« »
 
CAMPANA 1, CAMPANA 2, CAMPANA 3, CAMPANA 4.
[]« 1 campana » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 055c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMPANA1
1. CAMPANA. Papias. Campana, ponderatio. Hæc tamen 2. lances non habet ; sed est virga signata libris et unciis. Unicuique autem ponderi certus est modus propriis nominibus designatus, dicta, quia prius in Campania reperta est. MS. Bituric. pro Campana, legit Campania.et vago pondere mensurata, addit post unciis Glossar. in cod. reg. 7644. et Isidor. Origin. lib. 16. cap. 25. sect. 6. et 7. Eadem ferme Isidorus lib. 16. cap. 24. Anastasius Biblioth. in Versione Vitæ S. Joannis Eleemosynarii, scriptæ a Leontio Episcopo, cap. 1. n. 6 :
Non permisit mensuram qualemcunque, vel pondus parvum vel magnum in tota civitate : sed omnia in una Campana statera, modio et artabe, vendere et emere contestabatur.
Vide Glossar. Meursii in Καμπανός, et Cangii Glossar. med. Græcit. col. 565.
[]« 2 campana » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 055c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMPANA2
2. CAMPANA, Campanum, Tintinnabulum æreum, quo Occidentales Latini utuntur ad populum in Ecclesiam convocandum. Tintinnabulis vero usos veteres ad danda rerum aliquarum signa vel ad homines convocandos, pluribus docent Hadrianus Junius lib. 3. Animadversion. cap. 11. Casaubonus in Suetonii August. cap. 91. Rhodiginus lib. 19. cap. 11. Polydor. Virg. de Invent. rer. lib. 3. cap. 18. Baron. ann. 58. n. 104. Haeftenus lib. 7. Disquisit. Monast. tract. 3. disq. 3. § 3. Cardin. Bona lib. 1. Rer. Liturgic. cap. 22. num. 4. et alii. Vide Cloca 2. et Glocca.
Campana. Anastasius Bibl. in Steph. III :
Idem Beatissimus Papa fecit super Basilicam B. Petri Apost. turrem, quam ex parte inauravit, et ex parte argento vestivit, in qua tres posuit Campanas, quæ clerum et populum ad officium Dei convocarent.
In Leone VI :
Fecit ibi ipsum campanile, et posuit Campanam cum malleo æreo.
Albertus Aquensis lib. 6. cap. 40 :
Sic divino decenter obsequio restaurato a duce Catholico, Christianisque principibus, Campanas ex ære cæterisque metallis fieri jusserunt, quarum signum Fratres dum caperent, mox ad Ecclesiam, laudes Psalmorum Missarumque vota celebraturi festinarent, et populus hæc auditurus una properaret : non enim hujuscemodi soni aut signa visa vel audita sunt ante hos dies in Jerusalem.
Occurrit apud Bedam lib. 4. Hist. Eccl. cap. 23. in Vita S. Lupi Trecensis. Chronicon Fontanell. ap. Pertz. vol. Scriptor. 2. pag. 284. lin. 24., etc.
Campanum, neutro genere. Papias : Campanum, genus æris, a Campania. Abbo de Bellis Paris. lib. 2 :
Templorum Campana boant.
Monachus Sangallensis de Carolo M. lib. 1. cap. 31 :
Erat autem alius opifex in omni opere æris et vitri cunctis excellentior. Cumque Tancho Monachus S. Galli Campanum optimum [] conflaret, et ejus sonitum Imperator non mediocriter miraretur, dixit ille præstantissimus in ære Magister : Domine Imperator, jube mihi cuprum multum adferri, et excoquam illud ad purum, et in vicem stanni mihi opus est de argento dari, saltem centum libras, et fundo tibi tale Campanum ut istud in ejus comparatione sit mutum, etc.
Walafridus Strabo lib. 2. de Miracul. S. Galli cap. 4 :
Ecclesiæ Campanum insonuit.
Adde cap. 11. Hist. de Fratrib. conscriptis tom. 2. Alaman. Goldasti :
Campanum quoque miræ magnitudinis et eximiæ sonoritatis loco contradidit.
Utuntur etiam Acta Murensis Monasterii pag. 9. Auctor Vitæ S. Pirminii n. 29. etc. Occitani Campano dicunt.
