« »
 
CAGANUS, CANIS 1, CANIS 2, CANIS 3, CHANIS.
[]« Caganus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 016c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAGANUS
CAGANUS, Cacanus. Sic Avares, seu Hunni, Reges suos vocabant. Corippus de laud. Just. lib. 3. vers. 345. de Avaribus :
Ergo signa meis Cagan contraria signis
Ferre parat.
Gregorius Turon. lib. 4. Hist. cap. 28 :
Sed et Rex Chunorum, vocabatur autem Caganus : omnes enim Reges gentis illius hoc appellantur nomine.
Poeta Saxonicus lib. 2. de Gest. Caroli Magni ann. 782 :
... Pariterque Caganus ad ipsum
Hunnorum misere duces pro pace tenenda.
[] Sigebertus ann. 520 :
Ab hinc regnum Hunnorum annotare cessabo, qui omnis gentis illius Reges Caganos vocatos lego.
Annal. Juvavens. ap. Pertz. vol. Script. 3. pag. 122. ad ann. 805 :
Hoc anno baptizatus est Caganus vocatus Abraham. Cappanus
dicitur in Annal. Xantensib. ap. eund. vol. Scriptor. 2. pag. 224 :
Anno 805. Cappanus princeps Hunorum ad Karolum imperatorem venit.
Occurrit passim apud Paulum Diac. Theophanem, Zonaram, Cedrenum, et alios Scriptores Byzantinos. Vide Glossar. med. Græcit. in Κάνης, et Κνέζης.
L. Henschel, 1840–1850.
Chaganus. Chronicon Salernitanum ap. Pertz. vol. Script. 3. pag. 523 :
Chaganum vero non prælatum Avarum non Gazanorum aut Nortmannorum nuncupari reperimus, neque principem Vulgarum, set regem vel dominum Vulgarum.
Vide Glossar. med. Græcit. voce Χαγάνος. Chagan scriptum apud Corippum in editione Bekkeri.
Cacanus. Paulus Warnefridus lib. 4. de Gest. Langobard. cap. 39 :
Rex Avarorum, quem sua lingua Cacanum appellant.
Sed et Russorum seu Moscovitarum Principes hac dignitate donatos testantur Annales Francorum Bertiniani ann. 839 :
Misit etiam cum eis quosdam, qui se, id est, gentem suam Rhos vocari dicebant : quos Rex illorum Chacanus vocabulo, ad se amicitiæ, sicut asserebant, causa direxerat.
Neque alterius est originis ac notionis vox
Cham, vel Can, qua Tartari Principes suos indigitant, quæ Imperatorem ac Regem sonat, ut auctor est Vincentius Belvac. lib. 32. cap. 10 :
Quem etiam Can, id est, Imperatorem appellabant.
Et cap. 32 :
Qui et Gog Cham, id est Imperator, vel Rex dicitur, sublimatus est in Regno Tartarorum. Caanus,
in Epistola Quoblexi Tartarorum Imperatoris, apud Odoricum Rainaldum in Annalib. Ecclesiast. ann. 1278. num. 20. Chanis vel Hanis, inquit Leunclavius in Pand. Turcico num. 3. aspiratione forti, appellatio perquam usitata Persis et Tartaris est, apud quos Reges et Principes etiam minorum gentium Chanes dicuntur. Atque inde filii Principum Chanoglani vocantur. Reperitur in Historiis Græcis et Latinis nomen Chagani Avarum, quod idem est cum hoc Chan, vel Chaan. Nam Avarum, sive Chazarorum patria Chersonesus est Taurica, quæ hodieque suos habet Chaanes. Maximus vero Tartarorum omnium Chan, cui subjecti sunt Chanes cæteri, quique Chitainus adpellari solet. Turcici quoque Sultani post Osmanem Casim se Chanes dici voluerunt, idque retinent in hodiernum usque diem. Porro qui passim Cham vel Can, interdum aliquot Scriptoribus.
Canis appellatur. Chronicon Nangii ann. 1299. de Usuncassano Tartarorum Rege :
Qui et Magnus Canis dicitur.
Ita Græcis seu Byzantinis Κάνης et Κάνις Tartarorum Princeps dicitur, atque in primis Pachymeri lib. 3. cap. 25. lib. 5. cap. 4. lib. 10. cap. 25. lib. 11. cap. 16. quam vocem dicto libro 5. cap. 4. Imperatorem sonare ait :
Τζίγγις γὰρ τὸ ὄνομα, ὁ δὲ Κάνις, Βασιλεύς,
ut lib. 9. cap. 26. cæteros Toparchas Canes etiam vocatos satis declarat :
Οἱ γὰρ ϰατ᾽ ἀνατολὴν τὸν Καζάνην εἷχον, ὡς αὐτοὶ φαῖεν ἄν Κάνιν.
Ita Principes Tartaricæ gentis Κανίδες eidem dicuntur lib. 5. cap. 4. quos Canesios nuncupat Magister Rogerius in Destruct. Hungariæ cap. 33 :
Alteri vero ipsorum Canesio, id est, majori, volenti [] prostrato succurrere, etc.
Cap. 35 :
Constituerunt Canesios, id est Ballivos, qui justitiam facerent.
Infra :
Procurator meus de istis dominis erat unus, et pæne mille villas regebat, et erant Canesii fere centum.
