« »
 
CAUSIA 1, CAUSIA 2, CHOSIA, COSIA, PALATIA.
[]« 1 causia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 242b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAUSIA1
1. CAUSIA. Vegetius lib. 4. cap. 15 :
Vineas dixerunt veteres, quas nunc militari vocabulo Causias vocant.
Ubi variant Codd. MSS. Quidam enim Cautias et Caucias habent. Ad oram Edit. Parisiens. quam a Budæo procuratam aiunt, Cattos habetur. Certe Cattus idem fuit quod vinea. Vetus Interpres Vegetii Catalanicus MS. habet hoc loco :
Los antigos dixeron halas, que agora en el uso de los barbaros llaman Cautibus.
Vide in Cattus 2. Forcellinus idem esse censet quod Causia, Pileus. Vide mox Causiæ.
[]« 2 causia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 242b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAUSIA2
2. CAUSIA, Pileus rusticanus. Vita B. Bartholomæi ab Anglario tom. 2. SS. Martii pag. 664 :
Suis in itineribus non baculo fuit usus, non Causia.
Hic Editor : Latina et sæculi vetustioris vox pro pileo contra æstivos calores ; et passim in Italia Minoritæ utuntur per agros ejusmodi capitis operimento, compacto ex paleis aut ferruginei coloris lana : cui consonat istud Plauti in Milite :
Causeam habeas ferrugineam.
[]« Chosia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 316b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHOSIA
CHOSIA, vel potius Chesia, ut in autographo legitur, idem est quod Cathedra a Gallico Chaire vel Chaise, sedes episcopalis, palatium episcopale. Excerptum ex Chronico Aniciensi inter Instrum. tomi 2. novæ Gall. Christ. col. 237 :
Actum in superiori fornello Chosiæ Aniciensis anno Domini M. CC. LXXIX.
In quibusdam aliis instrumentis Chosia legitur pro re quacumque, ut vocabulum Chose, Galli usurpamus, Hispani cum Italis Cosa, quod a Latino Causa recte deducunt eruditi.
P. Carpentier, 1766.
Chose apud nostros, quomodo apud Italos Cosa, obscœne sumitur pro vulva. Lit. remiss. ann. 1376. in Reg. 110. Chartoph. reg. ch. 210 :
Ledit Adin... lui dist plusieurs paroles injurieuses, entre lesquelles il le envoya à la Chose sa putain de mere.
[]« Cosia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 592a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COSIA
COSIA. Otto Morena in Hist. Rerum Laudensium pag. 30 :
Nullo etiam fossato, aut Cosia, nullis arboribus inter utramque partem existentibus.
Ubi legendum Cesia, ex Cod. MS. monet Felix Osius, quæ vox, vel Cesa, Italis sepem sonat. Vide Concisa.
[]« Palatia regia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 098b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALATIA
PALATIA Regia, Publica, Ea dicebantur, quæ Reges nostri intra ditionum suarum limites variis in locis ac provinciis habebant ; quo, si hac iter facere incumberet, in ea diverterent, ac interdum hiemarent. Vita Ludovici Pii ann. 796. de Carolo M. :
Ordinavit qualiter in quatuor locis hiberna transigeret, ut tribus annis exactis, quarto demum anno hiematurum se quisque eorum susciperet locus : Theodwadum scilicet Palatium, Cassinogilum, Andiacum, et Eurogilum ; quæ loca, quando quartum redibatur ad annum, sufficientem regio servitio exhibebant expensam.
Ex quibus patet hisce palatiis ac suburbanis attributos et annexos fuisse amplos reditus, quibus regia aleretur familia. Narratio de depositione Ebbonis Remorum Archiepiscopi ann. 835 :
Qui scilicet Lotharius veniens per Imperialia Palatia adduxit patrem suum usque Suessionis ad Monasterium S. Medardi.
Annales Francor. Bertiniani pag. 868 :
Carolus autem per curtes regias in pago Laudunensi consistentes pergens, etc.
In hæc etiam divertebant Missi Dominici ac Regii, ne populus eorum gravaretur mansionibus. Synodus Ticinensis ann. 855 :
Sancimus, ut singuli conventus et exactores rei publicæ in suis ministeriis... per loca solita restaurent Palatia, quibus cum iter dictaverit, nos legatosque nostros valeant recipere, ne gravetur Ecclesia.
Alii vero in iis hospitare vetabantur. Edictum Pistense Caroli Calvi cap. 37 :
Volumus et expresse mandamus, ut sicut nec in nostro Palatio, ita nec in isto herebergo, aliquis alius sine nostra jussione manere præsumat.
Concilium Ravennense ann. 904. cap. 4 :
Ut homines Comitum nullatenus in domibus Arimannorum resideant, sed domos reipublicæ instaurent, ibique resideant.
