« »
 
CAMPUS 1, CAMPUS 2, CAMPUS 3, CAMPUS 4, CAMPUS 5, CAMPUS 6, CAMPUS 7, CAMPUS 8, CAMPUS 10.
[]« 1 campus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 067c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMPUS01
1. CAMPUS, Bellum, prælium. Joannes Biclariensis in Chronico :
Cunicmundus Rex Campo occubuit.
Gregorius Turonens. lib. 5. Hist. cap. 18 :
Quod si differet, Campum præpararet ad bellum.
Fortunatus lib. 9. Poem. 1 :
Omnibus his datus est timor illo judice Campo.
Diarium belli Hussitici apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 6. pag. 156 :
Dominus autem Bohuslaus de Swambergk ipsos die quadam invadere volens, de Campo cum suis est depulsus, non sine suorum damnis.
Campum Obtinere, nostris, Estre maître du champ de bataille. Valerius Flaccus :
Dux Campi Martisque potens, etc.
Sidonius Carm. 5 :
Cum spoliis Campum retinent, et Marte fruuntur.
Item paulo ante :
Hostibus expulsis, Campum qui maximus extat,
Jam lustrare vacat.
Campum Tenere, nostris, Tenir la Campagne. Will. Brito lib. 8. Philipp. :
Qui cum majorem jam partem exisse vadosis
Illorum vidisset aquis, Campumque tenere, etc.
Paulo diversa notione sumitur in Breviario Hist. Pisanæ ad annum 1173. apud Murator. tom. 6. col. 188. scilicet pro certaminis locum immoto gradu defendere :
Per totam diem Pisani et Lucani sunt invicem præliati, et utrique certantes viriliter Campum tenuerunt egregie, et neutra pars succubuit, quamvis plures hinc inde occisi fuissent.
P. Carpentier, 1766.
Reg. homag. duci Aquit. præstit. ann. 1273. et seq. ex Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol. 28. r°. Delpit. Recogn. Feodor. Aquit. pag. 39. :
Omnes allodiarii seu qui habebant allodia in dicta diocesi (Vasatensi) debebant dicto domino regi Angliæ, si mandet, Campum seu bellum campestre.... inter portus et flumen Garonæ. Camp,
eadem notione, apud Villehard. cap. 189 :
Ne plaise dam le Dieu que jamés me soit reproue que je fuye de Camp et laisse l'empereor.
[]« 2 campus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 067c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMPUS02
2. CAMPUS, pro Castris militibus. Vide Hringus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Campum Levare, Castra movere, Gall. Lever le Camp. Parisius in Chron. Veronensi ad ann. 1215 :
Eodem anno Veronenses iverunt in auxilium Mantuanorum ad castrum Gonzagæ obsessum per Cremonenses et Reginos, et per succursum Veronensium Levaverunt Campum ad recuperationem dicti castri, quod est recuperatum per Mantuanos. Deinde Veronam reversi sunt cum honore et victoria.
P. Carpentier, 1766.
Champ, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1480. ex Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 692 :
Perrin le Gros jeune compaignon... archier de nostre Champ.
Aliæ ejusd. ann. ch. 730 :
L'un des archiers de nostre ordonnance pour la garde de nostre Champ.
[]
P. Carpentier, 1766.
Campus, Exercitus. Steph. de Infestura MS. ubi de Innoc. VIII. ad ann. 1491 :
Sic rebelles facti sunt ecclesiæ et Papæ obedire recusant ; quare papa misit ad eos Campum ecclesiæ, qui se tandem dederunt Ecclesiæ, quos postea Papa mulctavit.
[]« 3 campus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 068a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMPUS03
3. CAMPUS, Duellum ipsum, quod in campo seu arena initur. Charta Roberti Regis Franciæ in Tabulario Monasterii S. Dionysii :
Hoc est bannum hominis vulnerati vel interfecti, et infracturam intra vel extra castellum ipsius Cœnobii, duellum et legem duelli, quod vulgo dicitur Campus, etc.
Baldricus Noviom. lib. 1. cap. 10 :
Ad singulare certamen, quod rustice dicimus Campum, provocaverunt.
Regino lib. 2. de Eccl. discipl. 77 :
De pugna duorum, quod nostri Campum vocant.
Charta Willelmi Comitis Lutzemburg. ann. 1122 :
Si pugna Campi, id est, duelli, adjudicata fuerit, etc.
Gregorius Turon. lib. 10. Hist. cap. 10 :
Cumque uterque in præsentia Regis intenderent, et Chundo diceret, nunquam a se hæc præsumpta, quæ objiciebantur, Rex Campum dijudicat.
