« »
 
STARE 1, STARE 2, STARE 3, STARE 4.
[]« 1 stare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 584b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STARE1
1. STARE, Esse, permanere. Canones Hibern. cap. 9. apud Acher. tom. 9. Spicil. pag. 3 :
Puer vero ab infantia ecclesiasticis ministeriis deditus usque ad vigesimum ætatis suæ annum lector sive exorcista Stet.
Caffari Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 290 :
Et civitas Stetit absque episcopo annum unum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stare in Arbitrio Alicujus, recte diceretur deleta particula in. Oberti Cancellarii Annal. Genuens. ibid. col. 325 :
Demum juraverunt Stare de guerra et pace, et de omnibus litibus in arbitrio prædictorum Consulum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stare ad Crucem. Vide Crucis Judicium, in Crux.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stare Pedes, ubi superfluum est Pedes. Vetus Ceremoniale MS. B. M. Deauratæ Tolos. :
Dominus Prelatus, aut ejus vices gerens accipit stolam præparatam a sacrista et ponit super collum et aquam benedictam in manu, ut moris est, et Stat pedes, et conventus curvatur.
[]
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stare Recto, vel Ad rectum, pro Stare juri, Ster en droit, in Statutis Lossens. ann. 1548. art. 11. Vide in Rectum.
P. Carpentier, 1766.
Stare ad Justitiam, Juri stare. Charta ann. circ. 1075. inter Probat. Hist. Sabol. pag. 335 :
Unde institerunt Roberto, ut scilicet eis Staret ad justitiam de his quæ reclamabant.
P. Carpentier, 1766.
Stare Male, Dissidere, inimicitias inter se habere, Gall. Etre mal avec quelqu'un. Charta ann. 1196. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 169 :
Bernardus comes Convenarum... Stabat male et guerriabat cum dom. Jordano de Insula, per demandamenta quæ faciebant inter se.
[]« 2 stare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 584c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STARE2
2. STARE, Habitare, domicilium habere. Charta ann. 1405. ex Tabul. S. Victoris Massil. :
In loco in quo maluerunt Stare sive stagium facere.
Chron. Parmense apud Murator. tom. 9. col. 772 :
Et multi propter famem cum familiis eorum recedebant de civitate et ibant ad Standum alibi.
Hinc
Stare dicebantur tenentes, qui reseandisiam debebant dominis suis, seu stagium : ex Charta ann. 1162. tom. 13. Spicilegii Acheriani pag. 314 :
Ego Joannes Martini dono corpus meum per hominem, per me et per omnem meam posteritatem, tibi Girardo Rossilionensi Comiti, et omni tuæ posteritati in perpetuum, et convenio tibi, ut semper Stem omnibus diebus vitæ meæ in villa de Malpas per stagem cum infantibus meis, quos ego melius voluero, etc.
Regest. Campaniæ fol. 30. apud D. Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 125 :
Talis est consuetudo Musterioli, quod si guerra erga illud castellum emerserit, omnes milites castellaniæ venient illuc Stare.
Vide Stagium, Residentes et Remanentia. Hinc
[]« 3 stare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 584c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STARE3
3. STARE, Estare, Domus, ubi quis stat, seu manet. Charta ann. 1095. apud Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 89 :
Ac pro illa guerpitione dedit Episcopus Dalmatio unum Stare, quod ibi habebat.
Adde pag. 96. 169. Donatio propter nuptias facta a Guillelmo D. Montispessulani Mariæ Burgundæ uxori ann. 1156 :
Hoc autem factum est apud Montempessulanum in domo, seu Stari sancti Firmini.
Tabularium Episcopatus Uticensis ann. 1224 :
Nec etiam censum Staris ipsorum de Ucetia persolvebant.
Occurrit ibi passim. Regestum Tolosanum ann. 1229 :
Datum apud Arausicam in Stari domini Episcopi. Staria,
seu hospitia, in Charta ann. 1316. apud Fantinum Castruccium in Historia Avenionensi tom. 1. pag. 164. Charta ann. 1127. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 444 :
Ego Rolandinus de Bisano absolvo.... ipsam turrem de Biterri cum toto Stare quod pertinet ad ipsam turrem de Biterri, et cum toto Stare Lupeti de Biterri.
Alia ann. 1140. ibid. col. 491 :
Prædictus vero Guillelmus dabit idoneum Stare Sacerdoti juxta ipsam ecclesiam.
Tabular. S. Andr. Avenion. 1190 :
Decimam racemorum ipsis reddet et afferet ad Stare eorum de Pertus.
Charta ann. 1215 :
Damus vobis in augmentatum Staris vestri.... totum illum spatium quod est inter murum novum et barrium vetus.
Adde Histor. Dalph. tom. 2. pag. 62. 63. etc.
Estare. Charta Willel. D. Montispessulani ann. 1103 :
Dono tibi Estare Constantii de Alest,... Estare Augerii, etc.
Infra :
Et retineo omnes homines et feminas stantes in domibus illis ad faciendum, quæcumque voluero.
Charta Guillelmi filii Mathildis Ducissæ D. Montispessulani ann. 1185 :
Et eorum unum est Estare, [] cum curia, et puteo, et arboribus.
Alia ejusdem Guillelmi ann. 1191 :
Cum munitionibus, domibus, Estaribus.
Regest. Olim ann. 1312 :
En faisant, édifiant, refaisant, ou rapareillant issues, saillies,... appentis, Estares, ou manuels apuis.
Vide infra Starrum 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Estaga, Eadem notione. Charta 1125. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 430 :
Donamus tibi Arnaldo Pelapol ad fevum et propter castellaniam, ipsam Estagam et ipsum mansum qui fuit Petri Raymundi Vacheta, in civitate Carcassona.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Estar, Eodem intellectu, in Charta ann. 1152. ibid. col. 539 :
Et mansus qui fuit de Geraldo de Nemauses, et totus ipse planus usque in via quæ pergit ad puteum, et totus ille planus qui est coram Estar de Raymundi Satgerii.
[]« 4 stare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 585a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STARE4
4. STARE, pro Sextarius, in Chartis Italicis. Vide Historiam Placentinam libro 15. pag. 76. et supra Stara.