Campana autem proprie est illa, quæ in turribus appensa est, ut observat Beletus cap. 86. et ex eo Durandus.
Tradunt Campanas a Paulino, Nolano in Campania Italica Episcopo, primum inventas, indeque non semel Scriptoribus Nolas appellatas : vel sane Paulinum earum usum in Ecclesiam invexisse, cum priscis Latinis Græcisque longe antea esset notus, uti supra indicatum. Alii, ut Panvinius et Polydorus Virgilius, harum inventionem Sabiniano PP. adscribunt, nullo uterque fundamento certo fulti. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 142 :
Signa, quæ nunc per Campanas dantur, olim per tubas dabantur. Hæc vasa primum in Nola Campaniæ sunt reperta, unde sic dicta. Majora quippe vasa dicuntur Campanæ, a Campaniæ regione : minora Nolæ a civitate Nola Campaniæ.
Eadem habet Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 5. Johannes de Janua :
Campana dicitur a Campania provincia, quia ejus usus primum ibi repertus est (vel potius in Ecclesiam introductus). Inde Campanula et Campanella, ambo diminut. inde etiam Campanarius, qui facit Campanas, Campanaria ejus uxor, vel quæ Campanas facit, et hoc Campanile, turris in qua morantur Campanæ.
Flodoardus de Pontificib. Roman. in Stephano II :
Aere tubas fuso attollit, quibus agmina plebis
Admoneat laudes et vota referre Tonanti.
Campanas Baptizari, dicimus, huic dicatas usui, quas benedicere et ungere, eisque nomen imponere solet Ecclesia Romana : quam benedictionem Baptismi nomine indigitare solent Scriptores, non quod revera baptizentur campanæ eo baptismo, quo remissio peccatorum confertur ; sed quia præcipuæ, quæ in puerorum baptismo observantur, ceremoniæ, in iis benedicendis peragantur : unde non tam baptismus, quam baptismi signum, seu symbolum, iis confertur, quemadmodum etiam Ecclesiis, quæ baptizari dicuntur ab Ivone Carnotensi Episcopo de Sacrament. dedicat. cum primum dedicantur. Helgaudus in Roberto Rege :
Signa quinque : unum ex his mirabile, in quo duo millenaria metalli et sexcentæ libræ fuerunt, cui imprimi jussit signum Baptismi de oleo et chrismate facti, sicut Ordo deposcit Ecclesiasticus, et ut vocaretur Robertus, attribueret Spiritus sanctus.
Sebastianus Perusinus in Vita B. Columbæ Reatinæ, tom. 5. Maii pag. 393 :
Eam (Campanam) solenniter et devote Baptizavit, sacravit Deo, ac benedicens Claram Columbam intitulavit.
Vide Chronicon Abbat. S. Trudonis lib. 9. pag. 460. Ad Episcopos spectare benedictionem campanarum monet et exemplis firmat Alteserra de Juridict. Ecclesiast. pag. 56. lib. 2. cap. [] 5. Leonem III. PP. in Saxonia capellam quandam consecravisse ibique Campanulam reliquisse scribit Henric. de Hervordia ad ann. Christ. 804.
Exstat formula baptizandi campanas in Ordine Romano, cujus auctorem antiquissimum esse constat, ex quo, inquit Alcuinus,
novum videri non debet Campanas benedici et ungi, eisque nomen imponi.
Quod vero in Capitulari Caroli M. ann. 787. 789. cap. 18. campanæ quæ Clocæ, ibi dicuntur, baptizari vetantur, recte ait Amerbachius prohiberi superstitionem, non vero legitimam et Ecclesiasticam benedictionem. Sed et virorum aut mulierum nomina indi solere campanis, notum ex Helgaudo. Ingulfus :
Fecit ipse fieri duas magnas Campanas, quas Bartholomæum et Bettelinum cognominavit... et duas minores, quas Pegam et Begam appellavit.
Chronicon Montis-Sereni ann. 1206 :
Campanam de 50. centenariis fudit, quam Hellembertus Havelbergensis Episcopus consecravit, Petronellam nominans.
