«
1 mixtum » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 430a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/MIXTUM1
1. MIXTUM, Latinis Scriptoribus sumitur pro vino mixto, cui opponitur
merum. Gloss.
Græc. Lat. :
Κράμα, Temperatum, Mixtum. Κράσις, Mixtum.
Martialis lib. 3. Epigr. 56 :
Cum peterem Mixtum, vendidit ille merum.
Ps. 74. vers. 9 :
Vini meri plenus Mixto.
Novatus Catholicus
Homil. ad Fratres :
Infinitum putant esse, quod alius non potest facere, et
arbitratur quod ipse solus hoc potest facere, aut forte nec bibit, nec ipsam aquam
Mixtam.
S. Eulogius lib. 2. Memor. Sanct. cap. 10. de Georgio quodam Monacho :
Merum aqua tandiu temperabat, usque dum color inficeretur, sapor abesset.
Insipidus namque ille gustus (ita referebat) nec bibere nimium, nec temulari convivam
patitur.
Charta Caroli Calvi pro Monast. S. Mariæ Suession. ann. 858 :
Vini modii 200. et mellis modii 10. ad dandas omni tempore regulares eminas, et
in solemnitatibus Mixtas purasque potiones propinandas.
Potioni mixtæ Monachicæ
opponitur
pura, apud Ratpertum de Casibus S. Galli cap. 16. pag. 104 :
Hic
cum circa Subdecanum Ruodpertum mensuram puræ potionis suæ coram se habentem
consedisset, ut domi solitus erat, statim bibere volens, eam manu sumpsit, et impiger
hausit, etc.
Vide Regulam Magistri cap. 23. 27. 77. et Ordinem conservationis
Monasticæ cap. 11. ubi
Mixtum pro ipsa potione mixta sumitur. Hinc
Miscere, Vinum et aquam in scyphum infundere, bibere, in eodem Ordine convers. Monast. d.
cap. Ugutio :
Miscere dictum est pro ministrare et propinare.
Theodemarus
in Epist. ad Carolum Mag. :
Aliis diebus, prandentibus Fratribus, quum vinum nobis
abundat, singulas phialas Miscere facimus, in summis quoque festivitatibus,.... jam bis
ad prandium Miscere facimus.
Capitula Monachor. ad Augiam directorum cap. 7 :
Ut autem signum Cellararius ad potum pulsaverit benedicendum, satim octo vel
decem surgunt juvenes absque ulla tarditate ad Miscendum Fratribus.
Capitula
Monachorum S. Galli ann. 817. cap. 18 :
Ut quatuor Fratres juniores... deputentur
ad Miscendum, qui tamen reficiantur cum cæteris.
Fortunatus in Vita S. Radegundis num. 4. sæc. 1. Bened.
pag. 320 :
Virorum capita diluens, ministerium faciens, quos ante levarat, eisdem
sua manu Miscebat, ut fessos de sudore sumpta potio recrearet.
Alcuinus in
Vita S. Willibrordi Episc. n. 17. sæc. 3. Bened. part. 1. pag. 612 :
Mandavit
specialem suam flasconem sumere, ac pauperibus Miscere Christi.
Adde Vitam
sancti Anscharii Episc. sæc. 4. part. 2. pag. 108. cap. 35. et Vitam. S. Guidonis sæc.
6. part. 1. pag. 513. etc. Hinc
Mixtum, quævis potio. Kero Monachus :
Mixtum, merod, sc. poculum.
Vita S.
Desiderii Episc. Cadurcensis cap. 10 :
Subito rubore perfusus, mixtum aquæ poscere
cœpit, anxie ac vehementer satagere : quem Episcopus cernens nimis anxie palpitare,
festinanter vinum servis suis afferre mandavit... allato igitur vino, nullatenus homo
ori suo applicare permisit, sed longe repellens guttam aquæ clamare cœpit, cumque aqua
fuisset allata, cyathum præripiens deglutivit.
P. Carpentier, 1766.
◊ Unde
Messcé, ut
videtur, potus seu cerevisiæ species. Jura castellani Camerac. ex Cod. reg. 8428. 3. fol.
217. r° :
Item le Chastellain doit avoir des cambiers pour donner congié de brasser, et aussi
de ceulx qui font le Messcé, toutesfois qu'il brassent, un sextier et xij. deniers
Cambresis,
Vide supra
Mezium.
