Phrygium sumitur pro præcipuo capitis summi Pontificis ornamento, quod hodie triplici
corona insigne est, vulgoque
Regnum appellant Scriptores, quo in solennibus
ceremoniis utitur, quodque a Constantino Mag. Silvestro PP. concessum aiunt. Ementitæ nimirum Constantini donationis
fundamento innixi ; qua de re consulendus Papebrochius in Propylæo ad Acta SS. Maii num.
5. et 7. Vetus Interpres Juvenalis Sat. 6 :
Tiara, est
Phrygium, quod dicunt.
Arnoldus Abbas Bonæ-vallis de 7. Verbis Domini :
Hac (thyara)
etiam minores Sacerdotes utebantur, eratque byssina,
circundata coronula aurea, opere textili facta, sicut hodie Phrygium mitris nostrorum
Pontificum plerumque consuitur.
Charta donationis Constantini Magni apud
Anastasium Biblioth. :
Deinde diadema, videlicet coronam capitis nominis nostri,
simulque Phrygium, nec non et superhumerale, etc.
Calistus II. PP. in Epist. ad
Stephanum Camerar. Legat. Sed. Apost. :
Et Frigii quidem corona capiti nostro
imposita, gaudentes exultantesque per viam sacram ad Lateranense palatium usque solenni
ritu nos prosecuti sunt.
Chronicon Mauriniacense lib. 2 :
Ibique Romani
Pontificis, ac ut sibi consuetudinis est in sacris magnisque festivitatibus, Frigio
coronatus,... ad Ecclesiam matricem pervenit.
Sugerius in Ludovico VI. Rege, de
Alexandro PP. :
Cumque Turonis apud S. Martinum, ut mos est Romanis, Frigium
ferens, Lætare Hierusalem celebrasset.
Et infra, de Callisto II :
Ibique
more Romano seipsos præparantes multo et mirabili ornatu, circundantes capiti ejus
Frigium, ornamentum imperiale instar galeæ circulo aureo circuncinnatum,
imponunt.
Joan. Sarisberiensis lib. 8. Policrat. cap. 23. de Adriano PP. :
Spinosam dicit Cathedram Romani Pontificis, in tantum acutissimis usquequaque
consertam aculeis, tantæque molis, ut robustissimos premat, terat, et comminuat humeros.
Coronam et Phrygium clara merito videri, quoniam ignea sunt, etc.
Guido in Vita Cælestini V. PP. apud Murator. tom. 3.
pag. 617 :
Romæ itaque Bonifacius Frigii regnive corona festive
redimitus.
Denique Jacobus Stephanescus Cardin. lib. 2. de
Coronatione Bonifacii VIII. cap. 7 :
Tunc Senior Levita manu diadema venustum
Imperii signum, pavonis cortice candens
Pennarum intexto, gemmis radiantibus auro,
Vallatum in gyro, cui summo in vertice carbo
Evomit et cubito gemmarum maxima flammas,
Imposuit capiti, spheræ cubitique figuram,
Accipiens Phrygium, lapidem fulgoris inanem
Quondam, sed nivei plenum candoris acuto
Vertice contentum gemma, nunc temporis auctum :
Hæc Romana tenens quondam fastigia Cæsar
Constantinus apex statuit, tum primus in orbe
Fonte sacro purgatus herus, propriis sibi Regnum
Seu Phrygium manibus Silvestri in vertice pressit.
Ex qua sane
Phrygii Pontificii descriptione colligi potest, similis fuisse
figuræ, qua Constantini M.
Camelaucium, de quo pluribus egimus in Dissert. 24. ad
Joinvillam pag. 291.