Vide Institut. Capituli Cisterciens. distinct. 2. cap. 8. et Delrium lib. 6. Disquisit. magic. cap. 2. sub fin. Est et hoc notandum, quod de Ecclesiæ campanis habet Letaldus Mon. lib. de Miracul. S. Maximini Abb. Miciacens. n. 3 :
Signum usibus Ecclesiæ præparari jusserat, quod secundum quorundam morem per tectum Ecclesiæ elevatum est.
Campanarum Usus in Ecclesia Orientali prorsus ignotus fuit priscis temporibus, in qua populus percussis malleo tabulis ligneis ad preces et officia divina convocari solebat. Jacobus de Vitriaco lib. 1. cap. 77 :
Unde cum omnes alii Orientales Prælati, exceptis dumtaxat Latinis, annulis et mitris Pontificalibus non utantur, nec baculos Pastorales gestent in manibus, nec usum habeant Campanarum ; sed percussis baculo vel malleo tabulis populum ad Ecclesiam soliti sunt congregare, hi Maronitæ, in signum obedientiæ, consuetudines et ritus observant Latinorum.
Liber Miraculorum S. Anastasii Martyris :
Τάτε ἵερα ξύλα σημάναντες, συνηθροίθησαν ἅπαντες ἐν τῷ πανσέπτῳ ναῷ.
Synaxaria ad undecimum diem Septemb. in S. Euphrosyno :
Ὧς τὸ ξύλον ἔϰρουσε τῆς ἑωθηνῆς ὑμνῳδίας, etc.
Id multis præterea adstruit Leo Allatius in Dissert. de recentiorum Græcorum templis pag. 104. et seq. etsi fateatur, probetque id ex Michaele Psello et Pachymere lib. 7. cap. 5. lib. 9. cap. 5. 10. cui οἱ τῆς ἐϰϰλησίας συναϰτήριοι ϰώδωνες dicuntur, postremis saltem temporibus, campanas in usu fuisse apud Græcos, quem accepisse a Venetis sub ann. 874. auctor est Andreas Dandulus in Chron. MS. et ex eo Sabellicus Ennead. 9. lib. 1. Hinc Balsam. de convoc. ad ædes sacras ϰαμπάναν describit σημαντήριον μεταϰλήσεως τοῦ λαοῦ εἰς τοὺς ναούς. Vide Gabrielem Sionitam et Joann. Hesronitam in Tractatu de nonnullis Orientalium urbibus post Geogr. Nubiens. cap. 6. Glossar. med. Græcit. col. 565. col. 774. voce Κώδωνες, col. 1025. voce Ξύλον, col. 1359. voce Σήμαντρον, col. 1477. voce Σύμβολον.
Campanarum Succinctio, cum feria 4. majoris hebdomadæ campanarum funes in altum tolluntur, ut earum cesset pulsatio. Galbertus in Vita Caroli Comitis Flandriæ n. 84 :
Tertio Kl. April. feria 4. in Succinctione Campanarum.
Leges Ostrogothorum de Jure Ecclesiastico cap. 22 :
Nunc ingredietur pax Paschalis die Mercurii, muta hebdomada, quando Campanæ astringuntur.
Vide Ughellum tom. 1. Ital. sacr. pag. 876. []
Campanarum sonitum intermissum in luctu colligitur ex Matth. Paris ann. 1172. pag. 88.
Campanarum Pulsationem Presbyteros spectasse ex Capitulari Episcopor. Aquis. ann. 801. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 87. cap. 8. et ex Capit. Carol. M. lib. 6. cap. 168. 171. colligitur, ubi statuitur, ut Sacerdotes Signa Ecclesiarum sonent, vel tangant horis canonicis, et competentibus : sed et Amalarius lib. 3. cap. 1. hoc officium a Presbytero non esse subterfugiendum ait. Certe in Ecclesiis Cathedralibus illud Presbyteros quosdam spectat, quos inde Clokemannos vocant, ut in Ecclesia Ambianensi. Vide mox Campanarius. Chart. Gotfrid. episc. Mindens. ann. 1312. ap. Würdtwein. Subsid. Diplomat. vol. 10. pag. 59 :
Domum quandam... vendidimus... Wylhelmo sacerdoti altaris S. Laurentii in ecclesia nostra Mindensi, cum conditionibus infra scriptis, videlicet quod ipse et sui successores in perpetuum debeant providere ut due majores Campanæ pulsentur in certis festivitatibus, etc.
