« »
 
ÆRA 1, ÆRA 2, ÆRA 3, ÆRA 4, AERA, AIRA, AREA, ERA 1, ERA 2, ERA 3, ERA 4, HAIRA 1, HAIRA 2, HERA 1, HERA 2, HERA 3.
[]« 1 æra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 117c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AERA1
1. ÆRA, Era, Hera, Supputatio, numerus, computus, scriptoribus mediæ ætatis ; nam veteres Æra vocabant in rationibus, quæ vulgus hodiernum Item vocat, quod primum est, in notatione æræ. Rufus Festus in Breviario Rerum gestar. Pop. Rom. :
Morem secutus calculonum, qui ingentes summas Æris brevioribus exprimunt, res gestas signabo, non eloquar.
Faustus Reiensis lib. 1. de Spiritu Sancto :
Sacer numerus dicimus, quia trecenti in Æra sive supputatione signum Crucis, etc.
Bernaldus Presbyter de Reconciliatione lapsorum pag. 272 :
Notandum quoque quia Æra nonnunquam abusive pro Capitulo ponitur, ut in illo scripto Toletani Concilii ubi de ordine tenendæ Synodi tractatur.
Isidorus Orig. lib. 6. cap. 15. § 4 :
Per singulos Evangelistas numerus quidem Capitulis affixus adjacet : quibus numeris subdita est Æra quædam minio notata quæ indicat, in quoto Canone positus sit numerus, cui subjecta est Æra : verbi gratia, si est Æra prima, in primo Canone, etc.
Lex Wisigoth. lib. 2. tit. 3. § 3 :
Sciat se idem mandator censura illius legis noxium retineri, quæ continetur lib. 5. tit. 1. Æra secunda.
Ita, lib. 6. tit. 2. § 5 :
Ad legis illius teneatur satisfactionem, obnoxius, quæ in hoc libro 6. sub titulo 2. Æra prima, etc.
Hincmarus Remensis in Ferculo Salomonis : []
Hæc ut vobis nulla desit, Karle, gratia.
Versuum mensura pandit, atque Ærarum quantitas.
Habetur in Bibl. Thouana vetus Canon. Codex, qui in sectiones vel capita dividitur, quæ Heræ appellantur, ubi interdum HR. per contractionem scribitur. Ita etiam in veteri forma celebrandi Concilii provincialis, apud Mabillonium, Conciliorum Canones per heras laudantur, pag. 458. 459. et in veteri Collectione, edita a V. Cl. Jacobo Petito. Faustus Reiensis vel Regiensis Epist. 6 :
Per Crucis enim signum et per sacrum Jesu nomen apud Græcos, Hera utrius supputationis imprimitur.
Capitula ad Legem Alamannor. cap. 27. Edit. V. Cl. St. Baluzii :
Si litus fuerit in Ecclesia et in Heris generationis dimissus fuerit, 13. sol. et tremisso componat.
Ubi Hera generationis videtur appellari series ipsa Generationis, ut tam ipse quam filii et nepotes libertatem consecuti fuerint ; in Ecclesia vero manumissus litus intelligitur. Æræ dierum, pro numeri dierum, apud Hildericum. Perperam porro Ira pro Era scribitur in Formula 16. ex Baluzianis :
Ut lex mundana Theodosiano corpore arbitratus discernit, me impleturum esse Polliceor, data Edictione de Inscriptionibus accusatoribus recrescant Theodosiano nono in Ira prima, etc.
Est enim titulus 1. lib. 9. Codicis Theod. de Accusationibus et inscript.