Nam etsi Palatia non modo regia, sed et publica dicerentur, usui tamen regio unice addicta erant, cum quod publicum dicitur, Regii esse intelligatur patrimonii : nam villæ regiæ et proprietates dicuntur in Annalibus Francorum Bertinianis ann. 858. Unde promiscue utraque nomenclatura donantur apud scriptores, et in veteribus Tabulis. Verbi gratia, Carisiacum, quod nomine Palatii regii vulgo et fere semper indigitatur, Palatium publicum vocatur in Charta Ludovici Pii pro confirmatione privilegiorum Ecclesiæ Parisiensis, quæ sic clauditur :
Dat. 4. Kal. Nov. anno Christo propitio 7. Imperii Do. Lodoici Imper. Actum Carisiaco Palatio publico.
Sic inquam passim in aliis Chartis. Eodem modo dicuntur esse publicæ ditionis, id est regiæ. Vita S. Eucherii Episcopi Aurelianensis num. 9 :
Vernum quoque fiscum publicæ ditionis illico convolavit.
Nam fiscus publicus, regius, et villa publica ac regia, idem sonant quod Palatium. Hinc Palatium, pro fiscus regius, usurpatur in Leg. Luitprandi apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 59 :
Omnes res ejus ad Palatium deveniant.
Ita sæpe in Leg. Longob. Palatium et Curtis regia pro Fiscus. Vide Murator. Antiquit. Ital. medii ævi tom. 1. col. 917. Villas etiam interdum nude vocant scriptores. Vita Ludovici Pii ann. 795. [] de Carolo M. :
Misit illi Missos suos, Willelmum scilicet, Rotomagensis postea urbis Archiepiscopum, et Richardum Comitem, villarum suarum provisorem, præcipiens ut villæ, quæ eatenus usui servierant regio, obsequio restituerentur publico, quod et factum est.
Ubi Regium et Publicum eadem sunt. Supra enim dixerat idem scriptor villas regias plerasque in usus privatos seu privatorum conversas. Sed et hinc advertere licet villis ac palatiis regiis præfuisse Magistratum, qui Provisor regiarum villarum dicebatur, ut fuit apud Romanos Cura Palatiorum, in Notit. Imp. et apud Byzantinos Ἄρχων τῶν Παλατίων.
In iis etiam Palatiis Placita tenebant, ac festa solennia Natalis et Paschatis cum apparatu celebrabant ; quod passim docent Annales Francorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Atque hinc est, ni fallor, quod promiscue placitum pro palatium, et vicissim palatium pro placitum sæpissime occurrit in veteribus Instrumentis. Exemplis, quæ in hanc rem congessit Baluzius in Notis ad Capitularia unum addere placet ex Gestis Aigliberti Episc. Cenoman. tom. 3. Analect. Mabill. pag. 192 :
Quod et Theodoricus Rex Francorum diligenter per fidelissimos Missos, et ipse postea in generale suo Palatio investigans, etc.
Ubi Palatium idem sonat quod placitum.
Quæ porro in singulis regni provinciis complura erant Regum Palatia, ab ipsis Regibus distracta pleraque, et proceribus concessa ; quod a Carolo M. factitatum docet auctor vitæ Ludovici Pii, loco laudato, deinde ab ipso Ludovico, ut habent Annales Francorum Metenses ann. 837 :
In tantum largus,... ut villas regias, quæ erant patris sui, et avi, et tritavi, fidelibus suis tradidit in possessionem sempiternam, et præcepta construxit, et anuli sui impressione cum subscriptione manu propria alienavit.
Sed postmodum Normannorum incursionibus pene omnia deleta sunt, adeo ut nulla ferme loci ubi extructa fuerint, ac ne nomenclaturæ quidem supersint vestigia ; quod quidem exerte tradit autor Chronici Normannorum ann. 881 :
Quo finito, Normanni famosissimum Aquisgrani Palatium igne cremaverunt,.. Palatia quoque Regum et villas, cum habitatoribus terræ interfectis, igne cremaverunt.
Similia habet sub ann. 886. Ne tamen eorum omnino intercidat memoria, locorum qui vel Palatiorum, vel Villarum Regiarum appellatione donantur in veteribus Chartis et apud Scriptores, brevem catalogum hic subjungemus ordine literarum, additis Scriptoribus, qui horum mentionem agunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Huic catalogo inserenda iterum duximus Palatia quæ nobis inter scribendum occurrerunt ; iis etiam additis vel potius indicatis quæ ex Michaële Germano edidit Mabillonius in Diplom. lib. 4. ne quod ad historiam nostram vel maxime spectat, in libro huic illustrandæ imprimis instituto, desideretur. Observandum vero, non omnes Chartas, quæ vocem palatium præferunt, reipsa in palatio seu domo regia concessas fuisse. Ea enim formula nihil interdum sonat nisi publicum conventum, curiam, quod in quibusdam aliis per publice exprimitur. Instar omnium sit proposita Charta S. Ludovici ex Regesto 31. Chartophylacii Regii num. 482. data
in Castris in Ægipto juxta fluvium Nyli, anno Inc. Dom. 1249. mense Decembris. Regni vero nostri ann. 24. Astantibus in Palatio [] nostro quorum nomina supposita sunt, etc.
