« »
 
FALSIFICARE 1, FALSIFICARE 2, FALSIFICARE 3.
[]« 1 falsificare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 407a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALSIFICARE1
1. FALSIFICARE, Idem quod Falsare, Rem falsam asserere, seu quempiam falsidicum probare. Charta Ludovici VI. Reg. Fr. ann. 1110. apud Jacob. Petitum, post Pœnitentiale Theodori pag. 581 :
Horum itaque (servorum) probationes, aut liberi suscipiant, aut contradicendo Falsificent.
Ægidius de Roya ann. 1230 :
Fernandus Comes Flandriæ... Brugensibus dedit privilegium, quod Scabinos impositos amovere non posset, nisi secundum legem Falsificati essent.
Id est, convicti de falso judicio. Gesta Tancredi num. 102. inter Anecd. Marten. tom. 3. col. 175 :
At Boamundus, ut ipse non imprudens, rei seriem scrutatur, quisnam somniator ille esset, quibus populum ambagibus involvisset, quem fossoribus locum significasset, utque ipse insiluisset, fodisset, invenisset : statim fallaciam deprehendit, inventionem irritam, inventorem conjecturis Falsificat argutis.
[]« 2 falsificare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 407a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALSIFICARE2
2. FALSIFICARE, ex Gallico Fausser, Trajicere, perfringere. Joan. Monachi Majoris Monast. lib. 1. Hist. Gaufred. D. Norman. :
Imposita est capiti ejus cassis multo lapide pretioso relucens, quæ talis temperaturæ erat, ut nullius ensis acumine incidi vel Falsificari valeret.
Robertus de Bourron in Hist. Arthuri et [] Merlini MS. :
Li haubert sunt si fort et si tenant, qu'il ne puent maille Fausser.
Le Roman de Kanor ann. 1294. MS. :
Ne peut le cop tenir qu'il ne soit entrés en la coiffe et li baçin Faussés.
MS. :
Faussent ces broingues, où li ors est batus.
Alibi :
Son haubers firent Fausser et desmailler.
Guill. Guiart. MS. ann. 1267 :
Bacinez foudre, embarrer hyaumes,
Haubers Fausser, et espaulieres.
MS. :
L'aubert Fausse et desront, ô l'acier Viennois.
[]« 3 falsificare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 407b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALSIFICARE3
3. FALSIFICARE, Adulterare, corrumpere scriptum, monetam, etc. Gall. Falsifier. Ottoboni Scribæ Annales Genuenses ad ann. 1175. apud Murator. tom. 6. col. 353 :
Pisanis vero monetam Lucensem, quam malitiose cudebant et Falsificabant, sub juramento debito interdixit.
Chron. Parmense ad ann. 1293. apud Murator. tom. 9. col. 824 :
Liber Societatis Cruxatorum et populi Parmæ de consensu et conscientia dicti Capitanei per Dondedeum ejus Notarium in pluribus locis Falsificatus et cassus fuit.
Privilegia Friburg. civitati concessa a Bolione Duce Furstenbergensi ann. 1337. apud Ludewig. tom. 6. pag. 41 :
Pannos et stamina non Falsificata, cujuscumque valoris et coloris fuerint, licite possint vendere, et incidere per ulnas.