Chart. ann. 1322. ibid. pag. 88 :
Camerariis et Campanariis solidus et Scholaribus solidus, ut ipsi cum magnis Campanis adjuvent pulsare, cantanti in organis den. 4. etc.
Campanarum Pulsatio, in adventu Episcoporum et Abbatum in Ecclesias, quæ iis subditæ sunt, in Charta compositionis inter Archiepiscopum Cantuariensem et Abbat. S. Aug. Cantuar. apud Willelm. Thorn. pag. 1882. 1883. Vide V. Compilat. Decretor. tit. 6. cap. I. Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 164. 334. et Matth. Paris ann. 1245. pag. 463. Idem Paris ann. 1240. ait, Ricardum Regem Angliæ Accone
in Campanarum classico et cantu Ecclesiastico receptum fuisse.
MS :
Li Loherans à nostre Dame vint,
Et la Roine moult grant joie li fist,
Li Seint sonnerent tost contreval Paris
Nes Dex tonant n'i poit-on oir.
Vide Gregorium Turon. lib. 6. cap. 11. Rigordum pag. 65. Henricum Huntindon. lib. 7. cap. 381. Matth. Westmonast. pag. 311. 312. 316. Willelmum Neubrig. lib. 3. cap. 19. Concilium Ravennense ann. 1314. cap. 6. Joannem Monachum lib. 1. Hist. Gaufredi Ducis Norman. pag. 21. Alexandrum Abbatem Celesinum lib. 3. de Vita Rogerii Regis Siciliæ cap. 9. Levoldum Northovium in Chronico Markano pag. 29. Chronicon Hannoniense vetus 3. vol. cap. 25. Pachymerem lib. 7. cap. 5. Sguropolum in Histor. Concilii Florent. sect. 4. cap. 12. Froissart. 1. vol. cap. 104. Monstrelletum 1 vol. cap. 107. 202. August. Thuanum lib. 3. Hist. pag. 387. ult. Edit. etc.
P. Carpentier, 1766.
Campanas pulsari pro fructibus terræ, ut pro iis scilicet conservandis populus oret, præcipiunt Stat. synod. eccl. Carcass. ann. 1321. ex Cod. reg. 1613 :
Quod sacerdotes parochiales faciant seu fieri faciant unam pulsationem cum duabus campanis simul inter meridiem et nonam qualibet die, a festo Inventionis sanctæ Crucis usque ad festum Exaltationis sanctæ Crucis, pro fructibus terræ conservandis et dandis, et dicant aliquas preces, et injungant parochianis suis quod tunc dicant semel
Pater noster et Ave Maria. Lit. remiss. ann. 1468. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 72 :
Le Dimenche viije. jour du mois de May, pour ce que le temps estoit froit et disposé à la glace,... le suppliant vigneron acompaigné d'un autre vigneron et autres se disposerent pour prier et louer Dieu, de aler en l'église de Giraumont sonner les [] Cloches, comme on fait souvant au pais environ, mesmement où il y a vignes, quant on voit le temps disposé à froidure ou autrement.
P. Carpentier, 1766.
Campanulam pulsabat clericus præeundo rectori ecclesiæ infirmos visitanti, ut discimus ex Reg. visitat. Odonis archiep. Rotomag. Cod. reg. 1245. fol. 442 :
Presbiter parrochialis de Novo-mercato nequibat habere clericum seu servientem delaturum Campanulam per villam, dum ipse infirmos visitabat.... Injunximus priori quod servitorem hujusmodi dicto presbitero inveniret.
P. Carpentier, 1766.
Campanam pulsare ad martellum, id est, iteratis et vibratis ictibus, nostris Sonner le tocsin, in Charta ann. 1330. ex Tabul. Massil.
Tradit Continuator Nangii ann. 1378. Carolum IV. Imperatorem, cum in Galliam venit, nullo campanarum sonitu exceptum in urbibus, quod id sit signum dominii :
Et est assavoir, que en ladite ville, et semblablement par toutes les autres villes, où il a esté, tant en venant à Paris, comme en son retour, il n'a esté receu en quelque Eglise à procession, ne cloches sonnées à son venir, ne fait aucun signe de quelque domination ne seigneurie, comme à nul autre, que au Roy, ou à ceux, qui ont la cause de lui, n'appartienne à estre fait au Royaume de France.
