« »
 
VINATA 1, VINATA 2, VINATA 3.
[]« 1 vinata » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 338b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VINATA1
1. VINATA, Idem quod Vinada 2. et Vinagium 2. Tabul. Aurel. :
Petrus de Charlut dedit mansum unum de villa quæ dicitur al Poi Deo et S. Johanni quidquid habebat, scilicet la Vinata, xii. denarios in ortis, etc.
Tabul. Vosiense :
Mansus de la Boaria Vinata vi. den.
Charta Vulgrini Comitis Engolismensis ann. 1147 :
Ego vero habebam in ipsa curte Vinatam, ita quod de singulis domibus, in quibus inveniebatur, singulis annis sommam vini habebam, exceptis domibus cimeterii, de quibus inter me et Canonicos querela habebatur.
Tabular. S. Eparchii fol. 95 :
Et in his vineis habebat Comes Willelmus Taglofet Vinatam, quam dedit B. Eparchio, etc.
Vide Vinataria 1.
[]« 2 vinata » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 338b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VINATA2
2. VINATA, ut Vinada 1. Charta Comitat. Marchiæ ann. 1406 :
Tenebuntur reddere et solvere annuatim et anno quolibet præfatis conjugibus assensatoribus et suis successoribus unam Vinatam sive boatam cum quadam quadrigua et cum duobus bobus, et in casu in quo prædicti conjuges non vellent dictam Vinatam, etc.
[]« 3 vinata » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 338b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VINATA3
3. VINATA, Vinea, vinetum, Gallice Vignoble. Consuet. Brageriac. art. 75 :
Item, nullus sit ausus vina sua deferre apud Brageriacum nec in districtu ejusdem, nisi ea duntaxat quæ crescunt in [] vineis quæ sunt et nominantur de Vi nata dicti loci Brageriaci.
Vide infra Vineta.