[]« 2 æra » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 118a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AERA2
2. ÆRA, Epocha. Gall. Ere, Epoque. Vox Chronologica, quæ certum et insigne designat temporis punctum a quo anni numerantur. Hac uti solent Chronologi maxime ubi de his sex annorum radicibus :
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Æra Nabonassaris Regis Babylon. qua usi sunt Ptolomæus, Censorinus et alii. Initium sumsit anno 747. ante Christum natum, nempe 26. Februarii anni 3961. periodi Julianæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Æra Seleucidarum, seu annus Græcus, quo usi sunt Macedones, de quo etiam in lib. Machab. Incipit anno ante Christi Nativitatem 312. periodi Julianæ 4402.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Æra Christiana Communis, seu annus gratiæ, mense Januario incepit, anno periodi Jul. 4714. anno 4. Olympiadis 194. Hujus Epochæ primus auctor Dionysius Parvus regnante Justiniano Imperatore. Verum, ut arbitrantur Eruditi non pauci, in hujusmodi computandi rationem duorum vel quatuor annorum errorem induxit ; tot enim, inquiunt, annos Christus natus est ante initium Æræ a Dionysio constitutæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Æra Diocletiani, seu Æra Martyrum, exordium sumsit anno Christi 284. seu ut aliis placet ann. 302. Illa ante Dionysium Parvum usi sunt auctores plurimi maxime ex Alexandrinis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Æra Arabum, vel, ut loqui amant, Hegira, seu fuga Mahumedis, incipit anno Christi 622. 16. Julii.
Æra, vel Era, annos numerandi ratio, Hispanis olim familiaris, quæ 38. annis annos Christi excedebat. Julianus Toletanus Episc. lib. 3. contra Judæos :
Jam vero residuus annorum numerus, a tempore nativitatis Christi, usque in præsens, in promptu est unicuique et scire, si volet, et supputare, si placet, assumptis scilicet annis, secundum Eram, ab ipsa Domini incarnatione. Era enim inventa est ante 38. annos, quam Christus nasceretur, nunc autem acclamatur Era esse
624 ;
detractis igitur 38. annis, ex quo Era inventa est, usque ad nativitatem Christi, residuum sunt 586. anni
. Manuscriptus Codex ex Bibl. Thuana : []
Ut cognoscas, quota sit Era quolibet anno, annis Domini Jesu Christi adde 28. et numerus, qui collectus fuerit, erit Era. Verbi gratia modo currit annus J. C. 1274, adde illis 28. et resultabit iste numerus, 1302. talis erit præsentis anni, scilicet anno 1274. mutatur autem in Kalendis Januarii
. Porro annos numerandi per Æras in Hispania sensim ratio desiit. In Archiepiscopatu Tarraconensi ann. 1180. Chronicon præfixum Usaticis MSS. Barcinonensibus :
Deinde regnavit Ludovicus filius ejus annis 29. quo sublato de medio, cœpit regnare Ludovicus filius ejus minor, qui etiam regnavit annis 44. et de Festo sancti Joannis Bapt. usque in diem S. Luch (f. Lucæ,) quo die celebratum fuit Concilium apud Tarraconam a Domino Berengario Tarraconæ Archiepiscopo cum Episcopis et Clericis sui Archiepiscopatus, quorum consilio et præcepto annus Domini institutus scribi in omnibus Chartis per totum Achiepiscopatum. Tunc vero currebat annus 1180.
In Castilia vero a Joanne I. Rege, in Curia, quam Segoviæ habuit anno Christi 1383. decretum, ut abrogata Æra, anni Christi publicis instrumentis apponerentur. Quod in Aragonensi Regno anno 1349. ut est in Foris Aragon. lib. 4. tit. de Tabellion. in Lusitanico denique ann. 1415. perinde obtinuit. Vide Leges Partidas seu Alfonsinas parte 3. tit. 3. Lege 7. At cur ab eo anno Æræ initium sumpserint, multa viri docti congessere, tametsi vix inter se conveniant, quum veram rationem assequi haud promptum sit, atque in iis Isidor. Orig. lib. 5. cap. 36. Papias in v. Æra, Alderisius in Geographia Nubiensi pag. 224. Joannes Ceccanensis in Chron. Fossæ-Novæ statim initio. Covarruvias lib. 1. Variar. resolut. cap. 12. lib. 4. cap. 18. n. 7. Surita in Indice rer. Aragon. ann. Ch. 710. Vaseus in Chron. Hisp. cap. 22. Amb. Morales, Rexendius, Josephus Scaliger de Emendat. tempor. lib. 5. Baronius in Notis ad Martyrol. 22. Octob. Loaysa in Notis ad Concilium Iliberitanum. Petavius lib. 10. de Doctr. temp. cap. 68. lib. 11. cap. 47. tom 3. Dissert. var. ad Uranolog. cap. 3. et in Breviario temp. Bivarius ad Pseudochron. Maximi. Sebast. Covarruvias in Thesauro linguæ Castellanæ v. Era, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Æra Januaria, apud quosdam Scriptores sic appellatur prima dies Januarii, a qua initium sumpsit annus 1564. ex Regis Caroli IX, summique Pontificis decreto, cum antea quilibet annus ab ipso Paschatis die inciperet. Vide Annus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
De vocis originatione dudum disputant Docti, alii Æram dici sentiunt, quod apud veteres anni clavis æreis notarentur ; alii factam putant ex initialibus litteris A ER. A. id est, Annus ERat Augusti, ex quo scilicet, devicto collega, rerum potitus est. At sunt qui malint scriptum fuisse A. E. R. A. id est, annus erat regni Augusti. Alias omitto opiniones, istas nec rejicio nec admitto.
