« »
 
[]« Alberga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 165a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALBERGA
ALBERGA, Albergum, Albergia, Albergium, Albergata, unum idemque sonant, scilicet Jus gisti ac procurationis, seu divertendi in domum vassalii et in ea hospitandi : vel præstatio, quæ pro ejusmodi procurationibus domino exsolvitur. Albergariæ, in Breviloquo, sunt procurationes, quas certæ villæ debent dominis suis ad eos venientibus. Mox :
Albergariæ sunt census seu pactiones, quæ debentur pro comestionibus.
Qua notione vox hæc accipitur in cap. Præterea, Ext. de Jure patron. scilicet pro jure procurationis, seu gisti, vel hospitii, quo domini gaudebant in vassalorum suorum domibus et albergis, quod usualis et consuetudinaria hospitatio dicitur in Charta Ludovici Regis Fr. ann. 1111. apud Loisellum in Hist. Bellovacensi pag. 271. Charta Henrici Imp. ann. 1081. apud Ughellum tom. 3. pag. 419 :
Albercariam in proprietate alicujus absque voluntate illius, cujus proprietas est, non faciemus in ista civitate, etc.
Vide eundem tom. 4. pag. 816. et Puricellum in Monumentis Basilicæ Ambrosianæ pag. 232. 233. 235. 259. 931. 932. Petrum Mariam Campum in Regesto part. 2. Hist. Eccl. Placentinæ Ch. 4. præterea V. Cl. Dion. Salvagnium Boissium de 7. Delphinatus miraculis pag. 131. Vide Hereberga. Omnia quæ ad hæc vocabula pertinent in prima Cangiani glossarii editione leguntur in voce Hereberga, quæ quanquam origini proprior, quippe apud Germanos antiquos sonans heri-pergâ (Vide Grimmii Gramm. vol. II. pag. 486), editorum tamen Cangio posteriorum vestigia deserere nobis non licuit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vocem Alberga, ab Occitanis accepimus quod enim nostri procurationem aut gistum vocabant, ii Albergam dictitare soliti, apud quos idem sonat ac collecta annua. Albergam nobilium distingunt iidem Occitani et Albergam ignobilium, ut liquet ex Charta ann. 1103 :
Vicarius nec alius pro eo, mandabit Albergas in toto Montepessulano, præter Albergos Militum.
Et ex alia ann. 1306 :
Item quinquaginta Albergas militum, quas faciunt homines dicti loci pro cxl. libris et x. solidis annui et perpetui redditus.
Verum alibi inusitatum prorsus ut nobiles Albergæ obnoxii essent. Vide D. Brussel Tract. de Usu Feud. tom. 1. pag. 566. Distinctio inter Albergas nobiles et ignobiles, minus recte colligitur ex Chartis eo loci laudatis ; nam [] ibi de hospitiis a vicario militibus assignandis, aut de pecunia eadem de causa exigenda agitur.
Alberga, Jus itidem gisti ac procurationis. Concilium Avenionense ann. 1209. c. 5 :
Prohibemus, ut Albergas, procurationes, exactiones seu tallias aliquas ab ipsis de cætero laici exigant.
Quædam Editiones habent Arbergarias. Pactum inter Abbatem Galliacensem et Raimundum Comitem Tolosan. ann. 1231 :
Et cum ipse haberet de jure in Monasterio de Galliaco Albergam cum 20. equis, in eleemosynam donat Abbati, etc.
Testamentum Berengarii Comitis Provinciæ ann. 1238. apud Ruffium pag. 108 :
Item relinquimus omnes Albergas vel earum redemptiones totius Comitatus Provinciæ, pro debitis nostris omnibus, quæ declarari possent, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Alberga, Præstatio quæ pro ejusmodi procurationibus domino persolvitur. Consuetud. MS. urbis Tholos. ex Biblioth. D. Abbatis de Crozat fol. 29 :
Infra quos terminos supradictos.... nec solvunt Albergam, nec lignagium, nec fromatgium, nec ovagium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Alberga, pro Hospitio accipitur in Instrum. ann. 1243. tom. 1. Gall. Christ. pag. 68 :
Nos Raimundus.... donamus et assignamus in perpetuum pro anniversario nostro.... trecentos solidos annuales regales coronatos, in Alberga nostræ villæ inferioris Aquasensis.
