« »
 
CAPUTIUM 1, CAPUTIUM 2.
[]« 1 caputium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 155c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPUTIUM1
1. CAPUTIUM, Idem quod Capitium, Capitis tegumentum, quod Capæ assutum erat. Legenda antiqua de habitu S. Francisci apud Radulphum :
Caputium quoque quadratum tantæ longitudinis detulit, quod faciem operiret, qualem habitum deferre consueverunt agrestes homines illius regionis.
Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. eap. 18 :
Normam indumentorum talem observandam statuimus : primum cappa, desuper Caputium convenienter aptum habere debet, et aliquantulum amplum ut videlicet si quando capiti supponitur, posterius non erigatur in cristam, et ut âemissum quantum necesse est, scapulas cooperiat, et ut interius Capitium exteriori pariter coaptetur, nec extra promineat.
Et cap. 53 :
Caputium vero desuper tegimen sit capiti, non latibulum faciei : sufficit enim et multum, si usque ad tegendam coronam perveniat.
Matth. Paris ann. 1247. Habens pauperem capam sine Capucio. Gaufredus Malaterra lib. 2. cap. 24 :
Capucio capite cooperto, ne forte quis esset perciperetur.
Statuta Eccl. Aquensis MSS. ann. 1260 :
Cum chorum intraverint Canonici, Clerici et alii chorum frequentantes, amoto Capucio capæ, almussia sive metlino et birreto toto ad altare, etc.
Statuta Ord. de Sempringham in Anglia pag. 725 :
Ministris altaris fiant superpellicea cum Capuciis, quæ caput et nuda colli protegant.
Speculum Saxon. lib. 3. art. 69 :
Ubi sub Regis cognoscitur banno, judices seu scabini Capucia, pilea, aut pepla et chirothecas habere non debent.
Statuta Ordin. Cartusiensis ann. 1368. part. 2. cap. 1. § 2 :
Caputia cucullarum sint quadrata, nec duorum palmorum mensuram in latum excedant, vel in longum. Caputia vero caparum sint aliquantulum longiora, etc.
Chron. Aulæ Regiæ cap. 23 :
Nullum jam cernimus tam contemptum in agris arantem rusticum, qui non deferat latum Caputium et oblongum.
Joan. Sarisberiensis lib. 1. Metalogici cap. 3 :
An Caputium emerit, qui cappam integram comparavit.
Idem Matth. Paris ann. 1134 :
Cum Rex novam robam de scarleto sumens... capam conaretur induere, quod invenit introitum Caputii, qui Guleron vulgariter Gallice appellatur, nimis arctum,... ait, Hæc capa deferatur fratri meo, qui argutius me caput habet.
Quod autem Guleron, voce Gallica, appellat Parisius, aliud nihil est quam quod Græci interpretes Exod. 28. et Job. 30. περιστόμιον τοῦ χιτῶνος vocant. Nos etiamnum Goulerons vocamus ora vasculorum. Καπούτζιον apud Codin. de Offic. cap. 14. num. 13 :
Τά μὲν ϰαπούτζια μόνον ἀυτοῦ ἐϰϐάλλουσιν, οὐ γονατίζουσιν : Capucia sua tantum deponunt, non flectunt vero genua.
Solebant quippe in salutationibus capucia de capite deponere. Chron. Flandr. cap. 105 :
L'Empereur osta l'aumusse et le Chaperon tout jus.
Vide Almucium.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 521 : Caputium, Chaperon. Anonymi Leob. Chron. ad ann. 1336. apud Pezium tom. 1. Script. rer. Austr. col. 948 :
Capuciis etiam omnes incœperunt uti, tam rustici, Judæi, pastores.
Quod de Caputiis certa forma dispositis intelligendum est ; notum quippe est Caputium, vestem fuisse rusticorum maxime aliorumque ex infima plebe propriam. Vide Murator. Antiq. Ital. vol. 2. col. 425. qui excitavit locum Ptolom. Lucensis in Annal. brev. ad ann. 1185. narrantis Richardi reg. Angl. captivitatem :
Rex autem simulavit habitum et in effigie coqui se transtulit. Sed cum venisset dux Austriæ cum sua [] comitiva, ut viderent, qui essent, invenit regem assantem anseres et vera volventem, clausum in Capucio, Gallico more.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cappuccium, in Consuetud. Ecclesiæ Valentinæ tom. 3. Concil. Hisp. pag. 663. et tom. 4. pag. 175.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capuccium recens baptisatorum, in Constitutionibus Cardinalis de Mendoza cap. 12. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 28 :
Quia renunciatum est. nonnullas matres seu nutrices non custodire infantes, ut fas est, diebus quibus gerunt Cappuccium post Baptismum cum reverentia sacro Chrismati debita, aliosque committere abusus ; omittendo reducere puerum ad Parochum qui illum baptizavit, adeuntes Moniales seu Religiosos, ut tollant infanti Capuccium, dicentes in Capuccii ablatione compaternitatem contrahi... Præcipimus sub pœna excommunicationis, omnibus Parochis nostri Archiepiscopatus, ut statim atque terminaverint Baptismum, tollant Capuccium, uti post triduum facere solent.
