaldi in ejusd. Ecclesiæ
Tabulario :
Decanus et Canonici S. Clodoaldi quoddam Beneficium Quadragesimale in
pane et vino et nummis consistens et de corpore præbendarum antiquitus institutum
habebant, quod in tempore Quadragesimæ juxta ordinem suum inter se, pauperibus exclusis,
distribuebant. Nos vero considerantes... quia dignus est operarius cibo suo, ab ipsis
postulavimus ut cujusdam partis prædicti Beneficii panis et vini videlicet, et quorumdam
minutorum reddituum, quos stationes vocant, caritatum etiam deffunctorum pauperes
Clericos ejusd. Ecclesiæ participes facerent... Et nos cum ipsis instituimus, quod de
jam dicto Beneficio Decanus in duplo, Canonici et Canonicus in duplo pauperis Clerici
acciperet, et nullus de eo aliquid habebit, nisi qui in tempore distributionis hiis
tribus horis, Matutinis videlicet et Prime et magne Misse, aut saltem duabus istarum
intererit... Ad hoc autem Beneficium ampliandum Abbas S. Victoris et totus illius
Ecclesiæ Conventus manum suam extendentes, quoddam sextarium annone et unum modium vini,
quo duo pro sua parte Quadragesimalis Beneficii eis annuatim reddebantur.
![[]](img/image.png)
Ibidem aliæ sunt Litteræ Petri Episc. Paris. de eadem re, anni scilicet 1216.
In litteris Odonis Episc. Paris. ann. 1203. legitur :
Residuum vero totius magnæ
decimæ ad Quadragesimale Beneficium devolvetur.
Exstat quoque Decretum Capituli
S. Clodoaldi ann. 1236. in quo nonnulla statuuntur Beneficium Quadragesimale spectantia.
P. Carpentier, 1766.
Beneficium,
Personale, Idem quod
Personatus. Vide in
Persona. Charta ann. 1268. ex
Tabul. S. Vict. Massil. :
Guillelmus sola Dei patientia monasterii S. Victoris
Massiliensis abbas, de consilio et consensu devoti conventus dicti monasterii,...
confert Beneficium personale, scilicet ecclesiam de Salagrifon, Glandensis diœcesis,
tibi Guillelmo Grasseto clerico accipienti, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Beneficium Caducum, Idem quod Vacans, in Compendiosa beneficiorum Expositione fol. 36.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Beneficium Patronatum, ibidem fol. 30. dicitur illud, ad quod
Patronus præsentat.
Beneficiare, Beneficium Ecclesiasticum conferre, apud Petrum Blesens. Epist. 70.
Beneficia, Oblationes quæ a Christianis fiunt Ecclesiis, in Concilio Autisiodor. ann. 578.
cap. 1.
Beneficium, Merces. Lex Wisigoth. lib. 9. tit 5. § 5 :
Si compulsores exercitus
beneficio accepto, aliquem sine ægritudine domi stare permiserint.
In ipsa Lege
merces exponitur.
Beneficiati Chori in Ecclesia S. Petri Romæ, Clerici diversi a Canonicis, de quibus consule Bullam
Nicolai PP. III. apud Bzovium ann. 1280. num. 5.