◊ At quid
Mixtum significet in Regulis Monasticis,
ambigunt viri docti. Regula S. Benedicti cap. 38 :
Frater autem hebdomadarius
accipiat Mixtum, priusquam incipiat legere, propter communionem sanctam, et ne forte
grave sit ei jejunium sustinere.
Ubi S. Hildegardis ait
Mixtum, esse
panem vino intinctum. Boherius in eamdem Regulam cap. 39. scribit Italis
Mixtum,
significasse
jentaculum, seu quod nos vulgo
le Déjûner appellamus. Ea notione
Mixtum occurrit in Constitut. Sororum
Pœnitent. S. M. Magdal. apud R. Duellium tom. 1. Miscell. pag. 170 :
Nec tunc
serviunt quæ Mixtum sumant ;
hoc est in Adventu, Quadragesima, aliisque
jejuniis ab Ecclesia indictis. Certe vini certam mensuram et panis
certam quantitatem ita appellari docet Bernardus Monachus in Consuetudinibus
Cluniacensibus MSS. ex Bibl. Sangermanensi cap. 7 :
Est autem consuetudo quatenus
reindutis pannis afferatur scyphus plenus vino, et dimidia libra panis, dicente Priore
post verberationem, Modo date ei Mixtum.
Et cap. 32 :
Et sicut alio
tempore mos est, cum infantibus sumant de pane et vino Mixtum.
Liber Usuum
Ordinis Cisterciensis cap. 73 :
Mensura Mixti sit quarta pars libræ panis, et
tertia pars heminæ vini.
Quod firmat etiam Beletus cap. 119 :
Statutum
est in quibusdam Ecclesiis, et ubique terrarum sic debet fieri, ut illo die (quo
Communio seu Eucharistia datur)
panis et vinum in Ecclesia habeatur,
et cum homines communicaverint, detur statim unicuique panis buccea priusquam recedant,
et paululum vini, ne forte quippiam de Sacramento in ore remanserit, quod expuendo
facile emitti queat. Posset enim facile contingere, si non statim comederetur. Quæ sane
laudata consuetudo omnibus probatur, sumpsitque originem ex institutione B. Benedicti ;
instituit namque vir sanctissimus ob eandem causam, ut illi qui aliis Fratribus debent
in prandio post Communionem ministrare, aliquid prius comederent. Atque hoc quidem
prandium Mixtum appellari solet.
Ita etiam
mixtum interpretatur
Smaragdus. Chrodegangus Metensis in Regula Canonicorum Metensium cap. 21 :
Et
Lector et Cellerarius, et Portarius vel Septimanarius, vel qui ministrant quando
Episcopus cum Clero in refectorio reficit, antequam Fratres in refectorium veniant,
Mixtum de pane et potu accipiant, ut grave eis non sit jejunium sustinere, interim quod
Clerus reficit.
Liber Ordinis S. Victoris Parisiens. cap. 12 :
Eos qui
post Capitulum Mixtum accipiunt, aut qui profecturi quoquam ante Conventum cibum sumant,
etc.
Et cap. 48. de Lectore mensæ :
Ipse autem debet ab Armario quærere,
quid et ubi legere debeat. Mixtum, si voluerit, accipiat.
Capitula Monachorum ad
Augiam directorum, cap. 5. Edit. Baluzianæ :
Lector vero post Sextam, antequam
accedat ad legendum, accipiat Mixtum supra : accipiant super constitutam annonam Mixtum,
ut non sit eis grave jejunium, dum ministrant.
Neque aliter Consuetudines
Floriacenses :
Post Tertiam Mixtum pueri accipiunt, et debent habere a Cellerario
caseum.
Consuetudines Eoveshavensis Monasterii in Anglia :
Quandocumque
est potus post Nonam, percipiet Refectorarius duas justas de Cellario, et ad Mixtum
unam.
Ibidem
:
Qui ad superiorem mensam sederit, ut Custos
ordinis sederit, duplum (panem monachilem percipiet :)
qui missam majorem
celebraverit, duos : Lector vero et servitores unum ad Mixtum.
Eadmerus de S.
Anselmi similitudinibus cap. 46 :
Datur Mixtum interea cibi, donec conveniant omnes
qui cum eo erunt cœnaturi, etc.
