« »
 
CAMERA 1, CAMERA 2, CAMERA 3, CAMERA 4, CAMERA 5, CAMERA 6, CAMERA 7, CAMERA 8, CAMERA 9, CAMERA 10, CAMERA 11, CAMERA 12, CHAMERA.
[]« 1 camera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 045c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMERA01
1. CAMERA, Modus agri. Tabularium Ecclesiæ Gratianopolitanæ sub Hugone Episcopo fol. 68 :
Ego Silvio de Vireu et filii mei Siebodus, Hugo atque Guitfredus, reddimus Hugoni Episcopo Gratianopolitano... tres Cameras de vinea, quæ sunt de fevo Præpositali, in loco ultra pontem, etc.
Occurrit rursum fol. 70 :
Camera de vinea.
Et fol. 72 :
Ego Benedicta uxor Chatberti Verbigarii vendo unam Chameram terræ, cum vinea, quæ in prædicta terra est plantata, etc.
Ibidem :
Est autem prædicta vinea in clauso Episcopali, juxta Cameram Riperti de Valriaz, quæ Camera fuit de prædicta terra data S. Donato, et est versus meridiem conjuncta cum vinea Episcopi.
Tabularium S. Andreæ Viennensis :
Hoc est, Cameras 3. de vinea in villa de Arboriano, etc.
Passim ibi.
[]« 2 camera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 045c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMERA02
2. CAMERA, Domus, cubiculum, cœnaculum, conclavis, Gall. Chambre. Papias : Camera a curvitate dicta, est enim volumen introrsum respiciens. Item : Camera, quia Camura, i. curva, dicitur lapidea domus. Iso Magister in Glossis : Camiron, Græce Curvum, inde Camerata domus, cujus testudo curva est : inde Camelum, animal tortuosum. Chronicon Trivetti ad ann. 1277. Spicileg. Acher. tom. 8. pag. 639 :
Joannes Papa XXI. cum sibi vitæ spatium in annos plurimos extendi crederet, et hoc etiam coram aliis assereret, subito cum Camera nova, quam sibi Viterbii circa palatium construxerat, solus corruit, et inter lapides et ligna collisus sexto die post casum Sacramentis omnibus ecclesiasticis perceptis moritur.
Vita S. Pardulfi Abb. inter Acta SS. Benedict. sæc. 3. part. 1. pag. 575 :
Et ubicumque ipse Lantarius per suum comitatum vel in sua propria loca ambulabat, ipsum semper secum ambulare faciebat, et in sua Camera, ubi suus proprius fiebat lectus, semper eminus virum Dei requiescere faciebat.
Occurrit rursus hac notione in Vita B. Alcuini inter eadem Acta SS. Bened. sec. 4. part. 1. pag. 159. Confer Caminata. Apud monachos Bernardinos Cameram nuncupari cellam abbatis scribit S. Rosa de Viterbo Elucidarii tom. 1. pag. 238. voce Camara. []
[]« 3 camera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 046a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMERA03
3. CAMERA. Conclavis, ubi thesaurus reponitur et servatur. Ockam cap. Quid sit Scacarium :
Camera est locus, in quem thesaurus recolligitur, vel conclave, in quo pecunia reservatur.
Gesta Dagoberti Regis cap. 33 :
Aras quasdam... cum omnibus teloneis, quemadmodum ad Cameram suam deserviri videbatur, ad eorum basilicam tradidit.
Capitularia Caroli C. tit. 31. cap. 14. Edictum Pistense ann. 864. Pertz. pag. 491. :
Pensam argenti, quam ex Camera nostra accepit.
Eckehardus Junior de Casibus S. Galli cap. 10 :
Camerarius suus illum crebro incusabat secretius, quasi Camera sua dispersiones ejus ferre non posset.