Ab hac igitur origine, aliquot ex Scaligerorum gente, quæ Veronensem Principatum diu possedit, Canes appellatos censuit Paulus Jovius, quam vocem nomini proprio interdum præponebant : v. gr. Can-Franciscus, Can-Grandis, Can-Signorius. Neque Veronenses Principes dumtaxat id sibi arrogavere prænomen, cum in familia Dandula apud Venetos usurpatum doceat Sansovinus in Venetia lib. 13. sub. ann. 1328. qui, ut verbis utar Josephi Scaligeri in Epistola de Vita Julii Patris pag. 19. non ab illo latranti animali dicti sunt ; sed quod lingua Winidorum, seu Sclavorum, Cahan idem sit, quod Rex aut Princeps. Quam quidem sententiam non minime firmat ipsa olim Serviæ Principis appellatio ac nomenclatura :
Knes enim appellabatur, seu μέγας Κνέζις, vel Κνένζηις πάσης Σερβίας, ut est in Codice Regio MS. 2023. ex quo descripsit Goarus, quæ habet post Codinum de Officiis aulæ Constantinop. pag. 414. 415. Idem autem valet ac Dominus : nam ea fuit vocis Knes notio apud Sclavos. Ditmarus lib. 7. pag. 106 :
Uxor autem ejus Beleknegini, id est, pulcra domina vocabatur.
Knesos Serviæ Principes appellat etiam Presbyter Diocleates in Hist. Dalmat. Sed et apud Moscovitas ea obtinet appellatio. Sigismundus Herberstenius de Reb. Moscovit.
Nomen Ducis apud eos dicitur Knez ; nec alium majorem titulum unquam habuerunt, adjuncta illa dictione, Magnus. Nam omnes alii qui unicum principatum habent, dicebantur Knez : qui vero plures principatus, atque alios Knez subjectos suo imperio habebant Weliki Knesi, id est, Magni Duces appellabantur.
Deinde addit,
In Croatia Primores similiter Knez vocari.
Apud Thwrocz. in Salomone cap. 50 :
Princeps Bissenorum nomine Kazar.
Apud Cantacuzenum lib. 2. cap. 5. occurrit Ταμηρχάνης Phrygiæ Princeps.
[]« 1 canis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 087c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANIS1
1. CANIS, Dignitas, de qua plura in voce Caganus.
[]« 2 canis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 087c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANIS2
2. CANIS. Variæ canum species :
Canis Acceptoricius, Qui cum accipitre venatur, cujusmodi sunt, quos Spanicos vocamus. Ita in Lege Frision. tit. 4. § 3. qui in Lege Bajwar. tit. 19. § 6. Hapichunt appellatus : hapich enim, seu habich, Germanis est accipiter : hund, canis. Editio Heroldi cap. 27. § 6. Habughunt præfert.
Canis Argutaritus. Lex Salica tit. 6. § 2 :
Si quis veltrem leporarium, qui et Argutaritus dicitur... furatus fuerit, etc.
Pactus Legis Salicæ habet Argutarito : quidam Codd. MSS. Argutarid. Est autem Argutarius Canis, qui arguto suo clamore feras insequitur. Quo sensu Servius ad 7. Æneid. argutum, garrulum, stridulum, sonantem, interpretatur. Gloss. Græc. Lat. : Λαλός, Loquax, Argutus,[] Verbosus, Gloss. Lat. MSS. ex Bibliot. Reg. Cod. 1197 : Nictit, cum Argutocanis gannit. Seneca in Hippolyto :
.... En Diva fave,
Signum Arguti misere Canes,
Vocor in silvas.
Quo loco Arguti sunt, qui φιλόφθογγοι vocantur in Epigrammate apud Pollucem. Eccardo minus placet hæc explicatio, præfertque sententiam Salmasii, de qua mox. His opponuntur, quos Tacitos vocat idem Seneca :
.... At vox laxas
Canibus tacitis mittite habenas.
Alii eosdem esse censent cum inquisitoribus, qui prædam odoratu inquirunt et arguunt. Gratius :
... Occultos et signis Arguat hosteis.
De quibus Valerianus Cemelensis homil. 10 :
Hic in conflictu æmulis cursibus aurito lepori imminet, ille Argutis naribus cervi vestigia latentis inquirit.
Salmasius ad Capitolinum Argutarios pro acutarios dictos vult in Lege Salica : ita ut acutarii fuerint ὀξύποδες veteribus Latinis acupedes ; est enim, inquit, ὀξυποδεῖν, minuto citatoque gradu ire, et quasi pedibus argutari. At in veteribus Glossis MSS. Argutus, velox dicitur.
Canes Albaniæ terræ, ingentes sunt, et tantæ feritatis, ut tauros premant, et leones perimant. Papias. Vide infra, Canes Scotici.
P. Carpentier, 1766.
Canis Alanus. Tract. MS. de Re milit. et mach. bellic. cap. 113 :
Ad faciendum fugam equis et equitibus, oportet quod Canes Alani nutriti ab eorum dominis, feroces ac mordaces esse, quando animantur a dominis suis contra suos inimicos sive hostes.
Cheaulx nostri, quasi catulos, dicebant mulieris libidinosæ, quam Lice vocabant, filios. Lit. remiss. ann. 1474. in Reg. 204. Chartoph. reg. ch. 100 :
La femme de Brenouf appella la mere du suppliant lisse et ses enfans Cheaulx.