Leo Ost. lib. 1. cap. 14 :
Pondus quoque
libræ panis et mensuram vini, sed et calicis mensuram, quam in Mixto servitores accipere
debent,.... transmisit.
Atque ita passim
mixtum usurpant Usus antiqui
Cistercienses d. cap. 73. 75. 82. 84. 90. 91. 106. 108. 112. 114. et Statuta Ord.
Præmonstrat. dist. 1. cap. 7. 17. 19. Vide Glossar. med. Græcit. voce
Εὔϰρατον, col.
445. et App. pag. 75.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ex quibus
omnibus vix dubitare licet quin
Mixtum apud Monachos idem fuerit quod
jentaculum, ex pane scilicet et modico vino constans ; quod aliis iterum monumentis
firmari potest. Hildemarus in Comment. ad Regulam S. Benedicti, quod sub Ludovico Pio
edidit, ad cap. 38 :
Mixtum enim intelligitur panis et vinum, sicut superius dixit,
singulos biberes et panem.
Cui consona sunt quæ Bernardus Mon. in Ord. Cluniac.
part. 1. cap. 74. scribit :
Perlatum est aliquando R. P. D. Henrico sedenti in
Capitulo, quod mensæ Lector, Hebdomadarii etiam coquinæ, et Cellerarius, Custosque
ecclesiæ qui consuetudinaliter post majorem Missam Mixtum accipere solent, mensuræ panis
et vini olim a B. Benedicto, statutæ, alia quædam epularum munuscula, a Decanis horas
canonicas, professionis causa, in prandendo prævenientibus, sibi largita
intermiscerent ; quæ res non modo ei irrationabilis visa est, verum etiam contra
Constitutionem Regulæ prædicti Patris Benedicti usurpata, in qua præcipitur singulos
biberes tantum et panem hebdomadariis coquinæ atque lectori dari super statutam
annonam ; unde generali definitione sancivit nihil penitus aliud, quam quod Regula
præcipit, in Mixto esse sumendum.
Quæ vero fuerit panis et vini mensura in hoc
jentaculo assignata docet S. Wilhelmus lib. 1. Constitut. Hirsaug. cap. 97 :
Ad
Mixtum non accipiunt, nisi quod S. Benedictus præcipit, quartam partem panis absque
libra sua, et de vino
(similiter quartam partem mensuræ solitæ.) Adde lib. Usuum
Ord. Cisterc. cap. 73. supra laudato.
Mixtare, Mixtum sumere, quod nostri dicunt
dejejunare. Statuta Ordinis
de
Sempringham :
Debilitati plurimum nostrorum gratia misericordiæ
condescendentes, Canonicos permittimus Mixtare quousque 30. annos ætatis compleverint :
in majori vero ætate id fieri omnino prohibemus, nisi ordinate in Capitulo, petita
misericordia, alicujus infirmitati a Priore ad tempus condescendatur,... Mixtum
sumentibus panis et cervisia detur, et nihil melius, nisi forte necessitate cogente
alicui misericordia impendatur ad tempus. Adolescentiores quibus diebus jejuniorum
Mixtum sumere conceditur, semper ante Tertiam in æstate, ante Sextam in hieme illud
sumant,... mensura Mixti sit quarta pars libræ panis, et tertia pars eminæ potus,... et
sciendum quod a capite jejunii usque ad Pascha, exceptis dominicis diebus, et 3. diebus
Rogationum, et 4. Temporum, et vigilia Domini et Sanctorum, Mixtum non sumitur, nec
pulsatur.
Mixtum. Charta Caroli Calvi ann. 23. Ind. 10. ex Tabulario S. Dionysii n. 31 :
Ipsi quoque Fratres oblationes pro nobis Domino offerant, et de vino, quod in
vineis prædictæ villæ natum fuerit, decem modia in Sacrario Fratres mittant, quod Mixtum
fiat vino in sacrificio deputato, quatenus et donariis voti nostri etiam sacrosancto
sacrario portio deesse non debeat.
Occurrunt eadem verba in alia Charta ejusdem
Caroli ejusdem anni pro Ruolio : sed quid hoc loco
mixtum sonet, non omnino
constat. Videtur pro vino usurpandum, quomodo
mistum aliquando sumi supra observavimus : de vino quippe ad sacrificium Missæ
deputato ibi loqui Carolum Calvum opinor.