Et mox :
In Campo uterque steterunt.
Adde lib. 2. cap. 27. Charta Caroli Magni pro divisione Imperii cap. 9 :
Tunc volumus, ut ad declarationem rei dubiæ, judicio Crucis Dei voluntas, et rerum veritas inquiratur, nec unquam pro tali causa, cujuslibet generis pugna, vel Campus ad examinationem judicetur.
Chronicon S. Benigni :
Ad hoc denique ventum est, ut respectum caperent utraque pars super ipsam silvam, indeque Campum fieri decreverunt.
Charta Alfonsi Imperatoris Hispaniæ ann. 1086. apud Antonium de Yepez tom. 6 :
Homicidium de nocte factum, qui negaverit, si accusatus fuerit, litiget cum itlo, qui dixerit ; Quia ego vidi : et si ceciderit, petet centum solidos, et quod ultra expendit in armis et operariis, et 60. solidos de Campo.
Tabularium Brivatense Ch. 19 :
Sane si quis mutare voluntates nostras elaboraverit, seu hæres, seu quælibet alia persona, auri libras 10. persolvat, et affirmatio Campi permaneat.
Occurrit passim hac notione, in Capit. Ludov. Imp. ad Legem Salicam § 1. Baluz. ann. 819. pag. 601. Pertz. ann. 817. pag. 211. cap. 10. in Leje Bajwar. tit. 2. § 2. in Lege Anglior. tit. 7. § 4. tit. 14. 15. in Lege Saxon. tit. 15. in Lege Longobard. lib. 2. tit. 2. § 28. tit. 55. § 23. tit. 46. lib. 1. tit. 25. § 76. lib. 2. tit. 15. § 11. tit. 28. § 3. tit. 55. § 25. Ludov. Pii 23. 3. Carol. M. 132. 65. in Capitul. Caroli Mag. 1. 3. cap. 46. ex addend. ad leg. Ripuar. ann. 803. cap. 8. l. 4. cap. 27. 23. Append. cap. 33. II, 34. apud Baldricum in Chron. l. 3. cap. 57. in Charta Bald. Comit. Flandr. ann. 1038. apud Buzelinum lib. 3. Gallo-Frandr. cap. 20. in Charta Roberti Regis Franc. apud Doubletum in Hist. Sandion. pag. 826. etc. Vide Campiones.
Duellum autem Campus dicitur, quod in area ampliori et undique clausa, quam Campum vocabant, iniretur. Hinc in Campo decertare, in Capitul. 1. ann. 819. cap. 10. et l. 4. Capitul. cap. 23. Assisiæ Hierosolym. MSS. cap. 96 :
Et ains que la quarantaine soit, le Seignor doit avoir fait faire le Champ de 40. cannes de careure, et bien ygale, et clos de fossé et de palis, qui sont entour passé et lassé de cordes, si que aucun des chevaus ne porte son Seignor hors de Champ, ou qu'il n'en soit getté, tant que pais en soit faite.
P. Carpentier, 1766.
Champ, eadem acceptione, usurparunt nostri. Charta ann. 1321. in Reg. 61. [] Chartoph. reg. ch. 123 :
De Champ formé, se on en faiz paiz, quinze sols d'amende au seigneur ; se on en est armez et couz en est feruz, et paiz en est faite, soissante soulz d'amende au seigneur : se li Champs est outrez, cil qui sera vaincuz sera en la volunté du seigneur de corps et d'avoir. Champs à articles,
Duellum quod certis conditionibus stat, apud Jac. Valere in Tract. nobilit. MS. Joustes mortelles et à Champ, apud Froissart. vol. 4. cap. 6. Champ d'armes, in Lit. remiss. ann. 1409. et Reg. 163. ch. 364. Adde tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 297. art. 18.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Campum Duelli Tenere, dicitur de Judice Duello præsidente, in quadam inquesta facta auctoritate Domini Regis Philippi ex Archivo B. Mariæ de Bono Nuncio Rotomag. :
Guillelmus de S. Audoeno hahens annos circa septuaginta.... dicit, quod vidit quoddam duellum de felonia in terra dictorum Religiosorum... et quod Senescallus dictorum Religiosorum tenebat Campum duelli, et plures milites et armigeri et alii fuerint ibidem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Campo Contendere, Singulare certamen inire, apud Muratorium tom. 1. Scriptor. Ital. part. 2. pag. 101. col. 2. B.