[]« 3 æra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 118b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AERA3
3. ÆRA, Quivis annus. Luithprandus in Legat. :
Armiger hujus (Imperatoris CP.) sagitta calamo immissa, Æram in Ecclesia ponit, quæ prosequitur, quo nimirum tempore imperare cœperit, et sic Æram, qui id non viderunt, intelligunt.
Ubi alii Aram legunt, ita ut Ara, mensa seu tabula fuerit, in qua descripta fuerit inscriptio ; sed Æra hic omnino pro anno ponitur. Sic apud Dudonem lib. 3. de Actis Norman. pag. 11 :
Transacta denique duarum Herarum [] intercapedine, etc.
Extat in Tabulario Ecclesiæ Gratianopolitanæ sub Hugone Episcopo fol. 91. charta ejusdem Episcopi, quæ sic clauditur :
Facta carta ista 4. Kal. Augusti anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo, Luna 18. Indictione 8. Era millesima centesima octava.
Sed videtur amanuensis omisisse vocem trigesima. Ex qua saltem Charta colligitur per Æras interdum annos numerasse Francos nostros.
[]« 4 æra » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 118c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AERA4
4. ÆRA, pro Area, Nidus, Gall. Aire. Statuta Cadubrii lib. 3. cap. 82 :
De accipientibus Æras falconum, etc. Quicumque invenerit et acceperit Hæram falconi, etc.
Vide Aerea.
[]« Aera » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 118c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AERA5
AERA, pro Area, Gallis Aire. Charta ann. 1320. in Reg. C. Chartoph. reg. ch. 25 :
Quodlibet sextarium (de) meliori frumento, quod vendi contigerit quolibet anno in Aeris Pontis prædicti.
Charta Gallica de eadem re ejusd. anni ibid. ch. 24 :
Chacun sextier dou mellieur, qui ès Aires doudit Pont sera vendu.
[]« Aira » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 153b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AIRA
AIRA, Airalis. Vide Area.
[]« Area » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 375c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AREA2
AREA, Modus agri. Vide supra Arca 8. Charta officialis Ambian. ann. 1272. in Lib. nig. 2. eccl. S. Vulfr. Abbavil. fol. 51. v° :
Quinque solidi et sex denarii censuales... supra quodam quarterio terræ vel circiter tres Areas continentis.
Alia ann. 1340. tom. 2. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 144. col. 1 :
Castrum nostrum Saynense, cum suis... pertinentiis, excepta duntaxat Area, quæ vulgariter pomerium dicitur.
Arée, nostris olim, pro Aire, Area ubi frumentum excutitur. Lit. remiss. ann. 1394. in Reg. 146. Chartoph. reg. ch. 113 :
Lequel Pierre avoit perdu deux solz ou environ en une Arée ou place, où l'en bat le blé.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Area Dominica, in Charta Petri Abbatis de Talmundo ann. 1366 :
Item tradimus et assignamus (Aquario) quatuordecim sextaria frumenti annui et perpetui redditus, quæ habere consuevimus in Area Dominica de Olona ad antiquam et veterem mensuram.
De Area in Aream, Voces Fori Aragon. quarum vis ita exponitur in Observantiis Regni Aragon. lib. 6. tit. de generalib. privileg. § 35 :
In Aragonia, in omnibus villis contiguis, habentibus terminos, possunt alteri in altero termino de Area ad Aream pascere bestias, et alios greges, excepto in loco, qui dicitur Ballaar, in quo etiam possunt pascere, quando illi de villa, cujus est, pascuntur.