Chenel, Catulus, in aliis Lit. ann. 1469. ex Reg. 196. ch. 125 :
Le suppliant respondit à icellui de Lafite que voirement il avoit fait forrar son Chenel à ses chiens.
Chiennet, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1363. ex Reg. 95. ch. 131 :
La suppliante avoit avec elle un sien petit Chiennet ;... lequel Chiennet Guillemin... feri d'une pierre par telle maniere qu'icellui Chiennet fu tué.
Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Chaiel, catulus, Chaielle, catula.
Canis Bibarhunt, seu Bibar-hundt, Qui cum Viverra venatur, et cuniculos, cum hos e subterraneis suis cubilibus ille propulit, statim capit. Lex Bajwar. tit. 19. § 4 :
De eo cane, quem Bibarhunt, vocant, qui sub terra venatur, qui occiderit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Canis de Chacia, Canis venaticus, Gall. Chien de Chasse. Statuta Vercell. lib. 4. fol. 69. v°. :
Nullus habitans ultra Sicidam, vel alibi extra districtum Vercellarum, præsumat capere perdices vel faxanos in districtu Vercellarum cum retibus et cane de Macia.
Sic legitur ; sed omnino legendum videtur de chacia. Vide Caciare.
P. Carpentier, 1766.
Canis, qui Gallice Cullot dicitur, in Lit. remiss. ann. 1474. ex Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1126 :
Nostre amé Richard des Costes, escuier, bourgeois et citoyen de Lion,... ayant prés de lui ung sien Chien Cullot assez rioteux et malicieux, etc.
Canis Cursalis. Lex Aleman. tit. 82 :
Si quis Canem seusium primum Cursalem, qui primus currit, involaverit, etc.
[]
Canis Custos Curtis vel Domus. Κύων δυναστής, in Legibus Georgic. tit. 6. § 9. Artemidorus lib. 2. Onirocrit. cap. 11. de canib. :
Οἱ δὲ ἐπὶ φυλαϰῇ τῶν ϰτημάτων, οὕς οἰϰουροὺς ϰαὶ δεσμίους λέγομεν.
Idem lib. 3 :
τῶν ϰυνῶν μὲν οἱ μὲν ἐπὶ θύρας τρέφονται.
De canibus Catenariis egit Seneca lib. 3. de ira. Lex Salica tit. 6. § 3 :
Si quis Canem Custodem Domus, sive Curtis, qui in die ligari solet, ne damnum faciat.
Edit. Heroldi habet, Canem, qui ligamen noverit. Lex Aleman. tit. 82. § 6. et Lex Bajwar. tit. 19. § 9 :
Si autem Canem, qui Curtem domini sui defendit, quem Houawarth dicunt, occiderit, etc.
Speculum Saxonic. lib. 3. art. 51. § 2 :
Canis custodiens curiam, seu canis fundi, sicut et is, qui ovile sequitur.
Fragmentum Petronii :
Ad sinistram intrantibus non longe ab ostiarii cella, Canis ingens catena vinctus in pariete erat pictus, superque quadrata litera scriptum : Cave canem.
Infra, Canis Catenarius. Petrus Damian. lib. 2. Epist. 10 :
Velut egregius Canis aulæ regiæ Custos, nocturnos fures claris baubatibus impetis. Canis Villaticus,
Columellæ lib. 7. cap. 12. Vide Foros Aragon. tit. de Lege Aquilia fol. 15.
Canis Custos Pecoris, in Lege Frision. tit. 4. § 6. et apud Varronem lib. 2. de Re rustica cap. 9. qui Custos ovilis, in Speculo Saxon. lib. 3. art. 51. § 2. Custos ovium in Foris Aragon. Pastoralis, in Lege Salica tit. 6. § 4. Κύων ποιμαίνων, in Legib. Georgicis cap. 6. § 10. Κύων ποίμνης, § 11. Κύνες οἱ τῶν προβάτων ἐπιφύλαϰες, apud Longum lib. 1. Ποιμενιϰῶν. Canes pecuarii, apud Columellam lib. 7. de Re rustica cap. 12. Vide Joannem Caiam in libello de Canibus Britannicis pag. 6.
L. Henschel, 1840–1850.
Canis Damaricius, Qui damas venatur. Abbrev. Rotul. sub. Edward. III. vol. 2. Rotular. Origin. pag. 290 :
B. Brocas dat quatuor libras pro licentia adquirendi manerium de Parva Weldon ac ballivam custodiendi Canes Regis Damaricios, etc.
Canis in Dextro Armo Tonsus, in Capitulari 3. ann. 803. cap. 18. Locus refertur infra ex libro 6. Capitularium cap. 236.
Canis Doctus, in Lege Aleman. tit. 79. § 1. qui Magister, in Lege Salica tit. 6. § 5. un chien dressé.
Canis Domesticus. Statuta Davidis II. Regis Scotiæ cap. 15 :
De eo qui alienum Canem Domesticum interfecit. Si aliquis injuste, et contra legem, alterius Canem interfecerit, vigilabit et custodiet ejus fimarium
Houard. firmarium. per annum et diem, etc.