Utuntur passim hac notione Scriptores, Monachus Sangallensis lib. 2. cap. 29. Domnizo lib. 1. de Vita Mathildis Comitissæ cap. 4. Petrus de Vineis lib. 1. Epist. 10. lib. 2. Epist. 31. 32. Historia Episcoporum Bremensium pag. 169. Mathæus Paris pag. 255. 857. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 148. etc. Ita Græci vocem ϰοιτῶν usurpant, uti docuimus ad Alexiadem.
Camera, præsertim præterea sumitur pro fisco Imperatoris, vel Regis. Fridericus I. Imp. apud Helmodum lib. 1. cap. 80. et in Hist. Archiepisc. Bremensium ann. 1155 :
Magna requiritis, ô viri Romani, de exinanita Camera nostra.
Testamentum Caroli M. apud Eginhardum :
Quidquid in Camera atque vestiario ejus eo die fuisset inventum. Camera Regia,
in Diplomate Hugonis et Lotharii Regum Italiæ apud Joannem a Bosco in Vienna. Hac notione non semel occurrit, in Vita Ludovici Pii ann. 840. in Capitul. Caroli C. tit. 31. cap. 14. in Privilegio ejusdem Monachis Vedastinis concesso ann. 867. apud Marten. Collect. Ampliss. tom. 1. col. 183. apud Ingulfum pag. 897. Helmodum lib. 1. cap. 32. Anonymum de Gestis Friderici II. Imp. pag. 765. 794. Thomam Walsinghamum pag. 226. Matthæum Villaneum lib. 9. cap. 46. in libro nigro Scaccarii pag. 134. etc. Hinc in Chartis Imperatorum, et Regum crebro hæc formula exarata legitur :
Libras auri 100. mulctetur, medietatem prædicto Monasterio, alteram Cameræ nostræ, etc.
apud Beslium in Historia Comitum Pictav. pag. 251. 260. Guichenonum in Bibliotheca Sebusiana pag. 196. Perardum in Burgundicis pag. 171. 189. 190. etc. Vide Indices ad Pertz. vol. Leg. 2. ad Schœpflin. Alsat. Diplomat. etc.
P. Carpentier, 1766.
Serius quam Cangius putat, ita dictum esse fiscum imperatorum et regum opinatur Muratorius tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 932. nec fortasse ea notione acceptam hanc vocem ante Ludovicum II. Aug. Dubiæ enim fidei videntur diplomata, quæ dicuntur a Carolo M. et Ludovico Pio emissa, in quibus cameræ fit mentio : conf. Heumann. de re diplomat. Imperat. a Carol. M. vol. 1. § 59. quæ autem ex testamento Caroli M. in hanc rem laudantur, facile de cellario, vestiario, aliisque regiis officinis intelligi possunt. Chart. Carol. Calvi ann. 856. ap. Guerard. in Chartul. Sithiens. num. 56. pag. 124 :
Ad Kamaram fratrum in vestiario adicimus Krokashem, etc.
Huc pertinet etiam quod supra ex Ekkehardi Casibus S. Galli Cangius affert ; de abbate enim ibi sermo est qui cum pauperibus camisiam et calceos erogaret
subnudus vel nudipes interdum domum redisset.
Inde minuere ingenuorum dignitatem videbatur et servitutis notam inurere servitium ad Cameram imperatoris, apud Monach. S. Gallensem lib. 2. cap. 4. Porro in Testament. Carol. [] Magni Cameram non de fisco intelligendum esse confirmat Auctor vitæ Ludovici Pii cap. 63 :
Ut ministros Cameræ ante se venire faceret et rem familiarem, quæ constabat in ornamentis regalibus, scilicet coronis et armis, vasis, libris, vestibusque sacerdotalibus, per singula describi juberet.