Mox § seq. :
Quod dicitur de Area ad Aream, intellexerunt quidam, ut etiam Aream primam possent transcendere, villam totam et ex alia parte villæ pascere, quod non est verum, nec usitatur, quia alia pars villæ remanet hominibus villæ contiguæ ex alia parte ; et intelligitur de Area ad Aream, de sole ad solem : nam de nocte non possunt, ut prædicitur, quin fiat decollatio, imo debent redire sua ganata ad Aream villæ, vel prope qualibet die, si volunt facere nocte sequenti, etc.
Vide titul. de Pascuis § 2. 4. 8.
L. Henschel, 1840–1850.
Area Molendini, passim in Polyptycho Irminonis ; locos vide in Indice gener. doctiss. editoris.
Areæ Salinarum et Piscationum, in Vita S. Landberti Episcopi Lugdun. n. 3. Testamentum Widradi Abbat. Flavin. :
Et colonica in pago Amavorum Fraxino, et Areas in Salinis... similiter et Areas in Augustodunum civitate.
Frotharius Epist. 27 :
Contigit in nostra provincia præsenti anno sal fore carissimum, eo quod propter pluvias in Areis Maritimis, ubi fieri solebat, non potuisset perfici.
Charta vetus apud Beslium in Comitib. Pictav. :
Ebolus Comes concessit Monachis S. Cypriani aliquid ex beneficio in re S. Nazarii, una cum Area ad salinas faciendas.
Charta Abbatis Constantini ann. 970. ex Tabulario S. Maxentii :
Cessimus quinquaginta Areas in pago Aunisio in salina de Baden.
Charta ann. 1366. Petri Abb. S. Crucis de Talmundo :
Item tradimus et assignamus (Aquario) centum octuaginta Areas salinarum cum pertinentiis suis, quas habemus in maresiis de Campo clauso in parochia Olonæ.
Hinc patet, Aream salinarum sumi pro certa paludosæ terræ mensura ubi sal conficitur.
Aire de marais salant
, in Consuetud. Pictavensi art. 190. Sanctonensi art. 129.
Aires où se font les lins
, [] in Claromont. art. 240. Vide Cujac. lib. 9. Observat. cap. 8.
Areæ et Ariæ Vineæ, passim in Tabulario Prioratus de Paredo.
P. Carpentier, 1766.
Area Nemoris, Plantarium, seminarium, ut videtur. Charta admortisat. ann. 1412. in Reg. 166. Chartoph. reg. ch. 430 :
Item sur une Aire de bois... contenant environ demi arpent, etc.
P. Carpentier, 1766.
Area Nundinarum, Locus, ubi apothecæ seu officinæ exstruuntur ad exponendas res venales. Chartul. eccl. colleg. de Leproso in Biturig. :
Primus articulus est super his, quæ petimus pro nobis et ecclesia nostra, scilicet quod stalla seu logiæ Arrarum (l. Arearum) nundinarum festi capitis de Leproso, quorum emolumenta communia sunt inter dominum, et priorem, et capitulum, consueverunt tradi per servientes domini, et priori et capitulo communiter tradentur sine fraude.
Nisi ibi legendum sit Arca. Vide supra in hac voce num. 9.
P. Carpentier, 1766.
Area, Domus areæ seu in area exstructa. Glossæ Cæsarii Heisterbac. in Reg. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 671. col. 1 :
Qui mansi appellantur ibidem, sed non sunt veraciter mansi : feoda enim sunt, quæ aliis in locis appellantur vulgo leyn : quæ videlicet leyn habent singulas areas. Aream appellamus Hovestat.
Vide Hovastat in Huba.
P. Carpentier, 1766.
Areale, Modus agri, seu Locus vacuus et pascuus. Charta ann. 1461 :
Poterunt ipsi habitatores (Castri novi) et licitum est eis pascere animalia sua in dicta pradaria seu prato domini, et in Arealibus suis. Areaus,
in Charta Phil. V. ann. 1317. ex Cam. Comput. Paris. :
Six muis et dix sestiers de froment, que les coustumiers de la forest doivent chascun an, pour reson de leur usaige aus Areaus et au bois mort.