Campanas Pulsare in detestationem violatorum Pacis, in Concilio Monspeliensi ann. 1214. cap. 41. tanquam scilicet ab Ecclesia excommunicatorum. Ita ad felicia nuntia campanas pulsatas scribit idem Willelmus Neubrigensis lib. 2. cap. 33. 34.
Campana Bannalis, apud Hocsemium in Hugone Episc. Leod. cap. 23. et 27. dicitur illa, quæ in turribus urbicis, quas Berfreda vocant, pendet, quæ recensetur inter jura Communiæ : sic appellata, quod cum pulsatur, quicumque intra Bannum, seu districtum urbis commorantur, ad conventus publicos ire teneantur :
Campana, quæ populum solet ad conveniendum urgere,
inquit Radulphus de Diceto ann. 1191. Charta Communiæ Tornacensis ann. 1187 :
Præterea eisdem hominibus concessimus, ut Campanam habeant in civitate in loco idoneo ad pulsandum ad voluntatem eorum pro negotiis villæ.
Libertates concessæ urbi Riomensi in Arvernis a Philippo Rege Franc. ann. 1345 :
Concedimus, quod possint... habere ibidem quandam Campanam pro facto et congregatione dicti Consulatus.
Charta Caroli Comitis Vadensis pro manumissione servorum ejusdem Comitatus 9. April. 1311. ex 47. Regesto Tabularii Regii num. 118 :
Et voulons, que les Bourgeois de ladite ville puissent tous malfetours en ladite ville commune ou banlieue bannir au son de la Campane, si li cas de bannir s'y offre.
MS. :
La Bancloche retenti et sonna,
Et la quemungne toute s'appareilla.
Bancloque, in veteri Charta apud Haræum in Castellanis Islensibus pag. 141. Joannes abbas Laudunensis in Speculo Histor. MS. scripto ann. 1388. lib. 12. cap. 26 :
Et fist sonner la Bancloche, et le peuple assembler pour aller combattre. Cloche du Ban,
in Chronico Flandr. cap. 95. Cloche du Belefroy, cap. 112. et in Consuet. locali Ambian. cap. 19. Motbel, Saxonibus, qua solebat conventus, qui Folcmote dicitur, indici, a voce mot, conventus, et bell, campana, in Legibus Edwardi Confess. cap. 35. Campana[] Communitatis, apud Continuat. Nangii ann. 1358. Campana Communiæ, in Chronico Andrensi ann. 1179. ubi describit, ut Hesdiniensibus ob rebellionem reipublicæ seu Communiæ dignitas ablata fuerit a Philippo Augusto, qui præcipuam illius notam Campanam Communiæ apud Ariam transmisit. Ita ob seditionem quamdam Laudunenses privati fuerunt jure Communiæ, Campana, sigillo, ac arca publica, Aresto ann. 1295. quod habetur in Regesto Parlam. B. fol. 108. Sic etiam Yprensibus olim a Rege Philippo Valesio adempto jure Communiæ ann. 1328. campana a Belfredo ablata legitur in Chron. Flandr. cap. 67 :
Commanderent, que tous ceux de la ville leur apportassent leurs armeures, et ils le feirent : puis abatirent leur Cloche, qui pendoit au Belefroy.
Frider. II. Imperat. Cassatio Communiæ Cameracensis ann. 1226. ap. Pertz. vol. Leg. 2. pag. 257 :
Quod Campana seu Campanæ et Campanile, quod Bierfrois dicitur, et Communia quam pacem nominant, vel quocumque alio nomine pallietur, in eadem civitate tollantur et destruantur.
Simili modo Dux Andegav. apud Lafallium tom. 1. Annal. Tolos. Probat. pag. 105. decernit :
Quod (Montispessuli) Consules seu Consiliarii ac Universitas dictæ villæ nullis unquam temporibus possint Campanam communem habere, nec etiam campanillum.