Camera Denariorum, in Francia, Fiscus seu Thesaurus regius. Exstat de hac Camera Statutum sequens Philippi Magni pro Hospitio regio, exaratum in urbe Lorriacensi ann. 1317 :
En la Chambre aux Deniers Maistre Guillaume de Peronne fera les payemens par demy an : et Maistre Brice par autre demy an, et commencera ledit maistre, et ne vendra point à court l'un tant comme l'autre fera l'office. S'il y vient, il n'y prandra riens, et celuy, qui fera l'office, mangera à court, et aura deux provendes d'avoine, fer et clou, et aura pour ses varlez, qui ne mangeront pas à court, 16. den. de gaiges par jour, avecques ce 12. den. pour foing et autres choses. Maistre Brice ne se mouvera, et aidera à Maistre Guillaume, et auront unes bouges, où il y aura 2. clefs, où l'en mettra l'argent, et tout l'argent, qui en ladite Chambre sera receus, ils sont tenus le dire à Maistre Ernoul de Soissons Clerc pour le Roy en ladite Chambre, et ainsi ne pourront-ils faire nuls payemens, que ledit Ernoul n'y soit appelez, etc. Item il plaist au Roy que ledit Ernoul monstre par escrit toutes les semaines la recepte faite en la Chambre toute la depense de son hostel, et toutes autres mises comptées par ladite Chambre, etc. Il y aura 2. sommeliers pour ladite Chambre, qui seront en l'escuerie, et portera un des sommiers les bouges à l'argent par chemin, et ira et vendra pour querre argent. Et l'autre sommier portera les escrits du Clerc de la Chambre en un coffre, et en l'autre coffre les registres et escrits du Contrerolleur, et les deux sommeliers, qui merront les 2. sommiers, auront bouche à court, etc.
Cameræ, Provinciæ etiam, aut urbes, quæ immediate Principi suberant, et fisci proprii erant, dictæ. Leges Edwardi Confessoris :
Impetravit temporibus illis Rex a D. Papa, et a Curia Romana, quod confirmata sit Norveia in perpetuum Coronæ Britanniæ, in augmentum regni hujus, vocavitque illam dictus Arthurus Cameram Britanniæ.
Charta Stephani Episcopi Metensis apud Meurissium pag. 415 :
Cum Ecclesia Gorziensis prima Camera sit Metensis Episcopi, et principale membrum Ecclesiæ Metensis.
Matth. Paris ann. 1242. de urbe Santonensi :
Quia ab antiquo jure specialis proprietas Regis Angliæ esse dinoscitur, et Camera.
Vita S. Benedicti XII. PP. apud Bosquetum pag. 52 :
Cameracensem civitatem, quæ est Camera Imperii, voluit intrare.
Chronic. Casauriense lib. 4. de Lothario Imp. :
Cum cognovisset, quod ipsa Abbatia (Casauriensis) ab antiquo fuisset Imperialis Camera, promisit se cum D. Augusta venire ad Monasterium, et ei restituere omnia jura sua.
Alia loco de Willelmo Rege Siciliæ :
Mandavit, ut dimitteret quietam Abbatiam S. Clementis, Cameram suam propriam, beneficio cumulatam sui genitoris.
Ita Rigordus ann. 1185. Monasterium S. Dionysii propriam Cameram Regis Franciæ vocat, ut Aquas Sextias, Petrus Alectensis Episcopus Senogalliensis in Itinerario Gregorii XI. PP. initio. Tabularium Ausciense, apud Marcam lib. 4. Hist. Beneharn. cap. 7. n. 5 :
Quia suprascriptus locus, ... quamvis in alodio et [] dominatu dicti Comitis foret, tamen Camera Ausciensis Archiepisc. Ecclesiastico jure semper erat.
 :
Langres est Chambre l'Empereres Pepin.
MS. sub finem :
Et vous, beaus Sire, Dans Hernaus de Bellande,
Vos comant je la terre de Provence,
La tor d'Ansois, la cité de Plaisance,
Et Lombardie, que l'on claime ma Chambre.
Sic passim apud Albertum Stadensem ann. 1205. Petrum de Vineis lib. 5. Epist. 82. lib. 6. Epist. 9. Goldastum tom. 1. Constit. Imper. pag. 265. Petrum Diacon. lib. 4. Chronic. Casin. cap. 104. 107. 108. 111. 112. 118. Joan. Villaneum lib. 1. cap. 41. 57. Joan. Columbum in Episcopis Vivariensibus lib. 3. num. 6. Rodericum da Cunha in Hist. Episcoporum Portensium 2. parte pag. 31. in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 154. 178. 250.