Canis Ductor. Lex Alemannorum tit. 82. § 2 :
Qui illum Ductorem, qui hominem sequentem ducit, quem Laitihunt dicunt, furaverit.
Idem videtur qui Inductor, in Glossis antiquis : Canis inductor, Κύων ἐμϐιϐαστής, id est, qui per vestigia ducit, vel inducit inquisitorem : qui nempe, ut ait Gratius :
  .... lustrat per nota ferarum
Pascua, per fontes, per quas trivere latebras,
Primæ lucis opus, tum signa vapore ferino
Intemerata legens, si qua est qua fallitur ejus
Turba loci, majora secat spatia extera gyro.
Canes Franci, Venatici, Gallis Chiens Francs. Jura et Consuetudines Ducatus Normanniæ cap. 17. de Verisco :
Et adhuc Dux Normanniæ sibi retinet decurios, Francos Canes, et francas aves, ebur, rohanlum, lapides pretiosos.
Ubi Gallica editio :
Et les destriers et les Francs chiens et oiseaux, l'ivire, et le rochal, et les pierres precieuses.
Canis Fugax, Venatorius, qui fugat, [] id est, venatur, vel feras persequendo fugat : Chien de chasse. Regiam Majest. lib. 4. cap. 33 :
Si quis cum Cane Fugace, vel vestigabili vestigium latronis, aut animalis furati prosequatur, non liceat ei intrare terram alicujus domini sine illius domini licentia.
Vide Fugare.
Canes Germanici agilitate et ferocia singulares, quibus leones et tigrides propelluntur, apud Monachum Sangall. lib. 2. de Carolo Magno cap. 14.
Canis, qui Anglis Greihund dicitur, in Leg. Forestarum Canuti Regis cap. 31. Canis veltris, leporarius.
Canis Houa-wart, Idem qui Custos curtis, de quo supra, ubi vide : Houa enim Germanis est curtis, et ward, custodia : ut Saxon. hof, ædes, aula : et vart, varde, custos.
Canis Index,
Qui odorisequa nare spelæa ferarum et diverticula deprehendit
, ut ait Willelmus Malmesburiensis lib. 2. de Gestis Angl. cap. 6. Gloss. vetus : Canis Index, ϰύων μηνυτής
Canis Inductor, in eodem Glossario, ἐμβιϐαστής. Vide supra Canis ductor.
Canis Jugum Transpassans. Lex Aleman. tit. 82. § 7 :
Si Canem, qui curtem defendit, aliquis occiderit... donet alium Catellum, qui Jugum transpassare possit.
Id est, qui jugum pati possit, et alligari.
Canis, quem Angli seu Anglo-Saxones Langeran appellant, vel potius langlegerean, Canis veltris, seu leporarius, in Legibus Forestarum Canuti Regis cap. 32.
Canis Latrabilis, Qui bene latrare scit, in Fleta lib. 2. cap. 79. § 2. cujusmodi sunt, quos Angli Howndes vocant ab ululalu : habent enim ii canes bellicosos, oculis lippis et detortis, labris et malis adeo sordidis et dependentibus, ut advenis mera monstra videantur. At quanto deformiores, eo meliores æstimandi : nam etsi et labra plurimum propendeant, eo certius odorem quasi sorbent, et clariorem ululatum faventis vestigationis testem edunt : unde et ab ululatu illo nomen adepti sunt.
P. Carpentier, 1766.
Ut canis non valeat latrare, quanam arte olim tentatum est, docent Lit. remiss. ann. 1396. ex Reg. 150. Chartoph. reg. ch. 162 :
Auquel papier estoient contenus plusieurs choses, que l'en disoit estre experimens de Virgiles, entre lesquelx y estoit escript que on presist la laingue d'un chien noir avecques le maistre dent d'icellui chien, et que le dent fust boutez dedens ladite langue, et que ce fait, chien ne pouroit abaïer ceulx qui portoient ledit dent et langue.
Canis Leitihunt et Laitihunt. Lex Bajwar. tit. 19. § 1 :
Si quis Canem seucem, quem Leitihunt vocant, furaverit, etc.
Ubi editio Heroldi cap. 27. § 1 :
Leisthund
præfert. Canem Ductorem, vulgo interpretuntur, a Germ. Leite, duco, et hund, vel hunt, canis. Lex Alamann. tit. 82 :
Qui illum Ductorem, qui hominem sequentem ducit, quem Laitihunt dicunt, furaverit, etc.
Vide Canis Ductor, et Segusius.
Canis Leporarius, Leporalis :
Ex illo Canum genere, qui lepores assequuntur velocitate pedum,
ut est apud Rodulphum Tortarium lib. 5. Miraculorum sancti Benedicti n. 2. Lex Salica tit. 6. § 2 :
Veltrem Leporarium, qui et Argutarius dicitur.
Radevicus lib. 3. cap. 26 :
Si quis per Canes Leporarios feram fugaverit, etc.
Lex Alamann. tit. 82. § 4 :
Si [] Veltrem Leporalem probatum aliquis occiderit, etc.
Lex Bajwar. tit. 19. § 5 :
De Canibus veltricibus qui unum occiderit, qui leporem non persequitur, sed sua velocitate comprehendit, etc. Leporarius,
nude ; quomodo nos Levrier dicimus. Matth. Westmonaster. pag. 162 :
Nutrierat autem... Leporarium quendam, etc.