Ad ejusmodi Campanas Bannales spectant, quæ habet Ditmarus lib. 6. pag. 63 :
Audiens in urbe proxima... Campanas cives ad bellum sonitu hortantes ;
nam cum hostes ingruunt, aut conspiciuntur, pulsantur campanæ istæ. Adde Will. Neubrigensem lib. 2. cap. 35. Skraa nova Susatensis cap. 27. Gramaye in Taxandria cap. 3. pag. 3 : In civitate Sylva ducis dicta, in turri ædis D. Johannis est major Campana, quam Banalem vocant cujus est inscriptio secul. XV. fusæ :
Nuntio plectendos pravos ignesque tuendos.
Vide Ignitegium.
Campana Fugitiva. Vide Giraldum in Topogr. Hibern. dist. 2. cap. 33.
Campanæ Bajulæ, quæ præ manibus haberi et deferri possunt. Silvester Girald. in Topogr. Hibern. eodem cap. 33 :
Hoc etiam non prætereundum puto, quod Campanas Bajulas, baculosque Sanctorum in superiore parte recurvos, auro et argento vel ære contectos, in magna reverentia tam Hiberniæ et Scotiæ, quam Gwalliæ populus et Clerus habere solent ; ita ut sacramenta super hæc longe magis, quam super Evangelia et præstare vereantur, et pejerare.
Adde eumdem in Itinerar. Cambriæ lib. 1. cap. 1. et 2.
P. Carpentier, 1766.
Campana Bibitorum, Cujus appellationis rationem docet Anonym. Ticin. in Laud. Papiæ apud Murator. tom. 11. Script. Ital. col. 29 :
Omni sero post signum salutationis Virginis Mariæ, mediante aliquo intervallo, pulsatur Campana, quæ dicitur Bibitorum, eo quod prohibeat ulterius bibere in tabernis, aut apertas esse tabernas.
Ejusdem originis est, quippe quæ ad eumdem finem pulsetur, campanæ nomenclatura, quam Vigneron appellant Insulenses ; ubi Vigneron, idem est atque caupo, Gall. Cabaretier. Wingnron habent Statuta Mss. ann. 1364. eccl. S. Petri Insul. :
Item que ly bougons soit boutés assés tost apres Wingnron del heure que on poroit venir du pont de Fius jusques à le maison.
P. Carpentier, 1766.
Campanæ Consilium, Quod campanæ[] pulsatione convocetur, sic dictum Consilium communiæ seu civitatis. Constit. Senens. ann. 1288. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 85 :
Et de prædictis vel aliquo prædictorum non possit potestas absolvi, vel aliquis alius officialis communis Senensis causa necessitatis, vel aliqua evidenti utilitate per Consilium generale Campanæ communis Senensis vel populi.... Cum consilio, licentia et concordia quatuor partium Consilii Campanæ communis Senensis.
P. Carpentier, 1766.
Campana Ferrea, in ant. Lib. tradit. apud Meichelbec. tom. 1. Hist. Frising. pag. 126 :
Campanas duas, una ærea et alia ferrea.
Campanæ Manuales pro Mortuis, in Concilio Mertonensi ann. 1300. cap. 4. et in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 333.
P. Carpentier, 1766.
Antiquior est hic usus ; conspicitur enim in veteribus aulæis Guillelmi Bastardi Bajocensibus homo portans hujuscemodi campanulam pro funere Eduardi regis Angliæ. Vide Antiq. Gall. D. de Montfaucon.
L. Henschel, 1840–1850.
De usu Campanularum in vestitu honoratiorum multa congessit Westphal. Monum. Cimbric. vol. 2. præfat. pag. 62. not. t.
Campanellum, Campanula, tintinnabulum, in Hist. Cortusiorum lib. 10. cap. 2 :
Est vero Antonius, cujus nomine porci portant Campanella.
Campanetta, Eadem notione. Vide in Cascaviellus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Campanella, Idem. Charta Odonis Abb. S. Dionysii anni 1231. e. Cod. MS. B. Mariæ de Argentolio :
Statuimus quod fratres ibi manentes pro pitantia de Campanella refectorii comparanda habeant singulis diebus tres solidos :
ubi pitantia dicitur de Campanella, ni fallor, quod campanellæ sonitu fratres convocentur ad pitantiam seu refectorium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Campanela. Hist. Harcur. tom. 3. pag. 327 :
Fieri curavit tres Campanelas in choro dictæ Ecclesiæ.
