« »
 
SICLA 1, SIGALUM, SIGLA 1, SIGLA 2, SIGLA 3, SIGLA 4.
[]« 1 sicla » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 469c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SICLA1
1. SICLA, Siclus, Sigla, Mensura liquidorum. Apud Græcos et Latinos Sicel est quarta pars unciæ, et stateris medietas, drachmas appendens duas : apud Hebræos vero est unciæ pondus. Vide Cujac. lib. 12. Observ. cap. 40. Lex Alamannor. tit. 22 :
Servi Ecclesiæ tributa sua legitime reddant 15. Siclas de cervisa, porcum valentem tremisse uno, etc.
Capitula Caroli M. ann. 797. edita ab Holstenio cap. 11 :
Mel vero pro solido bortrensi Siglæ 1. et medio donant : Septemtrionales autem 2. Siclos de melle pro 1. solido donent.
Chartæ Alamannicæ Goldasti Siclas, Siglas, et Seglas cervisæ, promiscue habent num. 42. 49. 59. 67. et 69.
◊ Σίϰλα etiam hac notione occurrit apud Græcos Scriptores. Theodoritus lib. 4. Histor. apud Joan. Damascenum lib. 3. de Imaginib. pag. 191. edit. Rom. ubi de quodam Olympio Ariano :
Καὶ φησὶν ὁ Ὀλύμπιος, ἄνδρα ϰατεῖδον λευχειμονοῦντα ἐπιϐάντα μοι ϰατά τῆς νεροφόρου, ϰαὶ τρεῖς σίϰλας θερμοῦ περιχέαντά μοι, ϰαὶ λέγοντά μοι, etc.
Vide Glossar. med. Græc. in Σίτλα. Ex quo emendandi Victor Tunnensis, et Ado Viennensis, qui hoc loco habent, immissis tribus ignis jaculis : legendum enim siculis, vel siclis, ut habet Isidorus Hispalensis in aliquot codd. nam alii præferunt etiam jaculis. Quippe
Sicula, Eadem notione occurrit in Capitulari de Villis cap. 9 :
Volumus, ut unusquisque judex in suo ministerio mensuram modiorum, sextariorum, et Siculas, per sextaria octo, et corborum eo tenore, habeat, sicut et in palatio habemus.
Acta Murensis Monasterii pag. 59 :
Cum autem venerit tempus vindemiæ.... post vindemiationem et uvarum calcationem in cellarium nostrum mustum importare (debet,) sextam aut Siculam sibi habere, quæ Siculæ signatæ debent esse ad constitutam mensuram.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 952. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nicol. ab Hontheim pag. 285. col. 2 :
Ex eisdem vineis quatuor Siculas vini persolvent.
Siclus, Eadem perinde notione. Capitula Caroli M. ann. 797. edita ab Holstenio cap. 11 :
Duos Siclos de melle pro uno solido donent.
Charta Henrici IV. Imp. ann. 1114. in iisdem Actis Murensis Monast. pag. 22 :
Unum maltrum de frumento, [] et unum fritschingum, et unum Siclum de vino, etc.
Vide in Siclus 2.
Ciclum, pro Siclum. Notitiaann. 1113. apud Perardum in Burgund. pag. 106 :
Ecclesiam et atrium violaverunt, Cicla sciderunt, vina fuderunt, annonas sparserunt, etc.
[]« Sigalum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 471b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIGALUM
SIGALUM, Sigalis, Sigelis, Sigilum, Segula, etc. Voces unius ejusdemque notionis : Lat. Secale, Gallis Segle.
Sigalum. Ugutio, et ex eo Joannes de Janua : Sigalum, quædam annona, quia videtur latere et silere inter spicas propter suam vilitatem : unde Sigalinus, Sigaliceus, Sigalonius. Unde et terra, quæ tali annona abundat, dicitur Sigalonia : scilicet pagus ad Aurelianum, qui hodie la Sologne appellatur. Glossar. Lat. Gall. : Sigalum, Seige, gros blé. In Sangerm. :
Sigalum, une maniere de blé, Seigle.
Concilium Francoford. ann. 794. cap. 4 :
De modio Sigali denarii 3. Panes sigalatii
, ibidem.
