« »
 
URNA 1, URNA 2, URNA 3, URNA 4.
[]« 1 urna » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 384a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VRNA1
1. URNA, pro Orla, seu orula, Limbus, Gall. Orlet. Leo Ost. lib. 1. cap. 57 :
Aliam planetam cum leonibus, Urnas de pallio longitudine passuum 4. latitudine palmorum trium, pannum de altare diarodinum, etc.
Lib. 3. cap. 11 :
Capitulum renovavit, illudque gypsea Urna in gyro, vitreisque fenestris ac pulchro variorum marmorum pavimento decorans tegulis cooperuit.
Cap. 20 :
Tunicam diapistin cum Urna amplissima a pedibus et manibus ac scapulis aurea.
Cap. 57 :
Coopertorium cum Urna purpurea.
Cap. 33. (al. 31 :)
E quibus (iconis) decem ex quadratis prædictus Frater apud Constantinopolim crasso argento sculpsit ac deauravit,..... rotundas vero omnes argentea solum Urna 4. librarum circundans, cætera coloribus ac figuris depingi Græca peritia curavit.
Cap. 58. (al. 57 :)
Coopertorium altaris sericum cum Urna purpurea ornatum margaritis.
[]« 2 urna » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 384a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VRNA2
2. URNA, Mensura liquidorum, vini, cerevisiæ, etc. Vini iv. carradæ et dimidia et duæ Urnæ, in Charta Anshelmi [] Abb. Laurisham. apud Tolnerum inter Probat. Hist. Palat. pag. 16. Necrolog. ejusd. Abbatiæ apud Schannat. Vindem. litter. pag. 26 :
Hic constituit 10. Urnas vini in Urebach in anniversario ejus fratribus ad caritatem.
Charta ann. 1289. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 117 :
Sex Urnas vini montani juris, et sexaginta denarios de quodam agro, etc.
Adde pag. 146. et 254. Hinc retinenda videtur hæc vox in Charta Raimundi Comit. S. Egidii ann. 1164. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 300. atque adeo emendanda in voce Ubia. Occurrit præterea in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 292. tom. 3. pag. 40. et alibi non semel.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Urna, pro Tributo, quod ex mensuris percipitur, in Charta Bereng. I. Ital. reg. ann. 897. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 97 :
Ut nulla magna parvaque persona deinceps audeat..... teloneum ac redibitionem aliquam, seu Urnas atque mutas, vel ullas collectas ab eis, vel a prædicto monasterio pertemptare ullo ingenio exigere.
P. Carpentier, 1766.
Urlée vero, Præstationis vel mensuræ annonariæ species videtur, in Reg. feud. comitat. Clarimont. ex Cam. Comput. Paris. fol. 87. r° :
Item au jour de Noel une Urlée, deux mines d'avoine, deux cappons, etc.
Nisi, quod satis arridet, Placentæ genus intelligas, quod in die Natalis domino a subditis vel prædiorum conductoribus offerri solitum erat. Vide Panis natalitius et Torta 1.
[]« 3 urna » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 384b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VRNA3
3. URNA, Theca, feretrum, in Vita Aldrici Episcopi Cenom. cap. 45. Charta ann. circ. 894. apud Mabill. tom. 3. Annal. Bened. pag. 293. qua Geraldus Comes annuum censum 12. solidorum ad Urnam beatri Petri persolvi præcipit. Andreas Floriac. lib. 4. Mirac. S. Bened. MSS. :
Pridie quam viam ingrederetur universæ carnis, quo sepeliendus foret præmonuit, locumque secus exteriorem cryptæ sanctæ Crucis frontem indixit, indicendoque oravit. Porro id pollinctoribus negligentibus, atque alias Urnam accelerantibus, etc.
Vide Vista 5. et Urceus.
[]« 4 urna » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 384b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VRNA4
4. URNA, Machina bellica, quam sic describit Hero de Mach. bellicis cap. 9 :
Fiunt itaque fictiles Urnæ laminis ferreis exteriori parte colligatæ, minutisque carbonibus implentur : ab extrinseca vero laminæ facie fundum versus forantur et aperiuntur usque unius digiti foramen, ferreumque tubulum inde suscipiunt, cui tubus alius follem habens adjungitur. Cum autem ignem carbones susceperint, dum sufflantur, similem flammæ perficiunt combustionem. Quippe quæ lapidem penetrat atque confringit, aceto vel urina, vel alio quopiam acrium superinfuso.