Vide Capulla.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capucium non tam videtur esse capitis tegumentum, quam superior vestis apertura, qua caput exeritur, in antiq. Consuetudinibus Canonicorum Regular. S. Jacobi de Monteforti, apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 1219 :
Et depositis vestibus usque ad tunicam, per Capucium tunicæ exerat brachia, et totum corpus denudet usque ad cingulum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capuccinus, Capucinus. Diarium Magistri ceremoniarum Alexandri VI. Papæ :
Papa ascendit ad sedem eminentem consistorialem, dimissis prius bireto et Capuccino rubro, et acceptis bireto et Capuccino albo.
Ibidem :
Dominus Macloviensis depositis ibi mantello et Capuccino de ciambelloto nigro, et biretro nigro, induit, etc.
His in locis Capuccinus idem videtur, quod humerale, sed huic alias adjunctum erat caputium, ut omnibus notum est. Concil. Aptense ann. 1365. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 334. B :
Ut nostrum quilibet vestes suis domicellis seu scutiferis, quos tenebit, fieri faciat longitudinis competentis, sic quod saltem subtus genu quatuor digitos protendantur, quarum manicæ nodum attingant brachii, et non ultra accedant Capucini cum botonis vel croquetis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caputium Botonatum, Ornatum globulis, quos Gallice Boutons appellamus. Constitutiones MSS. Pontii Episc. Conseran. ann. 1364 :
Item ad instar prædecessorum nostrorum statuimus et ordinamus, quod nullus Presbyter nostræ diœcesis per setabernam habeat, teneat, nec portet Caputium quodlibet Botonatum, cum præmissa non congruant ordini presbyterali.
L. Henschel, 1840–1850.
Capucium pellibus munitum. Charta ann. 1359. ap. Lappenb. Init. Hanseat. Document. pag. 465 :
Item Capucium scharlaken cum novo buntwerch pro 5. sol. gross.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capucium Clausum. Fragmentum memorabilium Humberti II. Dalphini tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 625. col. 1 :
Item, in die festo B. Andreæ apud Romanis, in publico sermone, ore proprio increpavit fortiter mulieres portantes Capucia Clausa ad modum hominum, et homines portantes vestes breves, non attingentes usque ad genu saltem, et prohibuit sub pœna centum solidorum, quod de cætero talia non faciant.
P. Carpentier, 1766.
Caputia Rubea cur deferant canonici S. Mauritii, discimus ex Charta Willel. comit. Pontiv. ann. 1210. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 431 :
Contuli in perpetuam eleemosynam canonicis S. Mauritii de Chablais tredecim [] libras Parisiensium... ad emendas viginti ulnas scarlatæ ad ulnam de Provins, ad facienda Caputia, quæ prædicti canonici in signum martyrii beatorum martyrum Mauritii sociorumque ejus, jure ordinis et consuetudinis, in ecclesia gestare rubea dignoscuntur.
P. Carpentier, 1766.
Caputium Ducere, Pacis et deditionis symbolum ; nos dicimus eodem sensu Arborer le drapeau. Hist. belli Forojul. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 1198 :
Ad tantum devenerunt ipsi de Meduno, quod se uno die parti nostræ dare voluerunt. Sed nullus fuit, qui signum concordii et pactum recipere voluisset. Dum uno die ipsi de Meduno ex timore nimio Caputium unum circum circa ducerent, pacta requirentes, nostri vero animum voluntarium habentes, non attendentes ad eorum requisitionem, putabant eos illo die superasse.
P. Carpentier, 1766.
Caputii Traditione perperam actum reparare. Charta ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 324 :
Robertus de Lorriz tenens per manum dictum Johannem d'Oignon, nomine ipsius et pro ipso protulit verba quæ secuntur : Domine mi Meldensis episcope, ecce Johannem d'Oignon qui audivit et intellexit quod male contentamini de eodem, quia relatum est vobis quod certa verba injuriosa protulit contra personam vestram, videlicet quod vos fuistis in causa certi homicidii dudum perpetrati, et quod eratis conjugatus. Sciatis quod dicta verba dixit quodam caloris motu, et tenet dicta verba pro non veris, vosque tenet et habet pro bono et probo viro, atque ab illis innocente, vosque rogat quatenus præmissa velitis eidem indulgere.... Et statim dictus Johannes d'Oignon armiger, flexis genibus ad terram, nudato capite, anteriorem partem sui Capucii dicto episcopo tradens præmissa emendavit.