Quod ea acceptione occurrere possit, non equidem dubito : verum in loco hic citato, jus procurationis, in præstationes pecuniarias conversum, intelligendum esse prorsus existimo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Albergagium, De militibus hospitio receptis dicitur, in Epist. Geraldi Archiep. ad Angl. Regem ann. 1235. tom. 2. Gall. Christ. inter Instr. pag. 290 :
Cappellani aliæque personæ Ecclesiasticæ tam gravibus tamque frequentibus Albergagiis adeo prægravantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Albergamentum, Emphiteusis, census, præstatio annua, eadem cum illa quæ pro Alberga seu jure hospitii solvitur. Charta ann. 1340. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 150 :
Albergamus et in Albergamentum perpetuum tradimus et concedimus.... Banneriam nostram, etc.
Ibidem tom. 2. pag. 133 :
Portum, (Clasii super Dracum) cum usu, juribus et pertinentiis universis ipsius Albergamus, et in emphiteosim ac Albergamentum damus et concedimus.
Iterum occurrit pag. 134.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1336. in Reg. Caroli IV. ex Cam. Comput. Paris. fol. 151 :
Albergamus in Albergamentum et in emphiteosim perpetuam pro se et suis, nomine dom. nostri regis, concedimus ut ipse in dicto flumine (Rhodani) infra terminos villæ de Grignen, sitæ juxta dictum flumen, unum vel plura molendina habere et tenere possit et valeat.
Albergaria, pro hospitio sumitur non semel apud Ottonem Morenam in Hist. Rerum Laudensium pag. 9. 11. In Charta ann. 1289. pro Regno Lusitaniæ, apud Odoricum Raynaldum hoc ann. num. 22. sumitur pro xenodochio :
Hospitalia sive Albergarias pauperum usibus deputatas.
Hujus significationis exempla plurima exstant in Elucid. tom. 1. p. 68. sqq. Donatio D. Urraccæ æræ 1200 :
Ut vos et filii vestri et nepotes fideliter Deo serviatis pro animabus vestris et nostris in ipsa Albergaria, videlicet colligendo et recipiendo ibi pauperes et erogando illis helemosinas, etc.
Alia æræ 1250 :
Ut Fratres semper provideant dictæ Albergariæ de fructibus ipsorum decem casalium, duntaxat in igne et lectisterniis ad opus [] supervenientium pauperum competenter. etc.
Chron. Parmense ad ann. 1282 apud Murat. tom. 9. col. 800 :
Et ibi diu steterunt (Brixienses milites) et trumbaverunt, et nemo exivit ad eos ; et sic redierunt ad Albergarias suas sani et salvi.
Antiquit. Navarræ Jos. Moret. p. 534 :
Quod est in illa Alfondega ad opus Albergariæ seu Confratriæ... quod solare circumdatur ab Oriente singulis domibus, videlicet Ennecio Rege. Albergaria
Hispanice dicitur a Moreto Alvergue de los peregrinos.
Albergata, Jus gisti ac procurationis, Dreit d'aubergada, in Foris Beneharn. tit. 1. art. 17. 19. et in Consuetud. Aquensi tit. 9. art. 13. 18. Tabularium Abbat. Conchensis in Ruthenis Ch. 561 :
Nec aliam exactionem, neque procurationem, neque hospitalitatem, quæ vulgo dicitur Albergata, etc.
Libertates villæ Riomensis in Arvernis, concessæ ab Alfonso Comite Pictav. ann. 1270. in Regesto Constabulariæ Burdegal. fol. 92 :
Faciunt annuatim Domino Regi unam Albergatam, vel dant Præposito 70. sol. Burdegal.
Infra :
Tenentur facere Albergatam et dare comestionem Præposito.
Albergia, Jus gisti. Charta Mathildis Comitissæ, apud Ughellum tom. 7. Ital. sacr. p. 1592 :
Per Albergiam, foderum, placitum, etc.
Albergia, apud Milites Hospital. S. Joan. Hieros. vocantur domus, in quibus Fratres Ordinis per nationes una comedunt et congregantur. Statuta ejusd. Ordin. tit. 19. § 3.
Albergium, Jus etiam gisti ac procurationis. Charta ann. 1270. in Hist. Episcop. Cadurcensium pag. 126 :
Quæ quidem decem libræ, et quod Albergium debent annuatim solvi et præstari dicto Episcopo.., ratione decimarum dictarum, etc.
Charta Raimundi Comitis Tolosani ann. 1224. ex Regesto 19. Archivi Regii :
Retento tamen jure nostro, quod in prædictis Castris et villis habemus, videlicet cavalcatis et illa summa pecuniæ, quæ consuevit dari pro Albergo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Albergius, Fructus ex Alberga proveniens. Instrum. ann. 1167. tom. 1. Gall. Christ. pag. 67 :
Omnes Ecclesias præfatas, et omnes usaticos et Albergios confirmo.
