« »
 
BRANDO 1, BRANDO 2.
[]« 1 brando » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 736b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRANDO1
1. BRANDO, Fax, tæda, funale, a Brand voce Germanica, de qua supra. Gloss. Lat. Gall. : Fax, Brandon. Alibi : Tæda, Brandon. Statuta Massiliensia MSS. ann. 1274. lib. 2 :
Præterea decernimus amodo inviolabiliter observandum, quod nullus Massiliæ, sive sit masculus, sive femina, de cætero audeat vel possit portare, vel facere portari aliquos Brandones cereos ad vigilias sponsarum ; hoc excepto, quod liceat patri vel matri sponsæ, vel illi in cujus potestate esset sponsa, vel etiam vice ipsius sponsæ, habere in domo sua luminaria, sicut decet, et Brandonibus et aliis luminaribus uti.
Bertramus in Vita S. Francæ Abbatissæ n. 62 :
Offerens altari illi cereum unum, quod et Brandonum vocatur.
Hist. Monast. Viconiensis apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 203 :
O nefanda rabies in cordibus invidorum ! nam scintilla corrodit Brandonem unum.
Instrum. ann. 1364. ex Archivis S. Victoris Massil. :
Quod corpus Beatæ Mariæ Hugonis d'Apajon quondam Episcopi Massil. recipiatur honorifice cum luminaribus Brandonum.
Vide supra Brand et Branda 1. Rayn. Glossar. Rom. voce Brando, vol. 1. pag. 251.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brandonus, Eadem notione. Capitulum gener. S. Victoris Massil. ann. 1342 :
Sacrista teneatur dare Brandonos in omnibus capellis pro elevatione corporis Christi.
Charta ann. 1365. ex Archivis ejusdem S. Victoris :
Emantur et fiant 100. Brandoni expensis Massiliæ pro assossiando capite S. Victoris de novo facto per D. Papam Urbanum V.
P. Carpentier, 1766.
Chron. Petri Azarii ad ann. 1362. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 395 :
Exibant noctis tempore cum infinitis lumeriis et Brandonis ceræ accensis et non accensis.
Occurrit rursum ibid. col. 583. et in Stat. crimin. Saonæ cap. 34. pag. 72.
Brandones, appellabant nostri primam Quadragesimalis jejunii hebdomadam, quod hujus prima die sub vesperum pueri Brandonibus, seu facibus accensis februare solerent. Dominica brandonum quæ Quadragesimam præcedit,
lo Dimane qui est apelet Dimane Brandonner
, in Libertatib. villæ de Perusa ann. 1260. apud Thomasserium pag. 101. In manuali Placitatorum in Parlamento S. Martini 1375 :
Hoc instanti anno 1376. erat bissextus. Dies Brandonum 2. die Martii. Dies Paschæ 13. die Aprilis.
Ubi dies Brandonum est prima Dominica quadragesimæ. Ita hæc vox passim usurpatur in Chartis in Probat. Hist. Drocensis pag. 272. 288. apud Buzelinum pag. 395. etc. Vide Bohordicum et Bordæ.
P. Carpentier, 1766.
Præcipue ita appellant Dominicam hujus hebdomadæ. Charta Theob. comit. ann. 1222. in Chartul. Campan. fol. [] 312. r° :
Prædicta venditio adterminata est in hunc modum ad Dominicam primam quadragesimæ proximo venturæ, quæ appellatur Brandones.
Lit. remiss. ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 164 :
Cum circa Dominicam, qua cantatur in officio missæ :
Invocavit me, quæ vulgaliter dicitur ad Brandones. Aliæ ann. 1367. in Reg. 97. ch. 484 :
Dominica prima quadragesimæ, quæ vocatur Dominica Brandonum.
Quod autem ab hac die, et per totam sequentem hebdomadam, facibus accensis discurrerent pueri, Dies primorum Brandonum nuncupatur, in Charta Phil. V. ann. 1316. ex Reg. 56. ch. 586. Lit. remiss. ann. 1416. in Reg. 169. ch. 231 :
Le Dimenche, que l'en dist des premiers Brandons, etc.
Qua ratione vero id peragebatur, discimus ex Lit. remiss. ann. 1395. in Reg. 149. ch. 176 :
Comme il soit de coustume en la ville de Jauges et ou pais d'environ, de faire chacun an le jour des Brandons après soupper feux, auxquelz les bonnes gens ont acoustumé d'eulz assembler, dancier, et les jeunes vallés et enfans à sauter par dessus iceulx feux, quant il sont appetissiez.
Et ex aliis ann. 1414. in Reg. 168. ch. 119 :
Comme il est accoustumé chascun an le Dimenche des Brandons faire esbatemens et dances environ le soir et avoir des faloz à bouchons de feurre boutez en un baston, et mettre le feu dedens, en les appellant les Brandons, etc.
Hinc Faire les feulines, in Lit. remiss. ann. 1424. ex Reg. 173. ch. 68 :
Le jour des Brandons, que les compaignons du lieu de Maraye faisoient les feulines audit lieu, ainsi qu'il est accoustumé, et près de la place où se faisoient lesdites feulines.
