« »
 
MANERIA 1, MANERIA 2, MANERIA 3, MANNERIA.
[]« 1 maneria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 216a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANERIA1
1. MANERIA, Idem videtur quod infra Manerium, habitatio, vel villa rustica. Charta Ildefonsi Regis Aragonum apud Gariellum in Episcopis Magalon. pag. 159 :
Scilicet castrum meum, et villas, et mansos, et terras, et vineas, et prata, et justitias, et firmantias, et Manerias, et nemora, sive culta, sive inculta, etc.
Charta Philippi Pulcri Reg. Franc. ann. 1302. apud Menester. Hist. Lugdun. pag. 83 :
Neque arbores quæ ab antiquo servatæ fuerunt propter decorem et amœnitatem Maneriarum... aliquo tempore scindantur.
Bern. de Breydenbach Itin. Hierosol. pag. 78 :
Sarraceni fecerunt sibi Maneriam, et maxime de sepulchro ejusdem B. Johannis B. quod de marmore fuit factum, etc.
Vide Manerium.
[]« 2 maneria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 216a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANERIA2
2. MANERIA, Modus, ratio, ut mox Maneries. S. Bern. de Cantu tom. 1. edit. Mabill. pag. 696 :
Utrumque, inquies, falsum : quia nec omnes cantus primæ Maneriæ in illa tantum possunt terminari, cum et finem in g ponant per b rotundum ; nec omnes qui in illa terminantur primæ sunt Maneriæ.
Charta ann. 1309. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 98 : []
Quælibet bestia onerata telis, pannis cujuscumque Maneriæ sint, ferro seu cupro operatis... debet pro pedagio 12. denarios.
Occurrit rursum infra in voce Manerium. Abælard. de gener. et spec. pag. 523. ed. Cousin. :
Hi tamen exponunt genera, id est, Manerias.
Vide doctissimum editorem Præfat. pag. 151. et Schmid. ad Petr. Alphons. Disciplinam clerical. pag. 97. num. 3. et pag. 150. num. 4.
[]« 3 maneria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 216b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANERIA3
3. MANERIA, Exactionis genus. Vide Manneria.
[]« Manneria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 224a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANNERIA
MANNERIA, Maneria, Manuaria, Idem videtur quod Mannwerch. Vide in hac voce. Charta æræ 1018. apud Anton. de Yepez in Chronico Ordinis S. Benedicti tom. 1 :
Neque respondeat aliquid ad ejus debita, non pro furtum, neque pro homicidium, neque pro fornitio, non pro Manneria, neque pro serna, neque pro fossare, neque pro anubda, neque pro castellia, neque pro facienda villa, etc.
Alia Adelfonsi VI. æræ 1133. tom. 1 :
Ut omnes, qui in illo loco fuerint commorantes, non timeant sayonem, neque rausum, neque homicidium, neque ossatera, nec Manuaria,
vel manaria nec aliquem fiscum regalis Palatii. Charta Alfonsi VII. Imperat. Hispaniæ æræ 1152. tom. 6 :
Item Majorinus noster non intret in villa sancti Petri, nisi fuerit vocatus per Abbatissam vel Priorem. Item intra istos terminos nullus intret pro casteleria, nec pro rogo, nec pro vodo, nec pro Maneria.