P. Carpentier, 1766.
Campum Prosequi, Duellum peragere. Charta Ludov. VII. reg. Franc. ann. 1152. in Chartul. Maurign. ch. 83 :
Cum abbas Landricus executionem Campi et bellum vellet adducere Maurigniacum Joscelinus contradixit ; ex hoc dicebat esse sui juris, quod homines sui extra ipsam villam cum hominibus ecclesiæ ad prosequendum Campum non deberent egredi... Joscelicus Stampas veniens.... illud bellum quod detinuerat, concessit ut quo vellet abbas deduceret.
Campire. Duellum inire, in campo et arena monomachia decertare. Chronicon Besuense :
Fidelium suorum factus est conventus, insuper etiam Campiendi est dies statutus.
[]« 4 campus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 068b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMPUS04
4. CAMPUS, Ager, modus agri, nostris Champ, Italis Campo. Origines in Cantica Cantic. Homil. 3 :
Campus planities terræ dicitur, cui cultura adhibetur, et quæ excolitur ab agricolis.
Tabularium S. Remigii Remensis :
Sunt ibi Campi 17. ubi seminantur frumenti modii sigili 30.
Alibi :
Sunt ibi aspicientes inter majores et minores Campi 46. continentes mapp. centum, ubi possunt seminari de frumento modii 24. de sigilo modii 30. et semis, de spelta modii 85.
Occurrit ibi pluries. Charta ann. 1153. apud Ughellum in Episcopis Patavinis :
Offero illud feudum vestrum antiquum Camporum triginta sex.
Infra :
Secunda pecia Camporum undecim.
Adde eumd. tom. 5. pag. 742. Occurrit passim in Chartis. Vide Cambo.
P. Carpentier, 1766.
Campus Frigidus, Ager pascuus. Charta ann. 1500 :
Anthonius de Lage au Chat vendidit... quoddam pasturale seu Campum frigidum, vocatum lo Clau de Lestang.
[]« 5 campus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 068b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMPUS05
5. CAMPUS, Mercatus, nundinæ ; quia in Campo, et loco publico fiebant. Charta Ecclesiæ Narbonensis ann. 1250 :
Idem Amalricus in diminutionem jurisdictionis nostræ fecit bis teneri Campum de Saracenis venalibus, et aliis quibusdam rebus, de quo Campo habuit 15. millia solidorum, et amplius : qui Campus debet esse communis.
Campus arvus. Vide Fossinagar, Arvus Campus et Marin. Pap. Diplom. pag. 279. not. 21.
[]« 6 campus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 068b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMPUS06
6. CAMPUS, Circulus, Haga. Vide Hringus.
[]« 7 campus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 068b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMPUS07
7. CAMPUS, Locus juxta urbem, in quo rei ultimo supplicio multabantur. [] S. Augustinus lib. 1. contra Epist. Parmeniani cap. 8 :
Quinetiam audet conqueri Parmenianus, quod vos Constantinus ad Campum, id est, ad supplicium duci jussit.
Vide Campus Martii.
[]« 8 campus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 068c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMPUS08
8. CAMPUS, in scutis gentilitiis, Gall. Champ ; in pannis vero Fond, ut cum dicimus Etoffe a fond d'argent, à fond d'or, Pannus argenteus aureusve figuris distinctus, apud Rymer. tom. 7. pag. 577 :
Unum lectum de panno aureo de rubeo Campo cum foliis aureis operatis in quodam frecto albo.
Inventar. Ecclesiæ Noviom. ann. 1419 :
Item unus alius pannus aureus novus ad Campum asureum.
Inventar. Ecclesiæ Aniciens. ann. 1444 :
Item pannus aureus in Campo seminatus cum magnis compas, etc.
[]« 10 campus martius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 069a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMPUS10
10. CAMPUS Martius, ita dicta amplior planities juxta majora oppida, in qua incolæ armorum exercitationi operam dabant, instar Camporum Martiorum juxta Romam, (nam octo habuisse [] auctor est P. Victor) quod pluribus probant Marlianus lib. 6. Topog. Rom. Rosinus lib. 6. Antiq. Rom. cap. 11. et alii. Vetus Inscriptio :
Qua in arcem eitur, Campum ubi ludunt, etc.
Mauritius lib. 6. Strateg. cap. 2 :
Ὅν τρόπον ἐν τῷ Μαρτίῳ ποτὲ οἱ ϰαϐαλλάριοι ἔπαιζον ἐν τοῖς παραχειμαδίοις,
ubi videndus Schefferus, Lactant. de Mortibus Persecut. num. 32 :
Maximinus postmodum scribit quasi nuntians, in Campo Martio proxime celebrato Augustum se ab exercitu nuncupatum.
