« »
 
RES 1, RES 2, RES 3.
[]« 1 res » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 139b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RES1
1. RES, Mensuræ species, eadem quæ Sextarium. Adæquationes mensurarum e MS. Sangerm. fol. vii :
i. sextar. (apud S. Quintinum) facit i. Res.
Et mox infra :
xvi. sextar. (Peronæ) vel xvi. Res faciunt modium.
Hinc emendandum paulo post :
ii. maincos (Calviaci seu Calniaci) vel ii. Res faciunt sextarium.
Legendum enim, vel i. Res, etc. In nonnullis Belgii locis vel Rez etiamnum vocant mensuram continentem duos modios seu boissellos ibidem melles nuncupatos. Vide Rasa 2. Raseria, Rasum 1. et mox Resa.
[]« 2 res » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 139b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RES2
2. RES. Charta ann. 1334. ex Tabul. D. Venciæ :
Item quod nulla persona privata vel extranea extruat rosarium dicti castri, sive herbam, vocatam Res, sine licentia bajuli dominæ prædictæ
(de Grauleriis). Vide infra Rosarium 4.
[]« 3 res » (par L. Henschel, 1840–1850), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 139b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RES3
3. RES, Opes, divitiæ, Latinis notum. Richer. lib. 1. cap. 4 :
Cum regnorum principes nimia Rerum cupidine sese præire contenderent, quisque ut poterat Rem dilatabat.
Infra :
Piratæ..... ad Rerum immanitatem incitantur.
P. Carpentier, 1766.
Hinc, ni fallor, vox Gallica Resechable, Cui satis ampla res est. Charta ann. 1420. tom. 2. Hist. Leod. pag. 442 :
Item que ceauz qui ainsi sont admis audit office, soient gens sages, sachant les loix, idoines et suffisants, Resechables et vivants de leurs rentes.
P. Carpentier, 1766.
Res Dotalis, Donatio, quæ a parente filiæ fit propter nuptias aut intuitu matrimonii. Charta Phil. uxoris Erardi de Brena ann. 1221. in Chartul. Campan. fol. 19. v° :
Rem dotalem sive maritagium alienare non posse de eodem jure certiorata, etc.
P. Carpentier, 1766.
Res Terræ, Segetes. Charta Milon. abb. S. Petri Meledun. ann. 1226. in Chartul. Barbel. pag. 903 :
Hugo de Espaillart miles dedit dictis fratribus....... pasturas per totam terram suam, tam proprias quam communes, salvis tamen Rebus terrarum et coopertionum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Res Religiosæ, Sepulcra. Vide Religiosus locus in Religio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Res Soli, est Res immobilis, in veteri Glossario juris utriusque.