Bromptonus :
Leporariis, brachetis, et accipitribus eodem die a Rege Angliæ Saladino missis. Leporaria,
Canis femina ejusdem speciei, in Vitis Abbatum S. Albani. Adde Fletam lib. 2. cap. 41. § 21. Silvestr. Girald. in Itiner. Cambriæ lib. 1. cap. 7. lib. 2. cap. 10. etc.
Canis, qui nondum cepit leporem, vel aliam bestiam, Saxonice gayhund. Ita Gloss. Saxon. exaratum sub Edw. III. Junior canis.
P. Carpentier, 1766.
Canis Magister. Vide Canis doctus et Segusius.
P. Carpentier, 1766.
Canis, Gall. Metis, Ibrida. Lit. remiss. ann. 1448. in Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 617 :
Lesquelx compaignons prinrent ung Chien Metis appartenant au suppliant, et le mirent en laisse.
P. Carpentier, 1766.
Canis Monstrans, Idem qui ductor, index. Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 162 : Chartoph. reg. ch. 395 :
Arnaudus fere per totam illam diem et usque ad horam cenæ in venatione cum Cane Monstrante intenderat.
Canis Pastoralis, qui pastorem pecoris (opilionem) comitatur adversus lupos et fures. Glossæ : Pasturalis Canis, ποιμενιϰὸς ϰύων. Κύων ποιμαίνων, in Legibus Georgic. tit. 6. § 10. Lex Alaman. tit. 82. § 5 :
Si quis Canem Pastoralem, qui lupum mordet, et pecus ex ore ejus tollit, et ad clamorem ad aliam vel ad tertiam villam currit, occiderit, etc.
Lex Bajwar. tit. 19. § 8 :
Qui vero pastoralem (canem) qui lupum mordet, occidit, etc.
Lex Aleman. tit. 82. § 5 :
Qui lacerare lupum solet et non occidere. Canis Pastoricius,
in Speculo Saxon. lib. 3. art. 51. § 2. Hispanis, Mastino de ganado. Varro lib. 2. de Re rustica cap. 9 :
Canis ita custos pecoris, ut ejus, quod eo comite indiget ad se defendendum. In quo genere sunt maxime oves, deinde capræ : has enim lupus captare solet, cui opponimus Canes Defensores.
Vide supra, Canis custos pecoris.
Canis Petrunculus, qui Petronius, Gratio in Cynegeticis :
....... Ac te leve si qua
Tangit opus, pavidosque juvat compellere dorcas,
Aut versuta sequi leporis vestigia parvi,
Petronios (sic fama) Canes, volucresque Sicambros,
Et pictam macula Vertraham delige falsa.
Lex Burgundion. addit. 1. tit. 10 :
Si quis Canem veltraum, aut segutium, aut Petrunculum præsumpserit involare, jubemus ut convictus coram omni populo posteriora ipsius osculetur.
Dicti autem Petrunculi et Petronii, quia ita solidos calces habent, ut petras et rupes illæsim percurrant, atque adeo ex iis sint, quos εὔποδας vocat Xenophon de Venat. cap. 7. Sic Festus Petrones, rusticos a petrarum asperitate et duritie dictos auctor est. Porro Canes Petronii ii sunt, quos vulgo Chiens courans, appellamus : Gratius enim reprehendit in Petroniis, quod taciti accedere feras nolint, sed clangore nondum conspectas citare soleant. Nam et istis convenit, qui simul ac in vestigia incidunt, unanimi et continuo clangore ea decurrunt.
Canis Porcarius, Porcaritius, Qui porcos, seu apros venatur. Lex Alaman. tit. 82. § 3. :
Bonum Canem Porcaritium, ursaritium, vel qui vaccam et taurum [] prendit, si occiderit, etc. Veltris Porcarius,
in Lege Salica, tit. 6. § 2.
Canis, qui Ramhunt vocatur. Leges Canuti Regis de forestis § 30 :
Item de Canibus, quos Ramhunt vocamus.
Anglos. Ram, Aries. Conf. Canis qui vigilat, etc.
P. Carpentier, 1766.
Canis a Rete, Qui feras persequendo fugat in rete. Stat. ant. Florent. lib. 3. cap. 177. ex Cod. reg. 4621 :
Nullus capiat cum rete, vel lacciuolo, vel aliquo alio artificio aliquos columbos, ..... exceptis starnis, qualeis, quæ libere possint capi cum avibus et Canibus de rete.
Stat. Mantuæ lib. 1. cap. 115. ex Cod. reg. 4620 :
Neque audeat vel præsumat aliquis de civitate Mantuæ..... tenere per se vel alium aliquos Canes a rete.
Canis Sagarius. Vide Meursium in Ζαγάριον, Cangium Glossar. med. Græcit. eadem voce col. 455.
Canes Scotici, apud Symmachum lib. 2. Epist. 77. et Prudentium lib. contra Unionitas. Britannicos vocat Strabo lib. 4.
Canis Segusius, Seugius, Seucis. Lex Burgund. addit. 1. cap. 10 :
Si quis canem veltraum, aut Segutium vel petrunculum præsumpserit involare, etc.
Lex Salica tit. 6. § 1. :
Si quis Canem Seusium furaverit aut occiderit, qui magister sit, etc. Si quis vero Seusium reliquum, aut veltrem porcarium, etc.
