«
2 sonare » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 525b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/SONARE2
2. SONARE, Dicere, dici. Concilium Ticinense sub Benedicto VIII. PP. in Præfat. :
Quia usuale est apud eos Sonare, Filii matrem sequuntur.
Notitia judicati ann. 843. in Append. Marcæ Hispan.
col. 780 :
Et quando ipse Episcopus Wimar ab hoc seculo migravit, plenam
vestituram exinde habebat de omnia quæ superius Sonuit.
Charta ann. 1066. in Notis ad Concilia Narbon. :
Sicut Sonat in præceptis
Regum,
id est,
sicut scriptum est. In Consuetud. Andegav. art. 426 :
En sonnant en termes generaux, qu'il a possedé à titre.
Id est, dicendo
in terminis generalibus justo se titulo possedisse. Epistola Honorii Imper. apud Baron.
ann. 419. 2 :
Cum post abscessum venerabilis viri Zozimi, circa meritum Eulalii
ordine subrogandi communi judicio conveniens, multitudo Sonuisset, etc.
Id est,
una voce meritum Eulalii commendasset. Lex Vervini ann. 1233. art. 13 :
Super
burgensium aliquem neque ego, neque villicus meus, clamorem facere potero, nisi sub
testimonio Scabinorum ; ita tamen, quod si clamoris alicujus duo jurati testes
Sonuerint, hæreditate excepta, post juratorum testimonium jus cujusque judicio
Scabinorum relinquatur. Sonner
vero in Consuetudine Inculismensi art. 13. et
Rupellensi art. 29. idem valet ac æquivalere,
équipoller. Item pro
loqui. S.
Columbanus in Regula cœnobiali fratrum, seu Pœnitentiali cap. 1 :
Qui loquutus
fuerit in plausu, id est, altiore sono solito Sonaverit, etc.
Laur. Byzyn. in Diario belli Hussit. apud Ludewig. tom.
6. pag. 156 :
Insuper et litteras per Boemiæ regnum materiam præmissam Sonantes,
scribebant.
P. Carpentier, 1766.
◊ Verbum Sonare,
phrasis Gallica,
Sonner mot, mutire. Privil. curiæ MSS. fol. 6. v°. ex Bibl. reg. :
Non audent excommunicare, nec mandata curiæ exequi, nec solum verbum
Sonare.
P. Carpentier, 1766.
◊ Hinc, ni fallor,
Estre
suns, Reus dici, reputari, in Sent. baillivi
de Herissent ann. 1364. ex Reg.
140. Chartoph. reg. ch. 252 :
Comme Jehan li Sarmonniers fust Suns et accusez.....
pour le soupechon de le mort de feue Jehanne le Caronnesse sa femme, etc.
Non a
Latino Sons deduco, quod accusatus tantum dicatur. Vide
Sonare 3.
Resonare, Idem quod
Sonare. Versus scripti in fronte Bibliorum Metensis
Ecclesiæ :
Et præsens transacta canit præsentia monstrans,
Singula jura solet, singula sed Resonat.
Charta ann. 824. apud Sandovallium :
Inter ipsos terminos, qui in ista
scriptura Resonant.
Infra :
Et per ipsos terminos cum sua rem causa, quod
in ista scriptura Resonat.
Charta Rivipullensis æræ 888. apud Anton.
de
Yepez tom. 4 :
Sicut in ipso judicio Resonat, etc.
Tabularium
Conchensis Abbatiæ in Ruthenis ch. 296 :
Ita sicut Resonat in
testamento, et in præscriptione patris nostri, etc.
Adde Appendic. ad Capitul.
num. 66. 104.