Sed legendum forte Arcaus, vulgo Harts. Vide supra Arces.
Areola, Arealis, Arialis, Ejusdem notionis qua Area, locus et ager incultus, vacuus. Tradit. Fuld. lib. 1. tradit. 3. 20 :
Motales, id est, jugeres, et unam Arialem.
Trad. 10 :
Totum et integrum ; id est, Arialis, domibus, ædificiis, terris, silvis, etc.
Alibi :
Donamus unam Arialem cum sua structura et ad illa pertinentem hobam.
Rursum alibi :
Unam hobam, et ad eam pertinentem Arialem cum integra ædificii structura.
Occurrit præterea in Tradit. Fuld. pag. 467. a. 469. a Dimidia Areola legalis, lib. 3. tradit. 103. Vide Hovastat, in Huba.
Arealis, in iisdem Tradit. Fuld. pag. 474.
Arialis, in Testamento Joannis Episcopi Ticinensis ann. 922. apud Ughellum in Episcopis Veronensibus :
Cum eo Ariale molendini exinde simul pertinente.
Areola. Breviloq. Areola, parva Area, vel viridarium, vel hortulus, ubi nutriuntur arbores bonæ et herbæ virtuosæ.
Aira, Area. Gallis Aire. Tabular. S. Amantii Inculism. :
Ortos et Airas, atque maisnamenta.
Et alibi :
Et terram, quæ est deforis ad Airas ad ortos et viridaria.
Vetus Poëta MS. :
Nés fu de Mazovie, et nourri de vostre Aire.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1310. ex Tabul. Corb. :
Desoresnavant à toujours lidit religieus se souffreront de clore et de bailier à prez, à Aires ou à autre waingnage plus que clos et baillié en ont.
Locus scilicet ad hortum aptus, vulgo Jardinage.
Ayrale, Airalus, Area, seu locus ædificio aptus, quasi Areale, mansura, Gall. Masure. Tabularium Abbatiæ Conchensis[] in Ruthenis ch. 91 :
Dedit Eustorgio Airalum juxta mansionem Girberti de Arolas.
Ch. 118 :
Et istam Ecclesiam, et Airalos, et vinataria, etc.
Libertates MSS. Salvæ terræ in Ruthenis ann. 1284 :
Præterea in domo qualibet, seu Airali dictæ villæ, longa de 10. canis, et lata de 4. ad mensuram Figiaci, debemus annuatim percipere in festo S. Andreæ Apost. 6. denarios censuales.
Charta Philippi Regis Franc. ann. 1312. pro pariagio castri de Venescio in Occitania ex 48. Regesto ejusdem Regis in Tabulario Regio n. 29 :
Item offerunt medietatem omnium Ayralium deinceps ædificandorum in castro de Venescio... seu eorum terminalibus, etc.
Infra :
Ita tamen, quod si dicta Ayralia ædificanda post ædificia prædicta ratione vetustatis, antiquitatisve, seu alias destruerentur, seu delerentur, quod dominus Rex ipsa Ayralia infra annum pro parte ipsum contingente haberet, etc.
[]« 1 era » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 286b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ERA1
1. ERA pro Aira, Area, seu Ager vel locus incultus, Gall. Aire. Chartarium Ecclesiæ Auxitanæ cap. 108 :
De alia Era. Duæ Eræ fuerunt, ambæ erant et adhuc sunt francdads S. Mariæ, ita tamen quod si Cellarius habeat clamorem de eis, quinque solidos habet pro lege de una Era.
Donatio Borelli Comitis Barcin. ann. 964. in Appendice Marcæ Hispan. col. 884 :
Faciant ad jam dictam Ecclesiam... jornals novem ad ipsas vineas, et jornals duos ad messes colligendas, et jornals duos ad ipsa Era ;
id est, locum sive tectum sive apertum, ubi frumentum teritur. Charta Philippi Aug. Fr. Regis ann. 1211. apud Marten. Ampliss. Collect. tom. 1. col. 1100 :
Ab Era S. Venantii usque ad cuneum muri per viam pratorum S. Juliani, et a cuneo muri usque ad Ligerim, totum est de eleemosyna Regum Franciæ.
