« »
 
CAPITARE 1, CAPITARE 2, CAPITARE 3, CAPITARE 4.
[]« 1 capitare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 135c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITARE1
1. CAPITARE. Alcuinus Poem. 203 :
Mens pia pascatur verbis cælestibus, illa
Et laus alma Deo tota Capitatur in aula.
Forte crepitetur. Crediderim Capitare idem esse apud Alcuinum, metaphorico tamen sensu, quod in Antiquit. Ambrosden. apud Kennetum. Hic auctor in Glossario ad calcem dictarum Antiquit. in voce Abuttare observat in veteribus agrorum descriptionibus Abuttare nonnunquam exprimi per Capitare, hoc est, terminare, Gall, Aboutir, se terminer, ut in Consuetud. Monast. de Bello fol. 241 :
Tenent octo acras juxta Goreswal Capitantes ad prædictam wallam versus Nordest. Madox
Formulare Anglicum pag. 155 :
Duæ acræ quæ Capitant super easdem. Capitare, Caput facere,
Joanni de Janua.
[]« 2 capitare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 135c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITARE2
2. CAPITARE, vox Italica, Exitum habere. Barel. serm. de flagel. Dei :
Sicut vis corpus reficiare quotidie, ita animam cibo spirituali missa : quia illa die non potes male Capitare.
[]« 3 capitare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 135c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITARE3
3. CAPITARE, Capere, apprehendere. Stat. crimin. Saonæ cap. 18. pag. 27 :
Si... propterea in se (qui alterum verberavit) manus injecerint aut Capitaverint, etc.
[]« 4 capitare » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 135c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITARE4
4. CAPITARE. Gall. cingler, faire route :
scribatur et mandetur rectoribus terrarum nostrarum ad quas Capitabit dicta serenissima regina quod eam visitare et honorare debeant. (Venise. Senato Misti, LX, f. 218, ann. 1440).