Panis Sigali, qui Turta vulgariter appellatur
, apud Udalricum lib. 2. Consuet. Cluniac. cap. 4.
Sigalis. Capitulare Caroli M. ann. 797. editum ab Holstenio cap. 11 :
De annona vero bortrinis pro sol. 1. scapilos 40. donant, et de Sigale 20.
Charta ann. 826. apud Doubletum pag. 793 :
Quas villas acceperunt memorati fratres pro Sigale modios mille trecentos.
Ermanricus in Vita S. Soli cap. 6 : ......
Terra ibidem adjacens sterilis est, nihilque pinguius sigale gignit
. Moschopulus lib.
περὶ σχεδῶν. : Ὄλυρα, εἶδός τι τῶν σπορίμων, ἥ ϰαὶ ζειὰ ϰαλουμένη, ἡ ϰοινῶς σίϰαλις
.
Sigelis. Capitul. Caroli M. lib. 1. cap. 132. 126. :
Modium unum de Sigele contra denarios 3. Modium 1. de frumento parato contra denarios sex.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sicalis. Statuta Vercell. lib. 3. fol. 73 :
Et si receperit quartaronos sex rasos Sicalis cumunalis, etc.
Adde Castelli Chron. Bergom. apud Murator. tom. 16. col. 961.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sicalum, in Statutis Genuens. lib. 4. cap. 58. fol. 114 :
Frumentum, ordeum, spelta, avena, Sicalum, siligo, faba, cicera, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sichalis. Johannis Demussis Chron. Placent. ad ann. 1185. apud Murator. tom. 16. col. 456 :
Starius Sichalis pro denariis x.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sigala. Chronic. Novalic. apud eumd. tom. 2. part. 2. col. 735 :
Non sunt nobis amplius præter quinque modia Sigalæ et tria sextaria tritici.
Adde Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 236.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sigale. Vita Aldrici Episc. Cenoman. num. 56. apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 144 :
Debentur inde de pastione inter frumentum et sigale modii xxxiiii.
Sigilum. Tabularium S. Remigii Remensis :
Sunt ibi avergariæ 3. ubi possunt seminari de Sigilo modii 20. etc.
Letaldus, Monachus lib. Miracul. S. Maximini Miciacensis Abbat. n. 19 :
Eos ut stipendiarios Sigilo alebat, cæteris bonis penitus abrasis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sigila. Charta ann. 1016. ex Tabul. S. Martialis Lemovic. :
Reddens censum omni anno vii. sextarios Sigilæ et xii. denarios.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sigilina. Chartul. Kemperleg. :
Sex modia frumenti et Sigilinæ.
Sigilla. Chronicon Malleacense ann. 1122 :
Circa 2. solidos fuit sextarium Sigillæ, et sextarius frumenti per 3. solidos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sigillo. Chartul. S. Petri de Domina [] fol. 121. v° :
xx. sextarii frumenti et xx. de hordeo cum Sigilline mixto.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sigla, in eodem Chartul. fol. 106. v° :
In Pascha i. agnum et ii. panes........ et i. eminam de Sigla.
Tabular. Camalar. :
Ad Seveiracum est i. apendaria alodi et debet i. eminam Siglæ et i. cart. ordi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Segalis. Capitul. 5. Caroli M. ann. 806. cap. 19 :
Modium unum de Segale contra denarios quatuor.
Acta Erchanberti Episc. apud Meichelbec. tom. 1. Hist. Frising. pag. 126 :
De ordea modios 11. et de Segale modios 20.
Charta ann. 879. in Append. Marcæ Hispan. col. 807 :
Et modio uno de Segale pro solidum unum.
Aremorici Segal dicunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Segel, in Charta ann. 1085. apud Baluz. Histor. Tutel. pag. 427 :
Duos sextarios de Segel et duos de civada.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Segle. Dispositio rei familiaris Cluniac. facta a Petro Abbate apud Baluz. tom. 5. Miscell. pag. 448 :
Reddere solitus erat 560. sextarios frumenti et 500. de Segle.