Trevirensis Campi Martii meminere Golscherus Monachus lib. 1. de Gestis Trevirorum cap. 4 :
Campus autem longitudine et latitudine spatiosus Martis vocabatur, ubi tyrones instruebantur.
De eo etiam agunt Nizo Abbas in Vita S. Basini Archiepiscopi Trevir. num. 5. et Joannes Even in Medulla Gestor. Trevir. fol. 51. Veronensis, Hieronymus d'alla Corte, in Histor. Veron. lib. 7. pag. 415. et Polycarpus Palermus lib. 1. de Patria Plinii cap. 5. Tornacensis, Vita S. Eleutherii Episcopi Tornacens. cap. 2 § 5. Niciensis in Provincia, Joffredus in ejusdem urbis Notitia cap. 4.
Neque porro aliud fuit vasta illa et patens planities juxta Constantinop. versus Hebdomum, in qua erectum olim sublime Tribunal, ubi inaugurabantur et coronabantur Imperatores, quam ϰάμπον nude vocant Theodorus Lector Eclog. 1. pag. 181. Zonaras et Cedrenus, ubi de Basilisco, idem Cedrenus pag. 366. et 385. Chronicon Alexandr. pag. 738. Paulus Diac. lib. 14. et 16. et aliquot alii : quippe Constantinus Mag. novam Romam condens, non modo eadem, quæ Roma vetus habuit, ædificia in ea extruxit, sed et Campum addidit. Vide Velserum lib. 5. Rerum Vindelic. et Dissertationem nostram de Hebdomo Constantinopolitano num. 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Campum Facere, Spolia dividere ; hinc forte ducta locutio, quod hujusmodi divisiones in campis fieri solerent. Caffari Annal. Genuens. lib. 1. apud Murator. tom. 6. col. 253. A :
Postea vero (deprædata civitate) Januenses cum galeis et toto exercitu juxta Sulinum in plagia S. Pailerii venerunt, et Campum fecerunt, et de pecunia Campi decimam et quintam galearum primum extraxerunt (f. extruxerunt.) Aliud vero quod remansit inter viros de Tomilia diviserunt, et unicuique per partem solid. xlviii. de pictaumis, et lib. ii. piperis dederunt.
Lanfrancus Pignolus ad ann. 1266. eodem tom. col. 540 :
Et quum applicuisset Messanam, fecit ibi Campum fieri de rebus captis in prænominata civitate, quam ceperat et destrui fecerat. Quo Campo facto partem Galeottis assignavit, et aliis de galeis eis contingentem, et partem retinuit Communi Januæ.
P. Carpentier, 1766.
Campus Indulgentiæ, le Champ du pardon, Locus juxta Rotomagum, sic dictus ob indulgentias iis concessas, qui processionibus ad hunc locum fieri solitis, intersunt. Vide Hist. Rotomag. part. 1. cap. 13. pag. 35. Lit. ann. 1367. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 74 :
Ne in nundiniis, quæ sunt semel in anno in Campo indulgentiæ juxta villam prædictam, etc.
P. Carpentier, 1766.
Campus Mareacus. Charta Lotharii imper. ann. 845. inter Instr. tom. 5. Gall. Christ. col. 465 :
In pago Prisgaudi Nungingavilla, cum... banno et Campo Mareaco, et omnibus justitiis.
Quæ sic emendanda sunt ex Laguille inter Instr. Hist. Alsat. pag. 5. Alsat. Diplom. num. 101. :
In pago Prisgaudi Munhinga [] villa, cum... banno et cyppo, marcato et omnibus justitiis.
P. Carpentier, 1766.
Campus Martis, Locus in agro Dunensi. Vide infra Mortua-Aqua.
P. Carpentier, 1766.
In Campo, Gall. Sur le Champ, Confestim, extemplo. Stat. Saluciar. collat. 1. cap. 6 :
In causis pedaneis et levibus nulla est visio octorum, et quæ summarie in Campo possunt decidi.
Occurrit præterea apud Gerson. de Potest. ecclesiast. cap. 15.
P. Carpentier, 1766.
Campus Arctus, Gall. Champ estroit, Ludi genus, cujus mentio fit in Lit. remiss. ann. 1446. ex Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 56 :
Lesquelz compaignons se prindrent à jouer l'un à l'autre à ung jeu, que on dit Champ-estroit.
P. Carpentier, 1766.
Campus Avenæ, vel Candavene, Cognomentum cujusdam Radulfi, in Ch. ann. circ. 1200.
P. Carpentier, 1766.
Campus, pro Cœmeterium, in Serm. de S. Petro Acot. tom. 6. Sept. pag. 655. col. 1.