« »
 
FERRATA 1, FERRATA 2, FERRIATA.
[]« 1 ferrata » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 443a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERRATA1
1. FERRATA, Clathrus ferreus. Vita S. Ambrosii Senens. tom. 3. Martii pag. 195. n. 70 :
Collocatum namque fuit prædictum sepulcrum super quatuor columnis marmoris, in cujus circuitu Ferrata quædam admodum pulcra facta fuit.
Anastasius Biblioth. in Vita S. Paschalis PP. tom. 3. Maii pag. 393 :
In ejusdem venerabili Basilica ante aditum qui ducit ad corpus in loco Ferratæ altare constituit, in quo et venerandum B. Sixti.... corpus honestissime collocavit.
P. Carpentier, 1766.
Vox Italica. Annal. Placent. ad ann. 1451. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 902 :
Pars illorum de Canedo noctis tempore intravit Bononiam, vi et opera cujusdam molendinarii banniti, qui Ferratam grossissimam, ubi Renus exit, secuit, cum magno tamen labore, industria et tempore.
[]« 2 ferrata » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 443a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERRATA2
2. FERRATA, Situla, sic dicta propter circulos ferreos quibus cincta est. Transactio inter Abbatum et Monachos Crassenses ann. 1351. ex lib. Viridi fol. 53 :
Similiter quando aliqua de cistulis vel Ferratis putei cadit casualiter in puteum, D. Abbas dicti Monasterii, dat illis qui extrahunt hoc de puteo unam libram panis frumenti.
Eod. sensu ibidem recurrit.
P. Carpentier, 1766.
Vas vinarium, nostris alias Ferrat. Chartul. Floriac. fol. 183. r° :
Item dictus Hugo debet habere in festis annualibus in quolibet duos denarios, et vinum et panem pretio unius oboli, et duas Ferratas vini.
Stat. eccl. Castrens. ann. 1358. ex Cod. reg. 1592. A. fol. 76. r° :
Unum Ferrat sive unam butillam terream.
Lit. remiss. ann. 1405. in Reg. 160. Chartoph. reg. ch. 11.
Un vaisseau de fer, dit Ferrat, ordonné à tirer l'eaue hors du puys. Ferart
, eodem sensu, in aliis Lit. ann. 1472. ex Reg. 197. ch. 218 :
Icellui chappellain vint portant ledit Ferart ou seille tout plain d'eaue et le getoit sus lesdis hommes et femmes.
Vide mox Ferratum.
[]« Ferriata » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 444a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERRIATA
FERRIATA. Ut Ferrata 1 :
Mandavit mihi tradi clavem cancelli sive Ferriate in qua capita apostolorum Petri et Pauli in basilica Lateranensi custodiuntur. (Diar. Burch. ed. Thuasne II, 425, an. 1498.
)]