«
5 capitale » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 131b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITALE5
5. CAPITALE,
Capitalitium, Capitagium, Capitis Census, Cavagium, etc. voces ejusdem
originis ac significationis, quæ denotant censum, quem
homines de corpore, seu
de capite quotannis debebant domino præstare. Vita Garneri Præpositi
Divionensis :
In crastino Nativitatis, cum celebraretur venerabile festum S.
Stephani, mos est censuales ad altare venire, ministrisque astantibus debitum
solvere.
Atque ejusmodi census ut plurimum erat quatuor denariorum, tametsi non
semper. Unde ejusmodi censui obnoxii, seu
homines de capite dicuntur esse
homines quatuor nummorum, vel
de quatuor nummis, in Consuetud. Burbonensi
art. 192. 203. et in Charta Ranulphi Abb. S. Mauri ad Ligerim, ex Tabulario ejusdem
Monast. :
De quodam Coliberto S. Mauri nomine Simone Fabro, qui diu ventilatus,
hominem se ipsius Sancti recognoscebat, sed non sicut alii qui de quatuor nummis
erant,... et ille respondit se esse hominem S. Mauri ; sed non sicut alii qui quatuor
nummos reddebant.
Chartæ Alamannicæ Goldasti cap. 5 :
Duo mancipia mea...
libertate donavi, ea tamen ratione ut annis singulis ad cellam Ratpoti, quæ ad
Monasterium S. Galli pertinet, in censu quatuor denarios solvant.
Tabularium
Majoris Monasterii Ch. 159 :
Notum sit omnibus quod Stephanus Cambacanis de
Ferraria accepit in conjugio ancillam S. Martini, per quam et ipse servus est. Sed cum
illa mortua esset, et accepisset conjugem aliam liberam mulierem, abnegavit se esse
servum S. Martini, et dearramivit bellum contra nos ; intra terminum autem quo bellum
fieri debebat, recognovit se male egisse. Venit in Capitulum Majoris Monasterii, et
dedit recognitionem suam, scilicet secundum consuetudinem imposuit super caput suum
iv. denarios, et per illos tradidit se S. Martino et Monachis ejus,
videntibus istis, etc.
Vide Guerard. Chartul. S. Petri
Carnot. Proleg. § 40.
◊ Præstabatur autem census iste capitalis quotannis, ut ex
locis infra laudandis patet : præterea in nuptiis et in morte. Charta Hugonis Castellani
Gandensis ann. 1243 :
Manumissi autem singuli in præsentia nostra obtulerunt
semetipsos dictæ Ecclesiæ, cum omni posteritate sua, ad duos denarios Flandrenses
solvendos annuatim in Assumptione B. Mariæ nomine Census Capitalis, et quando nubunt,
sex denarios Flandrenses, 12. quando moriuntur.
Charta Sigeri de Liedekercke domini de Boulario pro
Abbatia S. Adriani in Geraldimonte ann. 1314. apud Miræum tom. 2. pag. 734. col. 1 :
Et eosdem obtuli sub Schola B. Adriano de Geraldimonte servituros Ecclesiæ de
duobus denariis, nomine Census Capitalis annuatim, ad matrimonium de sex denariis, et
ad mortem de duodecim monetæ Flandriæ.
Lambertus Ardensis pag. 163 :
Manumisit et liberos resignavit, dum ipsi et ipsorum
et posteri et successores Abbati jam dicto et ejus successoribus annua pensione singulos
redderent denarios, et in nuptiis, et in morte quatuor.
Ita tamen ejusmodi
censui obnoxii erant, si
reditus terræ non haberent : nam eo casu
census
cadere dicebatur. Charta Flaviniacensis Tabularii anno 897 :
Donamus etiam
mancipia his nominibus..... sub eo censo, ut masculi denarios 4. feminæ 2. de Capite
annis singulis, simul et jornos 2. nisi reditus terræ teneant, ut ipsum censum cadere
debeat.
Capitale. Baldricus Dolensis Episc. de Capite S. Valentini Mart. n. 21 :
Si mea,
inquit, mulier te voveres B. Valentino, .... ut ei Capitale tuum reddas quotannis, credo
convalesces.
Infra
Capitaneum dicitur :
Promissumque Capitaneum annuatim B. Valentino reddidit. Capitalia
jura,
in Actis S. Forannani Abbatis Valciodorensis n. 21.
Capitaneus Census, in Charta Joannis Abbat. Monast. S. Bertini ann. 1091. in Tabulario ejusdem
Monast. ubi de servis :
Qui omnes S. Bertino Capitaneum Censum annuatim reddentes,
ad eundem Sanctum pertinebant ; ea conditione, ut dum aliquis eorum maritaverit 5. sol.
S. Bertino persolvat, et unum nummum annuatim in depositione ejusdem Sancti.
Alia ann. 1107. ibid. :
Ea videlicet interposita conditione, ut tam ipsæ
prænominatæ mulierculæ, quam omnis posteritas earum omni anno in Nativitate S. Mariæ pro
Capitaneo Censu, quandiu vixerint,... tres obolos persolvant singuli.
Capitalitium,
ϰεφαλίδιον, apud Theophanem in Nicephoro
Generali ann. 4. Charta Caroli C. ex Tabul. S. Germani Paris. apud Gallandum :
Propter feminas quæ ducebantur de villis Abbatiæ, uxorandi causa et Capitalitium
ab eis requirebant.
Auctor Cantatorii apud Jo. Robertum in Vita S. Huberti pag.
301 :
Prædictus Cubicularius Adelaidis ex more incisus, et soluto Capitalitio
servus Sancti effectus est.
Martenio nostro tom. 4. Ampliss. Collect. col. 935.
Capitalitium non videtur esse Census capitalis, sed eleemosyna, quam singuli ad
S. Huberti suffragia vitandæ rabiei causa confugientes completo voto
persolvebant. Guntherus lib. 5. Ligurini :
Improba Romano poscunt a Rege tributa,
Cujus ad arbitrium disponitur omne tributum,
Et Capitalitiam cogunt appendere summam.
Et lib. 8 :
Et Capitalitium certo sub tempore censum.
Ubi perperam
Capitolitium præfert liber editus. Robertus Monach. lib. 9.
Hist. Hieros. :
Et ei qui in eo sepultus fuit gratias referentes, Capitalicia sua
obtulerunt.
Vide Miracula S. Agili lib. 1. cap. 5. et S. Gibriani inter Acta SS. Maii tom. 7. pag. 624. A.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capitalitius Census, in Charta pro Monasterio S. Quintini de Monte, apud Mabill. Annal. Benedict. tom.
5. pag. 649. col. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capitalitius, Qui
Capitalem censum solvere tenetur. Ratbodus Episc. Noviom. in Sermone
de Annunciatione ann. 1081. ex veteri Lectionario Monasterii S. Eligii Noviom. :
Quia igitur pro recepta sanitate, quæ ad altare sanctissimæ Virginis offerret in
promptu paupercula non habuit, se ipsam ejus amodo Capitalitiam astantium consilio
gratanter dedit.