Campanarium, Turris Ecclesiæ, in qua campanæ pendent. Campanaria turris, Willelmo Armorico in Philippo Augusto ann. 1219. Leo Ost. lib. 3. cap. 28 :
In ejus quoque fronte prope valvas Ecclesiæ de quadratis et maximis saxis mirificam arcem, quæ vulgo Campanarium nuncupatur, erexit.
Utuntur Monachus Sangall. lib. 1. cap. 31. 29 Vita Hugon. Abbatis Cluniac. pag. 426. Honorius August. lib. 1. cap. 44. et alii passim. Anonymus de Locis SS. pag. 8 :
Ἔχει ϰαὶ ϰαμπανάριον ὡραιότατον ϰεϰλήμενον ϰατὰ τὸν ἅγιον ναόν.
In summitate crucis, quæ campanario vulgo imponitur, galli gallinacei effingi solet figura, quæ Ecclesiarum rectores vigilantiæ admoneat. Quippe, ut ait Honorius August. lib. 1. cap. 144 :
Per gallum admonetur Presbyter Gallus Dei, ut per campanam dormientes ad Matutinas excitet.
Raynerus contra Valdenses cap. 5 :
Mysticum sensum in divinis Scripturis refutant, præcipue in dictis et actis ab Ecclesia traditis : ut quod Gallus super Campanile significat Doctorem.
Eckeardus Jun. de Casib. S. Galli cap. 5 :
Duo ex illis ascendunt Campanarium, cujus cacuminis Gallum aureum putantes, etc.
Conf. ibid. cap. 3. Pertz. pag. 99. lin. 42. Guibertus lib. 1. de Vita sua cap. 22 :
Ictu ruente grandi sono fulminis hoc modo penetratur Ecclesia ; Gallum, qui super turri erat, crucem columque, aut dispergit, aut cremat.
Adde Will. Armoricum in Philippo Aug. ann. 1219. Ughellum tom. 4. Italiæ Sacræ pag. [] 735. et Durandum lib. 1. Ration. cap. 1. n. 22. Vide Ventilogium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Campanal, Eadem notione. Acta SS. April. tom. 3. pag. 460. in Miraculis S. Richardi auctore Angelranno :
His Paschæ in feriis templi Campanal adivit, signi disruptum funem religare rogatus.
Campanile, Idem quod Campanarium. Joan. de Janua :
Campanile, turris, in qua pendent campanæ.
Anastasius in Leone IV. PP. :
Fecit ibi ipsum Campanile, et posuit campanam cum malleo æreo, et cruce exaurata.
Occurrit apud Thwroczium, et alios.
P. Carpentier, 1766.
Campanier, in Contin. Guill. Tyrii apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 739 :
Et fu veu en Acre un signe cler come espée du lonc d'une lance et large d'une lune, qui vint devers Orient, et se feri par semblant u Campanier de sainte Crois. Campenart,
in Ch. ann. 1506. ex Lib. nig. S. Petri Abbavil. fol. 108. r° :
Iceulx de ladite confrairie porront, se bon leur semble, mettre et poser ungne cloque sur leur hospital,... ou lieu où ilz avoient fait erigier une forme de Campenart.
Campanarius, Custos campanarii, qui campanas pulsare solet : Campanaio, Joanni Villaneo lib. 11. cap. 92. et Matth. Villaneo lib. 10. cap. 64. Occurrit apud Cæsarium lib. 2. cap. 12. lib. 5. cap. 56. lib. 7. cap. 21. lib. 8. cap. 25. lib. 9. cap. 51. 60. 65. in Synodo Sodorensi tom. 1. Monast. Angl. pag. 716. in Charta Jacobi Archiepiscopi Upsaliensis ann. 1280. apud Joann. Schefferum ad Chronicon Upsaliense, apud Michaelem Scotum lib. 4. Mensæ Philosophicæ cap. 38. etc. Alias, Joanni de Janua, Campanarius est is, qui facit campanas.