Quod apud Tornacenses Escouvillons appellabatur, quibus manipulus stramineus tortilis, dicitur Escouvillon. Lit. remiss. ann. 1368. in Reg. 99. ch. 334 :
Comme l'exposant feust alez par esbatement avec plusieurs autres veoir une assemblée d'enfens, qui faisoient certains gieux, appellez les Escouvillons, qui se font chascun le Dimenche des Brandons après vespres en notre dite ville de Tournay. Oupille
alibi nuncupatur ejusmodi fax straminea. Lit. remiss. ann. 1393. in Reg. 144. ch. 256 :
Comme le jour des Brandons plusieurs jeunes gens bouhourdoient les uns contre les autres, Jehannin de Douligier prist une Oupille alumée de feu, comme plusieurs autres gens et enfans avoient, etc.
Confer. Grimm. Mythol. German. pag. 357. et Glossar. med. Græcit. voce Πυρϰαϊῶν, col. 1277.
P. Carpentier, 1766.
Qui mos etiamnum quibusdam in locis obtinet, religionique ducitur ; et maxime in pago Virdunensi, ubi si quid mali fructibus terræ accidit, a damnum passis superstitiose quæritur, an februare non curaverint ? quo casu totum locationis annuæ pretium solvere tenentur. Vide Menester. in Hist. Lugd. pag. 379. et infra Dies Focorum et Flambellum.
[]« 2 brando » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 736c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRANDO2
2. BRANDO, Velum, seu Brandeum, quod prædiis obsignatis apponitur. Charta venditionis Castri Meliandi in Biturig. ann. 1310 :
Et quotiescumque Brandonem seu Brandones aut impedimentum (in re vendita) a quibuscunque personis apponi contigerit, amovere, et facere penitus amoveri suis propriis sumptibus promiserunt.
Charta Fulconis junioris Comitis Andegav. :
Quam præpositi ipsius Comitis Abbati supradicto ac Monachis calumniabant, atque in ea Brandonem posuerant.... Sed ipsius jussu Comitis, Brandone sublato, nunc in dominio Abbatis.... [] remansit.
Vide Brodeum ad Cons. Par. art. 74. num. 43. et seqq.
P. Carpentier, 1766.
Brand, eadem notione, in Charta ann. 1411. ex Tabul. Carnot. :
Item de faire execusion ou de mettre un Brand sur chacune personne, pour le fet de monseigneur
(l'Evêque de Chartres) 6. den.
Brandonare. Brandones apponere. Aresta O. SS. 1291. in Regesto Parlamenti B. fol. 90 :
Non licebit ei sigillare ostia Clericorum vel terras eorum Brandonare, etc. Brandonner et empescher,
in Consuet. Carnot. art. 32.
P. Carpentier, 1766.
Pactum inter ducem Burgund. et episc. August. ann. 1387. in Probat. tom. 3. Hist. Burg. pag. 109. col. 1 :
Nous (duc) avions tout droit de y saisir, Brandonner, seeller, etc.
Lit. remiss. ann. 1472. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 739 :
Lequel sergent dist au suppliant qu'il avoit Brandonné ses vignes à la requête d'un nommé Acart. Brandonnement,
Obsignatio, impedimentum, vulgo Saisie, arrêt, in Ch. ann. 1443. ex Chartul. Latiniac. fol. 212. v° :
Discord et procès estoit meu..... pour raison de certain arrest et Brandonnement fait à la requeste dudit procureur en et sur les fruitz et deppouille d'une piece de vigne,.... laquelle vigne ledit procureur avoit fait saizir et arrester.
Debrandonare, Brandonem seu impedimentum tollere. Aresta ann. 1277. in eodem Regesto fol. 45 :
Decanus Nivernensis condemnatus fuit ad emendandum dicto Comiti, quod Debrandonavit domum suam in justitia Comitis sitam, quam Comes brandonaverat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brandones regii interdum appositi sunt ratione gardiæ, iis scilicet in locis, quæ Regum tutelæ ac custodiæ specialiter erant commendata. Loca vero, ubi appositi erant hujusmodi brandones, nullus audebat attingere. Quæ consuetudo cum incommoda Dominis locorum esset, utpote quæ illorum jurisdictionem minueret : eam tandem, conquerentibus Arverniæ Nobilibus, quod etiam in locis, in quibus altam haberent justitiam, obtineret, sustulit Philippus V. Edicto anni 1319. tom. 1. Ordinat. Regum Franc. pag. 688 :
Item, volumus et concedimus iisdem, quod de cetero, ad quorumvis instantiam panuncellus, paillo, Brando, baculus, vel quodvis aliud simile signum regale, in quibuscumque Abbatiis, Religiosis locis, aut aliis quibuscumque existentibus infra altam justitiam Baronum, vel nobilium aut habitantium prædictorum ratione gardie nullatenus apponantur, appositaque jubemus illico amoveri, esto quod illi ad quorum instantiam penuncelli, paillones, Brandones, baculi, vel alia similia signa regalia jam posita, vel forsitan in posterum apponi requirerentur, sint, vel esse se advocent, in et de nostra gardia speciali, reservato tamen nobis nostrisque successoribus, quod personis et locis in nostra speciali gardia existentibus, possimus per modum alium de opportuno remedio providere, sine prejudicio tamen justitiæ alterius cujuscumque.