Albergum, interdum est Familia, domus. Charta de Electione Consulum Montispessuli ann. 1210 :
Veruntamen in istis 12. Consulibus non ponetur nisi unus solus de uno Albergo.
Charta ann. 1309. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 86 :
Item Albergum Joannis Odonis de S. Yllario, item tria Alberga de Filloneres... debent domino corvatas quater in anno.
Parvum Chartul. S. Victoris Massil. fol. 27. verso :
Raymondus Bereng. Barchin. Comes dat Abbati S. Victoris in compensatione ville de Macerel... Albergum seu Boage, quod habebat in castello ejusdem Abbatis... ann. 1136. Indict. iv.
Ibid. fol. 119. eodem ann. idem Comes
cedit Abbati S. Victoris permutationis vicissitudine Arbergum sive Boaje, quod habebat in castello ejusdem Abbatis
.
Albergum, Jus perinde gisti ac procurationis. Charta Raimundi Comitis Tolosani ann. 1229. in Regesto Tolosano fol. 121. pro hominio Episcopi Carpentoratensis :
Ita quod in civitate Carpentoratensi et locis proximis non habemus, nec habere debemus Albergum, nec aliquid pro Albergo.
Ita in Hist. Episcopor. Lodevensium pag. 78. Charta ann. 1133. ex parvo Chartul. S. Victoris Massil. fol. 135 :
Item quod dictus W. (de Turriis) et heredes teneantur facere Alber [] gum D. Abbati et Priori majori S. Victoris, cum venerint in prædicta valle, semel in anno, non diffinito numero personarum et equitaturarum.
Ibid. fol. 130 :
Item habeat singulis annis duo Alberga, unum in hieme, aliud in æstate cum xx. bestiis ad plus.
Diploma ann. 1213 :
Habent prædicti Ademarus et successores ejus.... singulis annis in prædicta villa Albergum unum cum xl. equitaturis et sessoribus earum, et xl. peditibus qui easdem custodiant.
Hinc facere Albergum, vel Albergam domino capitali venienti cum certo Militum numero dicuntur vassalli, in Chartis Occitanis maxime, quod prandium vocat Tabularium Eccles. Cadurcensis :
Galricus Vicecomes S. Cirici fecit pignoram Raimundo Raterii in villa, quæ dicitur Crem, videlicet unum prandium cum centum Militibus per 300. solidos Aquitanenses.
Charta hominii, facti ab Oliverio et Bernardo de Penne Raymundo Comiti Tolosano ann. 1218. in Regesto Tolosano pag. 36 :
Pro recognitione etiam ejusdem Castri vobis et successoribus vestris perpetuo faciemus Albergam singulis annis ad 20. Milites in capite castri.
Alia ann. 1231. ibid. fol. 39 :
Dictus Comes habebit Albergam cum decem equitaturis et equitantibus tantum.
Tabularium Eccl. Uticensis ann. 1244 :
Profitemur, nos debere facere singulis annis semel in anno tibi et dictæ Ecclesiæ... Albergam ad 3. Milites, et ad octavam partem unius Militis.
Charta Tedisii Agathensis Episcopi, ann. 1215. in 30. Regesto Tabularii Regii n. 39 :
Salva etiam Alberga 30. Militum in ipso Castro eidem Comiti annuatim.
Alia Rixovendis Dominæ de Terminis ann. 1208. ibid. 61 :
Nos tenebamus in feudum Albergam duorum Militum in unoquoque measo et casalatico.
Mox :
In quibus measis, masatis vetulis manent homines, Albergam duorum Militum, vel servitium, quod solent facere pro ipsis Albergis, etc.
Hæc charta a Cangio in prima Glossarii editione bis memoratur, secunda quidem vice ex Regesto Carcasson. fol. 19. ubi dicitur Rixovendis filiæ Raym. Dom. de Termes. Quippe ejusmodi Albergæ conversæ sunt in præstationes pecuniarias. Charta ann. 1306. in 9. Regesto Philippi Pulcri Ch. 14. ex Tabulario Regio :
Item 50. Albergas Militum, quas faciunt homines dicti loci pro 140. libr. et 10. solid. annui et perpetui reditus.
Charta ann. 1342. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 238 :
Pensiones denariorum, quæ Albergæ etiam nomine nuncupantur sive nominantur, etc.
Verum non in pecuniarias modo, sed et in annonarias præstationes conversæ sunt interdum Albergæ. Charta Philippi VI. ann. 1340. in Reg. 73. ch. 139 :
Concedimus... Albergam, quam habemus in villa de Portello prope Tholosam per duas leucas vel circa, quæ communiter anno quolibet valere potest quatuor vigenti quartones bladi, medietatem frumenti et medietatem avenæ.