[]« 4 camera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 046c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMERA04
4. CAMERA, pro Curia Imp. aut Regis. Victa sancti Adalberti Pragensis tom. 5. Ant. lection. :
Ad hunc modum plurima servitia egit in Camera.
[]« 5 camera » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 046c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMERA05
5. CAMERA, Antra exciso sale cavata. Joan. Longinus in Vita B. Kingæ Virg. Julii tom. 5. pag. 743 :
Montes salinos seu zuppas salis.... cum incendisset ignis, latiusque manans incendium, singulas Cameras montium irremediabiliter torreret.
[]« 6 camera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 046c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMERA06
6. CAMERA, pro officio Camerarii in Monasteriis. Vide Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 148.
P. Carpentier, 1766.
Chartul. maj. S. Vict. Massil. pag. 108. v°. :
In villa ipsa de Pontio de Fossis ad ædificium domorum Cameræ.
[]« 7 camera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 046c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMERA07
7. CAMERA, Officina monetaria Principis. Charta Guillelmi Ducis Aquitaniæ apud Beslium pag. 539 :
Dederunt ac cesserunt tertiam partem Cameræ seu monetæ, sive etiam omnium Teloneorum, etc.
Totidem occurrunt in Chartis Sancii et Berengarii Ducum Vasconiæ in Adversariis MSS. ejusdem Beslii, atque Richardi Ducis Aquitaniæ in nova Gall. Christ. tom. 2. col. 285. Instrum. :
Tertiam partem nostræ Cameræ seu monetæ.
Vide Florenus.
[]« 8 camera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 046c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMERA08
8. CAMERA, Dotalitium uxoris : vulgo etiam la Chambre de la femme appellamus supellectilem, quæ post excessum conjugis eidem addici solet. Pactum nuptiale inter Ludovicum II. Regem Siciliæ et Yolandam filiam Joan. Regis Aragonum ann. 1399 :
Nec non redditus annuos et quascumque villas, loca, et castra pro statu Cameræ, seu dotalitio ipsius Yolandæ, etc.
Testam. Jacobi Regis Aragon. apud Acherium tom. 9. Spicileg. pag. 252 :
Filiam nostram Dominam Yolant, Dei gratia illustrem Reginam Castellæ, instituimus hæredem in Camera et ornamentis ac aliis, quæ eidem dedimus suarum tempore nuptiarum.
P. Carpentier, 1766.
Chancelle, eadem notione, in Libert. villæ d'Aigueperse ann. 1374. ex Reg. 198. Chartoph. reg. ch. 360 :
Item que se homs d'Aigueperse, qui ait femme ou enffens, estoit ataint vers nous pour cas de crime, la femme ne doit perdre sa Chancelle, ne son doale.
[]« 9 camera » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 046c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMERA09
9. CAMERA, f. Opus ligneum elegantius, Gall. Boiserie, Menuiserie. Greg. Turon. Hist. lib. 2. cap. 14 :
Et quoniam Camera cellulæ illius prioris eleganti opere fuerat fabricata, indignum duxit Sacerdos, ut opera ejus deperirent, sed in honore beatorum Apostolorum Petri et Pauli aliam construxit basilicam, in qua Cameram illam affixit.
P. Carpentier, 1766.
Supellex quæ ad ornatum cameræ. Inventar. MS. thes. Sedis Apost. ann. 1295 :
Item unam Cameram seu cortinam [] ex tribus partibus lineam, et ex quarta sericam ad tenendum super et circa lectum.
Neque aliter intelligendus locus citatus in Camera clericorum.