Campanarii isti vulgo, in Ecclesiis maxime Cathedralibus, ex ordine Cleri sunt, ut in nostra Ecclesia Ambianensi, ubi Clocmans, voce Germanicæ originis appellantur. Concilium Coloniense ann. 1260. can. 8 :
Ut Campanarii Ecclesiarum, quorum servitus sive onus circa altare versatur, nunquam absque veste camisiali compareant, firmissime prohibemus.
Vide Excerpta Egberti Archiepiscopi Eborac. cap. 2. et Leges Presbyterorum Northumbrensium cap. 36. Synodus Coloniensis ann. 1300. can. 7 :
Prohibemus item, ne deinceps Campanarii in villis et Ecclesiis parochialibus ibidem assumantur, nisi litterati, qui in defectu respondentis ad altare cum camisiis lineis assistant in Missis deservientes Presbytero, ne ministrator careat socio sibi respondente.
Ita etiam Concilium aliud Coloniense ann. 1310. can. 16. In Mindensis Ecclesiæ Diplomatibus Campanarii sæpe memorantur plures et inter infimos ecclesiæ ministros. Würdtwein. Subsid. Diplomat. vol. 10. pag. 23. 33. Nova Subsid. vol. 11. pag. 240. 242. 273. De officio Campanarii videnda Recensio Statut. eccles. Lubec. cap. 13. apud Westphal. Monum. Cimbric. vol. 2. col. 2433. Statut. Antiq. eccles. Francof. ap. Würdtwein. Subsid. Diplom. vol. 1. pag. 28. Statut. eccles. S. Andreæ Colon. ap. eund. in Nov. Subsid. vol. 2. pag. 138. 177. Vide Custos 1.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692 : Campanarius, maraglier. Et quidem ad hujus officium pertinebat campanarum pulsatio. Vide Cloquemannus in Cloca 2.
L. Henschel, 1840–1850.
Campanariatus, Officium campanarii. Statut. antiq. Eccles. Francoford. ap. Würdtwein. Subsid. Diplomat. vol. 1. pag. 14 :
Custos... de campanario Ecclesiæ providebit, et vicariam ipsius confert Campanariatum.
Ibid. pag. 29 :
Ego N. juro, quod officium Campanariatus seu [] succustodiæ hujus ecclesiæ fideliter exerceam, etc.
Vide ap. eund. in nov. Subsid. vol. 3. cap. 173. et vol. 4. pag. 188.]
P. Carpentier, 1766.
Campanaria, Officium campanarii. Conc. Trevir. ann. 1227. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 113 :
Item, Campanariæ non vendantur, sed gratis alicui honestæ personæ concedantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Campanaria, Uxor Campanarii, vel quæ facit campanas, Joanni de Janua.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Campanator, Idem qui Campanarius, sive sumatur pro eo qui pulsat, sive pro eo qui facit campanas. Diarium belli Hussitici apud Ludewig. Reliqq. MSS. tom. 6. pag. 157 :
Sacerdos quidam Taboriensis, dictus Wanczek cum Hromadka quodam Campanatore... in silvis tempore carnisprivii pro acquirenda civitate Ustiæ latitant.
Acta SS. April. tom. 2. pag. 710. in Miraculis B. Wernheri :
Joanne Tzingk Campanatore, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Campanista, in Vita S. Yvonis inter Acta SS. Maii tom. 4. pag. 598 :
Dum Campanista ad Matutinas pulsaret.
Obituar. MS. Eccl. Morin. fol. 21 :
Magistro cantus, vicariis Ecclesiæ... 24. sol. Campanistæ 4. sol.
Recens Stat. eccles. Lubec. loco supra laudato :
Subcampanista pro portatione feretri et aliis spectantibus ad suum officium, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Campanulare, Pulsare campanulam, in Ordinario Nivern. MS. annorum circiter 400.
[]« 3 campana » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 058b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMPANA3
3. CAMPANA, Domus Pauper. Papias MS. Lege et vide Capanna.
[]« 4 campana » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 058b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMPANA4
4. CAMPANA, Tumulus honorarius, pegma funebre, Gall. Catafalque, quod formam turris referret sic dicta. Cæremon. Rom. lib. 1. § 15. cap. 1 :
Ordinant (executores) ut fiat pallium aureum pro lecto sub Campana, sive castro doloris, cum lectica, scamnis pro intorticiis et banchis, in quibus sedeat familia.