Charta apud Stephanot. tom. 2. Antiq. Benedict. Lemovic. MSS. pag. 312 :
Et omni anno quatuor sextarios frumenti et quatuor Segle.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Seglia. Tabul. Casæ Dei :
Unum sextarium Segliæ et alium avenæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Seglum. Tabul. Vosiense fol. 3 :
Debent quatuor summatas de Seglo.
Segula, in Historia Monasterii S. Nicolai Andegav. pag. 161. Charta ann. 1081. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Bened. Pictav. MSS. pag. 552 :
Quatuor sextarios frumenti et quatuor Segulæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sigula. Tabul. S. Albini Andegav. :
Habeat quotidie panem et vinum sicut monachus claustrensis et unoquoque anno unum sextarium de Sigula et alterum de fabis, et unam eminam de milio.
Adde Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 170.
Segallum. Ratherius Veron. in Apologetico pag. 237 :
Quisque Presbyterorum annuatim acciperet inter frumentum et Segallum modia decem. Panis segalatius,
apud Fortunatum in Vita S. Radegundis cap. 15. et 21. Denique
Secale, apud S. Hieronymum in Ezech. cap. 4. et in Lege Saxon. tit. 18. Segale, Senensibus. Charta Ludovici Pii Imp. apud Doubletum pag. 740 :
De tritico puro ad eorum et hospitum in refectorio venientium opus modia duo millia centum : ad præbendam famulorum illis servientium de Secale modia duo millia quingenta, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Soille, in Chartul. Corb. sign. Ezechiel ad ann. 1421. fol. 142. r° :
Quatre journaux d'escourion et deux de Soille.
[]« 1 sigla » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 479a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIGLA1
1. SIGLA, Velum, a Saxon. segl, Teuton. Seghel, et Saeghel, Anglis a Sail. Leges Ethelredi Regis editæ apud Venetyngum cap. 24 :
Ad Bilynggesgate si advenisset una navicula, unus obolus thelonei dabitur : si major, et habet Siglas, 1. den.
MS. :
Car li envoie ses homes et à Sigle et à vage.
Ibidem :
Donne trieves trois mois sans perte et sans damage,
N'iras mès par besoin à Sigle, ne à vage.
[] MS. :
Et cil font Ior Sigles lever,
Traient cordes, traient hindarz,
Puis se fierent en mer viaz.
MS. :
Aux maistres cordes moult se pendent,
Montent leur Single, aval l'estendent.
Infra :
Et les Singles emplit les vens,
Et les bateaulx furent dedens.
Siglare, Plenis velis navigare, Gall. Singler. Nangius in S. Ludovico ann. 1269 :
Die Mercurii subsequenti..... velum fecerunt istæ 4. naves supradictæ, et tota die illa cum die Jovis subsequente cum vento satis prospero Siglaverunt.
Continuat. Histor. Guillelmi Tyriens. apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 610 :
Ils orent bon vent, et ne finerent de Sigler, tans qu'ils vindrent devant Acre.
Philippus Mouskes, in Hist. Francor. MS. in Henrico I :
Bon vent orent, par mer Siglerent.
Alibi :
Li Rois Ricars apriés sui,
Ki le karvane consui,
Des Sarazins qui là Sigloient.
Sic alibi non semel.  :
Puis si vint à ses nez, s'a la mer regardée,
Tant Siglerent d'avoir, que en terre arriverent.
Idem :
Lors sen retourna Rou, Siglant en Normendie.
Ibidem :
Qui bien sourent par mer et Sigler et vagier.
[]« 2 sigla » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 479b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIGLA2
2. SIGLA, Monile, ex Saxonico Sigele, Monile, gemma, bulla, fibula. S. Bonifacius Epist. 100 :
De auro vero et argento, quod dedit Regenthrith filia Athuolphi ad Ecclesias nostras, duas armillas aureas, et 5. Siglas aureas valentes pretio trecentorum solidorum, et aliorum fidelium virorum ac mulierum pretia Enred abstulit ab Ecclesiis suprascriptis.
Adde Bedam lib. 4. cap. 23. Hesychius : Σύγλαι, ἐνώτια, Inaures.
[]« 3 sigla » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 479b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIGLA3
3. SIGLA, pro Mensura liquidorum. Vide in Sicla.
[]« 4 sigla » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 479b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIGLA4
4. SIGLA, ut Sigalum. Vide in hac voce.