Lex Alamannorum tit. 82. § 1 :
Si quis Canem Seusium primum cursalem, qui primus currit, involaverit, etc.
Lex Bajwar. tit. 19. § 1 :
Si quis Canem Seucem, quem Leitihunt vocant, furaverit, etc.
§ 2.
Si autem Seucem doctum, quem Triphunt vocant, furaverint, etc
. § 3.
Si autem Seucem, qui in ligamine vestigium tenet, quem Spurihunt dicunt, etc
. Charta Heccardi Comitis Augustodunensis ex Tabulario Prioratus Persiensis, apud Perardum pag. 26. 27 :
Ricardo filio meo donate spada spangisil, et Sigusios 2. Terico filio... spada Indica, et Sigusios 2... Ademaro fratre suo, speudo uno et Cano, et Seugio duos. Heccardo... tabulas corneas, et pacto saleco, et Sigulos duos, et sparvario uno..... Otgario, caballo uno, cum sella meliora, et Sugios 4 .... seniore nostro donate falcones 2. et Seugios 2.
Canes Segutios, ἐγουσίας dictos, a Gallica gente denominatos auctor est Xenophon junior, seu Arrianus Atheniensis, lib. de Venat. cap. 3. Certe gentem hac appellatione in Gallia nullam hoc nomine agnoscunt Geographi ; at Segusium in Alpibus urbem sat notam constat extitisse : sed vix est ut credam, inde dictos canes istos. Alii segusios, quasi secutios, appellatos volunt, et postea, voce truncata, seucios et seugios : idque eruunt ex variis appellationibus vernaculis Laitihunt et Spurihunt, quæ in citatis Legibus iis tribuuntur : est enim Laitihunt sive Leitihunt, idem quod Flandris Leyhont, Canis ductor ; Spurihunt vero, qui feras investigat : spoor quippe iisdem est vestigium, et speuren, investigare : sic Speurhont erit Canis inquisitor, quomodo Græci ejusmodi Canes ἐπαϰτῆρας dicunt. Triphunt in Leg. Baivar. et Hessehunt, in Glossa ap. Graff. Thesaur. vol. 4. col. 979. Qui feras sequitur et persequendo fugat. Petrus de Crescentiis lib. 10. de Agricultura cap. 29. eosdem esse cum brachetis innuit :
Canes, qui segusi vel brachi vocantur.
Hermannus Nuerarius lib. de Orig. Francor. segusios canes, porcarios interpretatur, vel doctos ad investigandos apros. Nec dissentit Wendelinus, qui seusium canem ait esse, qui aprorum venationi bonus est : a voce Seughen, [] quæ Hasbanis et Taxandris sues notat. Ita Seusius Magister illi est, quem Galli Mastin vocant. Eccardus cæteris felicius etymon accersit a Germano Suchen, vel potius Saxonico Seuken, investigare, unde inquit Sucher, Seuker, Investigator, et Latina terminatione data prodit Suchius, seucius, seugius, secusius, segusius, etc.
P. Carpentier, 1766.
Canis Terrarius, Animalium subterraneorum indagator, Gall. Chien terrier vel de terre, vulgo Basset. Lit. remiss. ann. 1463. in Reg. 199. Chartoph. reg. ch. 211 :
Il y avoit ung petit Chien Terrier, qui estoit couché assez près de la dame.
Canis Trassans, Vestigium prosequens : tracer enim, est perquirere vestigiis insistendo : trace, seu trasse, vestigium. Regiam Majest. lib. 4. cap. 32 :
Nullus perturbet aut impediat Canem Trassantem, aut homines trassantes cum ipso ad sequendum latrones, aut ad capiendum malefactores.
Scotis ane sleuthound. Vide Trassare.
Canis Veltris, Veltrahus, Vertragus, etc. Germanis Welter, Canis sagax, vel odorisequus, leporarius ; Veltro Italis, Viautre Gallis.
Veltris leporarius, qui et argutarius
, in Lege Salica tit. 6. § 2.
Veltris leporalis probatus
, in Lege Alem. tit. 82. § 4.
Canes Veltrices, qui lepores sua velocitate comprehendunt
, in Lege Bajwar. tit. 19. Monachus Sangal. lib. 1. cap. 22 :
Assumpsit duas caniculas in manu sua, quas Gallica lingua Veltres nuncupant, agilitate sua vulpes et cæteras minores bestiolas facillime capientes, etc. Veltrahus,
in Lege Burgund. add. 1. tit. 10. appellatur ; Veltraga, in Notis Tyronis ; Vertraha, vel Veltraha, apud Gratianum in Cynegetic :
Et pictam macula Vertraham delige falsa.
Vertragus, apud Martialem lib. 14. Epigr. 200 :
Non sibi, sed domino venatur Vertragus acer,
  Illæsum leporem qui tibi dente ferit.
Ita in MSS. legi observant viri docti. Vertagus, apud Julium Firmicum lib. 5. Math. cap. 8 :
Fortes erunt, industrii, sagaces, equorum nutritores... similiter et canum, et molossorum, Vertagorum, et qui sunt ad venationes accommodati.
Denique Viautres, Gallis. MS. :
Qui deux Viautres enchaainez
Avoit avec soi amenez.