[]« 10 camera » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 047a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMERA10
10. CAMERA, Fornix, Gall. Voute. Pontif. Senon. ad usum eccl. Paris. ubi de dedicat. eccl. :
Episcopus stans in medio ecclesiæ spergat aquam ad Orientem et Occidentem et Aquilonem et Austrum et contra Cameram et super pavimentum. Cambry,
eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1412. ex Reg. 166. Chartoph. reg. ch. 260 :
Pluseurs gentilz femmes, qui estoient venues en l'esglise de Gelcrat en pélerinage, dont les aucunes deprierent au suppliant qu'il leur voulsist donner des pommes, qui estoient pendues en filles par la queue au Cambry d'icelle esglise.
[]« 11 camera » (par L. Henschel, 1840–1850), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 047a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMERA11
11. CAMERA, Pars ædium ubi opifices operantur, secundum Guerardum in Glossar. Irminon. Cod. S. German. post Irminon. pag. 304 : Isti accipiunt panem sprimatum.... De prima Camera 4. De secunda Camera 10. De tertia Camera 2. Statuta antiq. S. Petri Corbeiens. lib. 1. cap. 1 :
Item de laicis. Matricularii 12. laici 30. Ad primam Cameram 6. sutores 3. cavalarii 2. fullo 1. Ad secundam Cameram 17. Ex his ad Cameram 1. fabri grossarii 6. aurifices 2. sutores 2. scutarii 2. pargaminarius 1. saminator 1. fusarii 3. Ad tertiam Cameram 3. etc.
[]« 12 camera » (par L. Henschel, 1840–1850), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 047a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMERA12
12. CAMERA, Vehiculum, fornicis instar superne tectum, Germ. Kammerwagen. Καμάρα vehiculi contecti genus apud Herod. lib. 1. cap. 199. Guillelm. Brito. lib. 12. cap. 34 :
Rotis Camera quaternis, in nihilo patitur thalamo differre superno.
Dicitur Currus sphæricus in Buschii Reformat. Monast. tom. 2. Scriptor. Brunswic. pag. 850. Adel.
P. Carpentier, 1766.
Camera Abbatis, Quidquid immediate abbati subest, cella, præpositura, vel prioratus a monasterio dependens. Lit. remiss. ann. 1453. in Reg. 182. Chartoph. reg. ch. 43 :
Tray près Thouars ou les religieux, abbé et couvent d'Ervau ont ung prieuré ou Chambre d'abbé deppendant de ladite abbaye, ou a continuellement deux ou trois religieux à y faire le service divin pour ce qu'il y a cure et église parroichial.
De judicio ante Cameram Abbatis Wissenburgis, Germ. vor eines apts Kempnaten, vide Schœpflin. Alsat. Diplom. num. 1253. vol. 2. pag. 315. et Alsat. Illustrat. vol. 2. pag. 393.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Camera Apostolica, Romanis, Reverenda Camera, quam spectat cura pecuniarum ac thesauri Ecclesiæ Romanæ. Vide Camerarius Apostolicus.
P. Carpentier, 1766.
Camera Bassa, Inferior, inter Acta ad Concil. Pisan. ann. 1409. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 465 :
Præfati domini prælati et personæ accesserunt ad præsentiam prædicti domini nostri regis, in domo sua S. Pauli Parisius existentis, in Camera parlamenti bassa, ubi ipso dom. nostro rege sedente in solio suo regio, etc. Chambre basse,
pro Latrina, secessus, quæ et Chambre coye vel Courtoise, imo etiam Chambre nude dicitur. Ordinat. ann. 1350. tom. 2. Ordinat. reg. Franc. pag. 377. art. 234 :
Pour ce que grande nécessité est d'avoir plus d'ouvriers ès Chambres basses, que l'on dit Courtoises, etc.
Lit. remiss. ann. 1349. in Reg. 77. Chartoph. reg. ch. 412 :
Ledit Jaque fust detenuz inhumainement et longuement mis en une Chambre coye, et chut en l'ordure.
Lib. rub. fol. parvo domus publ. Abbavil. fol. 35. v°. ad ann. 1268 :
Il fu ordené..... que nus ne fache Cambre coie seur iaue là u navile passe.