Vide infra Emendam gagiare in Emenda 5.
P. Carpentier, 1766.
Longe antiquior est hic usus, ut colligitur ex Charta ann. 1144. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 265 :
Ego (Henricus comes Trecensis) forisfactum meum humiliter recognovi, et in manu Odonis præpositi ejusdem ecclesiæ manu propria rectum faciendo totum emendavi, et pro lege, quam debebam Guarrico archidiacono et camerario, Pileum meum in hujus facti memoriam reservandum obtuli et donavi.
Ubi et ejusce moris causa exponitur, in memoriam nimirum rei actæ.
P. Carpentier, 1766.
Qua ratione vero hujusmodi satisfactio agebatur apud Polonos, docet Charta ann. 1385. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 83. col. 1 :
Palliorum capucio exuto, ac cingulo et cultello deposito, flexis genibus coram præfato domino suo archiepiscopo ad terram procidens, dando se gratiæ suæ corpore et bonis, ac complosis manibus reverenter se ad gratiam recipi, et offensas contra eum verbo vel facto commissas sibi remitti humiliter supplicavit.
P. Carpentier, 1766.
Capucium, Larva, quæ caputio vel capæ assuta erat ; vel quod faciem, quæ pars est capitis præcipua, tegeret. Charta ann. 1215. inter Probat. tom. 2. Hist. Lothar. col. 28 :
Videns autem Sybilla (ita enim ei nomen erat) quia episcopus, Prædicatores et Fratres Minores et alii qui eum observabant, factis suis fidem darent, ad majorem se contulit audaciam ; fecit quippe nigram tunicam fieri, hispidam, et Capucium diabolicum vultum habens, etc.
P. Carpentier, 1766.
Capuciolum, diminut. a Caputium. Stat. eccl. Sagiensis pro monachis ad calcem Pontif. ejusd. eccl. ex Cod. reg. 1224 :
Moniales...... comatis crinibus et [] cornutis, scacatis et virgatis Capuciolis non utantur.
P. Carpentier, 1766.
Capuciatus, Enchaperonné, in Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capuceria, Vestis apertura, seu fissura superior ; per quam caput immittitur et exeritur. Processus de Vita S. Yvonis, tom. 4. Maii pag. 547 :
Dixit quod pluries vidit D. Yvonem ponentem manum in sinu per Capuceriam pro pediculis reducendis in sinu.
Caputiare, Caputio caput operire. Petrus Blesensis Serm. 50 :
Caputiari se appetit, ne vilescat.
Caputiatus, Caputio, seu capitio, caput tectus. Durandus lib. 1. Ration. cap. 3. num. 15 :
Abbates Caputiati pinguntur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caputiata Vestis, infra in voce Cucullus.
Caputiati, Factiosorum hominum cohors in Arvernia exorta ann. 1183. auctore quodam Durando fabro lignario, qui sic nuncupati sunt, quod imaginem Deiparæ stanneam caputiis lineis albis affixam in signum initi invicem fœderis deferrent. De hac factione copiose agunt Historici, Rigordus ann. 1183. Auctor Historiæ Episcop. Autissiod. cap. 58. Monachus S. Mariani ann. 1183. et 1184. Gervas. Dorobern. ann. 1182. Odo Gesseus in Hist. Aniciensi lib. 3. cap. 6. etc. De Durando factionis auctore, ita Hugo de Bersi Monachus S. Germani Paris. in sua Biblia :
Moult fu soutis et soudeans,
Durant Capuis, et bon truans,
Qui les blancs chapperons trova,
Et les signans au pis donna :
Donna, non fit, il les vendoit,
Mestrement la gent decevoit,
Il en consquit or et argent,
Moult pensot bien guiller la gent.
Il en guilla bien deus cens mille.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capuciati quoque dicti sunt in Anglia quidam ex Wiclefi discipulis, quod velato capite ad Sacramenti participationem accederent. Spondan. ad annum 1387. n. 9.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capucium Prati, apud Thomam Madox Formulare Anglic. pag. 184 :
Dedi et concessi.... super aliam coturam de Hethul desuper duas foreras cum Capuciis Prati ;
id est, capitibus seu extremis partibus, Gall. Bout de prez. Vide Forera.
[]« 2 caputium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 156c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPUTIUM2
2. CAPUTIUM, Pars ædis sacræ, ubi altare statuitur, Gall. Chevet. Charta ann. 1156. in Chartul. S. Maglor. Paris. ch. 32 :
Pro parte cujusdam terræ, quæ est ad Caputium ecclesiæ sanctorum Innocentium, etc.
Vide supra Capitium 2.