Joann. de Condato MS. :
Mastins et goucos et grans Viautres.
Jam vero de harum vocum etymo variæ sunt sententiæ. Tradit Arrianus, seu Xenophon junior lib. de Venat. cap. 3. Vertragos Gallis dici a velocitate :
Αἱ δέ ποδώϰεις ϰύνες αἱ Κελτιϰαὶ, ϰαλοῦνται μὲν Οὐέρτραγοι ϰύνες, φωνῇ τῇ Κελτιϰῇ, ... ἀπὸ τῆς ὠϰύτητος.
Turnebus lib. 18. Adv. cap. 1. a feram trahendo dictos vertrahos censuit : Caius a vertendo : Farnabius ab agiliter vertendo. Certe veltres Gallis proprios fuisse constat : unde Canes Gallici, Ovidio et Martiali dicuntur. Proinde quidam veltres appellatos putant a velt, campus, Theutonibus, quia canes isti per campestria et plana vagantur, ut qui in montanis et silvestribus locis lepores solo visu, non odoratu venentur : vel ex velt-jaghere, veltragos, appellatos, quasi campestres venatores, ex velt, campus et jaghere, venator.
P. Carpentier, 1766.
Nunc vero Vaultre appellamus canem, aprorum venationi aptum : unde [] in domo regia, qui huic venationi præest, pertinere ad illum dicitur le Vautray.
Canis Vestigator, Vestigabilis. Gloss. vet. : Canis Vestigator, ϰύων ἰχνευτής. Alibi : Ἰχνευτής, Vestigator, sagax. Ita apud Artemidorum lib. 2. Onirocrit. cap. 11. Canis Vestigabilis, in Regiam Majest. lib. 4. cap. 33.
Canis qui Vigilat Foris in Pluvia, Saxonibus renhund. Ita Gloss. Saxon. sub Edw. III. exaratum, ex ren, pluvia, et hund, canis. Horum canum mentio est in Legibus Forestarum Canuti Regis cap. 32. ubi Ramhund vocantur. Rennan Anglosax. Currere, inde Renhunt, Cursorius canis.
Canis Ursaritius, Qui ursos prose quitur. Lex Alamannor. tit. 82. § 3 :
Bonum Canem porcaritium, Ursaritium, vel qui vaccam et taurum prendit, si occiderit.
Lex Bajwar. tit. 19. § 7 :
De his Canibus, qui Ursos, vel bubalos, id est, majores feras, quod Swartzwild dicimus persequuntur, si de his occiderit, etc.
Canis Warset. Leges Forestarum Scotic. cap. 1 :
Custode præsente, ignem, cornu, vel Canem habente, qui Warset appellatur.
Canes in Dextro Armo Tonsi, Regii, seu nota regia signati. Capitula Caroli Magni lib. 6. cap. 216 :
De Canibus, qui in Dextro Armo Tonsi sunt, ut homo, qui eum habuerit cum ipso cane in præsentiam Regis veniat.
Canem Ferre, Vetus Consuetudo pro lege apud Francos et Suevos inoleverat, ut si quis nobilis, ministerialis, vel colonus, coram suo judice quorumdam criminum, verbi gratia deprædationis aut incendii, reus inventus fuisset, antequam mortis sententia puniretur, ad confusionis suæ ignominiam, nobilis canem, ministerialis sellam de Comitatu in proximum Comitatum gestare cogerentur. Hæc Otto Frising. lib. 2. de Gest. Frid. cap. 28. a quo hausit Guntherus quæ habet in eamdem sententiam lib. 5. Ligurini, qui addunt Fridericum Imper. Hermannum Palatinum Comitem in causam vocatum, quod Germaniam præda et incendio perturbasset, cum decem Comitibus, complicibus suis, canes per Teutonicum milliare portare coegisse. Pœnam hanc militarem vocat Arnoldus Lubecensis lib. 7. cap. 2. quia Militibus, seu Nobilioribus infligi solita erat :
Quæ præsumptio hoc modo multata est, ut mille marcas argenti injuriato persolveret, et de feudo suo ad centum marcas argenti Ecclesiæ majori resignaret, et cum multis nobilibus, hominium ei faceret, et cum quingentis Militibus Militarem ei pœnam persolveret, id est, ut singuli Milites de loco perpetrati sceleris, usque ad fores majoris Ecclesiæ Caniculum Deferrent.
Exstat insigne aliud ejusmodi pœnæ Militaris exemplum apud Witikindum lib. 2. et ex eo Conradum Usperg. ann. 937 :
Pro qua præsumptione condemnavit eum centum talentis, omnesque Principes, qui ad hoc eum juvabant, dedecore Canum, quos Portabant usque ad urbem regiam, quæ dicitur Magdeburg.
Item apud Dodechinum ann. 1155 :
Henricus Comes de Didissen et alii ex parte prædicti Hermanni Canes Portaverunt, et sic dominus Arnoldus Episcopus ab excommunicatione eos absolvit.
Arnulfus Mediolanensis in Chron. sub ann. 1008 :
Hæc autem fuit pacis conditio, quod veniente Mediolanum, tertio ab urbe milliario, nudis incedendo [] vestigiis, Episcopus Codicem, Marchio Canem Bajulans, ante fores Ecclesiæ S. Ambrosii reatus proprios devotissime sunt confessi.