Ubi in margine :
Des retrais sur l'eaue [] de Somme.
Lit. remiss. ann. 1453. in Reg. 182. ch. 53 :
Certaines poudres laxatives..... pour le faire aler a Chambre.
Camera Calceamentorum, in Monasteriis, apud Sugerium de Administrat. sua cap. 15. Vide infra Camerarius, Offic. Monast.
Camera Clericorum, in Francia dicebatur, quæ in Anglia Garderoba. Hoc, ni fallor, sensu sumitur apud Baluzium Hist. Arvern. tom. 2. pag. 183. in Testamento Guidonis Cardinal. de Bolonia ann. 1373 :
Item, Cardinali Gebennensi nepoti meo do et lego Cameram meam novam, quam dedit mihi Dominus Guido de Campo-diverso, et unam aliam Cameram cum liliis.
Vide Fletam. lib. 2. cap. 14. § 1. et Camera 9.
P. Carpentier, 1766.
Camera Collocutionis, Locus colloquiis destinatus in monasteriis, vulgo Parloir. Charta ann. 1486. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonst. col. 364 :
Datum et actum Coloniæ in loco sive Camera collocutionis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Camera Computorum, Gall. La Chambre des Comptes. Curia suprema, in qua quidquid ad fiscum seu thesaurum regium pertinet, tractatur. Plures sunt hujusmodi Curiæ in Francia variis temporibus institutæ. Parisiensis, prima tempore et dignitate, Philippo Pulcro suam refert originem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Camera Crosseria. Sic in Instrumento ann. 1295. relato tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 75. et 76. appellatur locus, in quem tractandorum negotiorum ecclesiasticorum gratia convenit Archiepiscopus Ebredunensis cum suis Canonicis : an Crosseria dicta est hæc Camera, quod ibi Canonicis distribui solerent præcipui præbendarum fructus, quos Gallice Gros nuncupant ? Vide Camera Panis.
P. Carpentier, 1766.
Camera Crotata, Subterranea, fornice instructa, in Stat. S. Vict. Massil. ann. 1337. ex Tabul. ejusd. monast.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Camera Fornelli, Camera cum fornello. Vide Fornellum.
P. Carpentier, 1766.
Camera Fornita, sua supellectile munita. Stat. Vercel. lib. 2. pag. 27. v° :
Item statutum est, quod si aliquis in ultima voluntate reliquerit, vel in aliquo contractu promiserit uxori suæ Cameram fornitam, vel non fornitam, etc.
Vide Camera 8.
P. Carpentier, 1766.
Camera Generalium, Jurisdictio, curia eorum, qui colligendis et administrandis subsidiis præfecti erant. Stat. ann. 1373. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 647. art. 2 :
Se c'estoit sel, ilz le bailleront par escript en la Chambre des Généraux.
L. Henschel, 1840–1850.
Camera imperii, imperialis, Curia suprema olim in imperio Germanico.
L. Henschel, 1840–1850.
Camera lecti in Ecbasi vers. 689. Germ. olim Bettikamara hodie Kammer dicunt Cubiculum. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. vol. 4. col. 401. et supra in Camera 2. locum ex vita S. Pardulphi. Gemma Gemmarum :
Camera est locus ubi cubamus.
P. Carpentier, 1766.
Camera Legis, vel Camera Ligiorum, Quæ de feudis et ad ea pertinentibus judicat apud Flandros, sic dicta quod ex hominibus Ligiis constaret, cui comes ipse Flandriæ præsidebat : hæc jurisdictio perseveravit usque ad ann. 1385. quo Philippus Audax dux Burgundiæ Cameram Computorum Insulensem instituit. Hinc etiam ortum habet supremum Flandriæ Consilium. Vide Damhoudre, Sandenis. et alios qui de ea scripserunt.
P. Carpentier, 1766.
Camera Pacis, Domus publica, vulgo Hôtel-de-Ville. Reg. actor. capitul. [] eccl. Camerac. sign. O. ad ann. 1489 :
Vadat baillivus capituli in Cameram pacis ad requirendum quod revocentur merelli vj. et iiij. denariorum.