Charta Austorgii de Petra Militis, diœcesis Mimatensis ann. 1242 :
Ita nomen, quod pro feudo debet dictus Chanillac dare Domino Astorgio quolibet anno Alberc ad 5. Chevaliers, cum Dom. A. vel alius pro ipso petierit.
Alia ann. 1171. apud Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 142 :
Ut faciatis inde mihi et successoribus meis hominium, et singulis annis ad commonitionem meam vel meorum Albergam decem Militum.
Vide eundem pag. 222. 255. 262. 269. 307. In Charta Guillelmi D. Montispessulani ann. 1185. albergum tribus, 4. etc. militibus,[] sæpe occurrit. Alia Jacobi Regis Arag. ann. 1260 :
Et velitis facere nobis et nostris, et dare Albergam quolibet anno ad 4. Milites, quando a nobis... fueritis requisiti.
Charta Wil. de Montispess. ann. 1103 :
Vicarius nec alius pro eo mandabit Albergos in toto Montepess. præter Albergos Militum.
Charta Ademari Comitis Valentinensis ann. 1188. apud Jacob. Sponium in Itinerario tom. 3. pag, 15 :
Ut nullo deinceps tempore a me vel ab alio successorum meorum violentas sive injustas exactiones pensare cogantur, fidejussores sive obsides præter suam voluntatem non fiant, salvis legibus et justitiis meis, bannis, et expeditionibus, et Ospitio centum Militum, etc.
Denique hæc inedita perinde Charta :
Anno ab Incarnat. Dom. 1202. mense Aprili, ego Guillelma filia quondam Guillelmi de S. Michaele... et ego Raymundus de Insula maritus dictæ Guillelmæ per nos et nostros bona fide et sine dolo cum hac carta vendimus et in perpetuum tradimus et concedimus tibi Guillelmo domino Montispessulani, filio quondam Mathildis Comitissæ, et tuis,.... videlicet Albergum duobus Militibus et tertiæ partis alterius Militis, et dominium, et consilium, et laudimium, et totum hoc, quidquid sit vel esse potest, quod nos habebamus vel habere visi sumus in toto honore, quem Bertrandus de Monte Mirato a nobis tenebat in termino de Palude.
Vide Historiam Episcoporum Lodovensium pag. 201.
Arberg. Tabularium Conchense in Ruthenis Ch. 97 :
Et 2. sestaria de civada et 2. gallinas, et Arberg.
Arbergaria, idem quod Albergaria, Jus gisti. Charta Raimundi Burgundiæ Comitis apud Perardum pag. 198 :
Perdonavi omnibus in terra, quam Sancto dedi, manentibus, Arbergarias, corvatas, expeditiones, ostisias, etc.
Alia Guillelmi III. Comitis Arverniæ, qua Ecclesiæ Claromontensi concedit
quamdam partem occidentalem ipsius civitatis, Arbergarias scilicet, et omnem districtum, et omnes malas captiones
. Quo loco perperam Savaro in Orig. Clarom. pag. 317. 1. Edit. ita appellatam ejusdem urbis partem putavit. Vide Beslium in Comitib. Pictav. pag. 467. et 504. Biblioth. Cluniac. pag. 1444. Perardum in Chartis Burgundicis, pag. 198. etc.
P. Carpentier, 1766.
Alberghagium, Jus gisti seu procurationis, idem quod Alberga. Libert. Montisfer. ann. 1291. in Reg. 181. Chartoph. reg. ch. 154 :
Item dominus, domina, bajulus seu aliquis (ex) eis habebunt infra dictum mandamentum... Alberghagium.
P. Carpentier, 1766.
Albergada, Præstatio nomine albergæ soluta. Homag. duci Aquit. præstita ann. 1273. in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol. 24. r° :
Nec debet exercitum, nec cavalgatam, nec Albergadam.
Libert. villæ de Granata ann. 1291. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 19. art. 1 :
Quod per dom. nostrum Francorum regem vel successores suos non fiat in dicta villa tallia, Albergada, questa, etc.
P. Carpentier, 1766.
Alberguata, Eadem notione. Charta ann. 1299. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 110. r°. col. 1 :
Item in eadem parrochia loco de Faurges et de Boyard lxvj. sol. Morlan. et a quolibet habitante Alberguatam quolibet anno in prædicto festo beati Martini yemalis. Quæ Alberguatæ tempore pacis poterant valere, sicut per eos fuit extimatum, l. sol. et vj. den. Morlanenses.