Consulendi in hanc rem præterea Martinus Crusius lib. 10. Hist. Suevicæ part. 2. cap. 14. et Browerus lib. 14. Annal. Trevir. pag. 789. 1. Edit.
At cur canis nobilibus, sella ministerialibus, attribuantur, nemo, quod sciam, plane est assecutus : vix enim est, ut Andreæ Favini lib. 12. Hist. Navar. pag. 732. conjecturam probem, qui censet canes Nobilibus dari ad nobilitatis notam, cum canes et venatio solos spectent nobiles ; ministerialibus vero cathedram, ut hocce discrimine reorum natales quibusvis statim innotescerent. Ubi perperam sellam cathedram esse existimavit. Sed et quod subdit eo perinde casu rusticos et colonos gestasse aratri rotam, probo indiget vade. Vide Harmiscara, Sella. Haltaus. Glossar. Germ. voce Harschar, col. 825. Grimm. Antiquit. German. pag. 715. sqq. Altaserr. de Jurisdict. Eccles. lib. 5. cap. 5. pag. 185.
Inter Canem et Lupum, Gall. Entre chien et Loup, Sub crepusculum, vel vesperum, cum lupus a cane discerni vix potest, λευϰοφῶς, et ut ait Willelmus Brito lib. 1. Philipp. :
Tempore quo neque nox neque lux sed utrumque videtur.
Idem lib. 3 :
Postea vix summos aurora rubescere montes
Fecerat, et valles nondum primordia lucis
Attigerat, interque Canem distare Lupumque
Nutlus adhuc poterat aliquo discernere visu.
Vetus Charta apud Spelman. :
Infra horam vespertinarum, inter Canem et Lupum, venerunt et interfecerunt dictum Joannem.
Per Canem Jurare. Litteræ Juvavensis Archiep. editæ a Gewoldo post Chron. Reichersperg. :
Quod nos Præfati Schlavi criminabantur cum Ungaris fidem Catholicam violasse, et per Canem, seu lapum, (f. lupum, licet ita rursum ediderit idem Gewoldus in Metrop. Salisburg.) aliasque nefandissimas et ethnicas res Sacramenta et pacem egisse.
Hæc lucem accipiunt ab Joinvilla in Hist. S. Ludovici, dum fœdera inter Imp. Joannem Vatatzem et Comanorum Principem inita recenset, eaque firmata ebibito alterius invicem sanguine, hacque adhibita ceremonia, quam sic enarrat :
Et encore firent-ils autre chose. Car ils firent passer un Chien entre nos gens et eux, et decouperent tout le Chien à leurs espées, disans que ainsy fussent-ils decouppez, s'ils failloient l'un à l'autre.
Id ipsum de Bulgaris refert Continuator Theophanis lib. 1. num. 20. Huc forte spectant, quæ habet Conradus Abbas Uspergensis sub ann. 920. ubi de Avaribus, seu Ungaris :
Legati Ungarorum pro solitis muneribus Regem adierunt, sed ab eo spreti, in terram suam vacui reversi sunt. Cum enim haberet militem equestri jam prælio probatum, contra hostes antiquos præsumpsit inire certamen. Hæc audientes Avares, nil morati, cum hostili gravique manu Saxoniam festinant intrare, et iter agentes per Dalmatiam, opem quasi ab antiquis petunt amicis. Illi vero scientes eos ad Saxoniam festinare, Saxonesque paratos cum eis pugnare, pinguissimum pro munere eis projiciunt Canem. Et cum non esset injuriam vindicandi locus, ad aliam pugnam festinantibus, cum ridiculosa satis vociferatione longius prosequuntur amicos.
Nimirum in ludibrium canem Ungaris Dalmatæ objiciebant, quod per canem fœdera sua sancirent, [] quasi fœderi cum iis jam olim inito prorsus nuntium mitterent. Atque hæc forte Hunnorum etiam sacramenta intellexit Theophanes ann. 2. Justini Thracis, scribens, eos fœdera sua firmasse μεθ᾽ ὅρϰων πατρίων.
P. Carpentier, 1766.
Canum Cibus. Canum venaticorum pastus, idem quod Brennagium. Charta ann. 1140. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 580 :
Ego Conanus dux Britanniæ debitum, quod Cibus canum vocatur, ecclesiæ sanctæ Crucis per totam abbatiam in perpetuum condono.
Vide in Bren.
P. Carpentier, 1766.
Canum Gistum, Servitutis species, qua subditi canes venaticos dominorum suorum hospitio et pastu excipere tenentur. Charta Joan. ducis Lothar. et Brabant. ann. 1338. ex Cod. Reg. 10197. 2. 2. fol. 108 :
Insuper super gistis nostrorum Canum majorum, etc. Insuper pro gista Canum nostrorum parvorum, etc.
Vide in Gistum. Vide Haltaus. Glossar. German. voc. Hundskorn et Hundelege, col. 977.
[]« 3 canis » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 090c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANIS3
3. CANIS, Fulcrum focarium Gall. Chenet. Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar. :
Et in camino ignis ejusdem cameræ duos Canes ferri ad sustinendum ligna pro comburendo.
Vide infra Chenetus.
[]« Chanis » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 286a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHANIS
CHANIS, Chanoglanus. Vide Cham post Caganus.