Vide in Pax.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Camera Panis Matutinalis, Ubi panis mane Canonicis distribuebatur. Charta anni 1305. inter Instrum. Hist. Meld. pag. 192 :
Et grossos fructus anni decimi percipiet Camera Panis Matutinalis, quia dictus dominus Nicolaus, quando fuit electus Episcopus, foraneus erat, et non fecerat stagium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Camera Papagalli. Sic appellata in Vaticano palatio camera, ubi habebatur consistorium secretum. Cærem. Rom. l. 1. sect. 9. cap. 3. apud Macrum in Hierolexico.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Camera Paramenti, f. Camera parata, seu tribunal paratum. Baluz. Hist. Arvern. tom. 2. pag. 204. in Charta Caroli Regis Franc. ann. 1395 :
Acta fuerunt hæc Avenioni infra palatium apostolicum et in Camera Paramenti Domini nostri Papæ coram sanctissimo in Christo Patre et Domino nostro D. Gregorio, digna Dei providentia Papa undecimo.
Charta Vivariensis Ecclesiæ sæculi xv :
Acta fuerunt hæc in civitate Vivariensi in domo Episcopali et in Camera nova Paramenti ejusdem domus, videlicet in aula minori ipsius domus.
Vide Paramentum in Parare.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Chambre de parade. Camera paramenti domus episcopalis Parisiensis, in Chartul. episc. Paris. fol. 143. ad ann. 1385. Charta Ruperti Imp. ann. 1409. in Guden. cod. Diplomat. vol. 2. pag. 621 :
Datum in castro nostro Heidelberg in Camera Paramenti.
P. Carpentier, 1766.
Camera per Terram, Subterranea, vel ad solum, Gall. Rez-de-chaussée, posita. Charta Joan. dom. de Oysi ann. 1206. in Chartul. Mont. S. Mart. ch. 23 :
Actum est hoc apud Crevecuer in Camera mea per terram.
P. Carpentier, 1766.
Camera Placitorum pluries memoratur, in Literis Phil. V. ann. 1320. ex Reg. sign. Noster Cam. Comput. Paris. fol. 142. r°.
P. Carpentier, 1766.
Camera Privata, vulgo Chambre privée, Latrina, secessus ; pro ipso sedili foricario occurrit, in Lit. remiss. ann. 1390. ex Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 272 :
Se assist sur unes Chambres privées, etc.
Vide Privata.
P. Carpentier, 1766.
Camera Regia nuncupabatur Provincia vel urbs, quæ immediate regi suberat, et fisci proprii erat. Lit. ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 422 :
Nolentes..... secreta ipsius civitatis (Carcassonæ) quæ cara Camera et clavis tocius linguæ Occitanæ et una de principalioribus regni Franciæ existit, pandi nec publicari, etc.
Vide in Camera 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Camera Requestarum, apud. D. Brussel de Feodis tom. 2. ad calcem pag. cxxxi. ex Memoriali Cameræ Comput. Paris. fol. 70. ann. 1364 :
Et dicto negotio Dalphinatus completo, dictus dominus Rex surrexit de Camera Requestarum, quæ tunc sibi fiebant, et ivit ad aliam minorem Cameram bene prope.
P. Carpentier, 1766.
Camera Rotunda. Charta ann. 1158. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 568 :
Quæ dona fuerunt peracta in Camera palatii Carcassonæ, quæ vocatur rotunda, quamvis sit quadrata.
P. Carpentier, 1766.
Camera Salis, Locus seu camera reponendo sali, nostris vulgo Grenier à sel. Decretum ann. 1538. ex Tabul. castri de Chissé in Turon. :
Item utilitatem et emolumentum Cameræ salis prædicti loci de Neufoiz per nos noviter erectæ.
[]« Chamera » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 284c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHAMERA
CHAMERA, Chamerarius. Vide Camera.