Ut Area quandoque, sic Era pro Cœmeterio posset accipi hoc in posteriori loco. Vide Area.
[]« 2 era » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 286b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ERA2
2. ERA, Pecuniarum subsidium ab Æs, æris. Littera Regis Aragon. Edwardo I. Angl. Regi, apud Rymer. tom. 2. pag. 461 :
Per loca terræ nostræ, ad defensionem ejusdem, adjutorium sive Era colligitur et præstatur ; unde fit armata, cum qua poterimus, etc.
Gloss. Lat. Gall. Sangerm. MSS. : Era, Ere, Decime, monnoie.
[]« 3 era » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 286b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ERA3
3. ERA. Supputatio, numerus, sectio capitis, etc. de quo supra in Æra 1. Aimoinus in Vita S. Abbonis Abb. Floriac. cap. 11 :
Sed et idem venerabilis Abbo... scribens, quid capitula, Eræ, sive adnotata, quæ in Evangeliis habentur, inter se discrepent, etc.
[]« 4 era » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 286b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ERA4
4. ERA. Initium aliquod fixum, unde anni numerantur. Vide Æra 2.
[]« 1 haira » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 157b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HAIRA1
1. HAIRA. Vestis rufa, villosa et vilis, a Sax. hær, Pilus, crinis, unde nostris Haire, Cilicium, Sax. hæra, quod ex pilis hircorum aliorumve conficiatur. Vett. Schedæ Thuanæ :
In Christi nomine notitia de vestimentis domni Germani, quod accepit Wineradus diaconus in thesauro an. xlii. regnante domino Chlotario
 :
Sagia fusca 1. caligas albas 4. sagia de Haira 1. calcias filtrinas paria 1. etc.
Vide Bigera.
[]« 2 haira » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 157b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HAIRA2
2. HAIRA, Tortilis ex virgultis laqueus, Gall. Hart. Charta ann. 1239. in Hist. Sabol. pag. 349 :
Ita etiam quod omnes transeuntes mercatores per cheminos forestæ supradictæ, qui coustumas dicto Jacobo debuerint, poterunt capere in dicta foresta pro unaquaque quadriga duodecim Hairas eisdem necessarias, et essolium novum.
[]« 1 hera » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 185b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HERA1
1. HERA, Herea, Ager, aut locus, qui nec colitur, nec aratur. Vel potius idem quod mox Heralis. Charta ann. 1206. in Tabular. Calensi pag. 190 :
Recipiant de cætero.... unum obolum super suis Heriis de Beomonte, et sex denarios super quadam Hera de Buseviaco... quinque denarios de duobus Hereis de Gromont et 11. den. de prato suo de Gromont.
Vide Area 1.
[]« 2 hera » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 185b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HERA2
2. HERA, Juno, Græc. Ἥρα. Gobel. Persona Cosmodr. æt. 6. cap. 38 :
Quod Hera colebatur a Saxonibus videtur ex eo, quod adhuc quidam vulgares recitant se audivisse ab antiquis, prout et ego audivi, quod inter festum Nativitatis Christi et festum Epiphaniæ Domini, Domina Hera volat per aera, quoniam Junoni apud Gentiles aer deputabatur. Et quod Juno quandoque Hera appellatur, et depingebatur cum tintinnabulis et alis, dicebant vulgares, prædicto tempore Vrowe Here seu corrupto nomine Vro Here de ulughet, et credebant illam sibi conferre rerum temporalium abundantiam.
Huc spectant quæ de nocturna quarumdam muliercularum equitatione retulimus in voce Diana : ubi Dianæ Herodiadem adjungi apud recentiores, qui de hac superstitionis specie scripserunt, observare cuique promtum est ; quænam vero sit illa Herodias definire haud ita facile. Rem illustrat Gobel. Persona loco mox laudato, unde Herodiadis cognomen Junoni, quæ Hera vocabatur, tributum esse putat Schilterus, quem videsis in Glossar. Teuton. v. Chervioburge. Quid si ex Hera Diana, uti scriptum erat, Herodiadem facili lapsu finxerunt.
[]« 3 hera » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 185b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HERA3
3. HERA, Capitum sectio. Vide Æra 1.