P. Carpentier, 1766.
Multa Cangius, plura Germanus Palatiorum regiorum nomina congesserunt, quibus non pauca addita sunt in nova Glossarii editione : res tamen haudquaquam exhausta est ; sed neque nunc a me plene exhauriendam fore putaverim. Itaque alia perquirendo, quæ mihi ea de re occurrerunt subjiciam, et quæ in jam dictis irrepserunt menda, emendabo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Adelhaidis Palatium, nunc Villanova S. Germani, apud vulgus Franqueville, prope Compendium. Vide Mabill. lib. 4. Diplom.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Albiniacum Villa in pago Ribuariensi. Charta Lotharii ann. 855. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 139.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Albulfi-Villa Palatium in pago Wormacensi, in Præcepto Ludovici Pii ann. 835. apud Martenium ibidem col. 94.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Andelaum, vulgo Andelot, in pago Lingonico, apud Fredegar. lib. 5. et ult. Chronici.
Andiacum Palatium, Angeac, in pago Engolismensi ; idem forte quod Pandiacum apud Miræum Dipl. Belg. pag. 262. Michaeli Germano pseudopalatium. Charta Caroli M. ann. 771. apud eumdem Miræum tom. 1. novæ edit. pag. 496. Vita Ludovici Pii ann. 798. Consulendi Mabillonius lib. 4. Dipl. et Valesius in Defens. Notit. Gall.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Andrei-Villa Palatium, Idem quod Andrenacum, Anternacum, Antonacum, Antunnacum, vulgo Andrenac, in pago Megenensi. Charta Caroli Cal. ann. 866. apud Miræum tom. 2. pag. 933. Vide Mabill.
P. Carpentier, 1766.
Anetum, Palatium, vulgo Anet, in Charta Phil. Aug. ann. 1204. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 671. et in alia ejusd. reg. ann. 1205. ex Chartul. Guill. abb. S. Germ. Prat. fol. 216. r°. col. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ansa-Villa, alias Asa Pauli vel Asa Paulini, hodie Anse, non procul ab Arari et Lugduno, in Charta Rodulfi Reg. ann. 932. inter Probat. Hist. Occitan. tom. 2. col. 69.
P. Carpentier, 1766.
Antennacum, Palatium, ad Matronam prope Altivillarense monasterium, in diœcesi Remensi, vulgo Antenay, male Atigni in Chron. S. Dion. ut vult D. Le Beuf in Dissert. edita in Mercur. Franc. ann. 1737. mens. Mart. pag. 446. Hujus palatii mentio fit in Annal. Bertin. ad ann. 876. tom. 7. Collect. Histor. Franc. pag. 122.
Aquisgranum Palatium, Aix la Chapelle. Doubletus pag. 714. 722. Capitul. Caroli C. tit. 36. Capitul. Caroli III. Reg. tit. 1. § 4. Chron. Farfense pag. 654. Labbeus tom. 2. Biblioth. pag. 755. Diplom. Belgica pag. 17. Append. ad Marcam Hispan. col. 770. 772. 774. etc. Aquis nude, in Præcepto Caroli M. ann. 807. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 61. et alibi. Vide Capellæ Regiæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Arcæ Palatium, Arques, ad Mosam prope Macerias. Annal. Bertin. ad ann. 859. Vide Mabillon.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Arelate, Arles, in præcepto Ludovici Imper. ann. 904. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 263.
Arelaunus et Arelaunum Jocundum Palatium, in Vita S. Lantberti Episc. Lugdun. cap. 3. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Arestalium et Aristallium, Palatium, Idem quod Heristallum infra, ut videtur, in Præcepto Pippini Reg. ann. 751. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 27. et in alio Ludovici Imper. ann. [] 823. ibid. col. 80. Aristalhum, in Charta Caroli Magni ann. 772. inter Probat. Hist. S. Germ. Paris. pag. 11.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Argentoracum Palatium, Strazbourg, in Charta Lotharii Reg. Stratzburg, in alia ejusdem. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Arlegia Palatium, f. Arleux, in Artesia Cameracum inter et Duacum. Charta Lotharii Reg. ann. 884. tom. 7. Spicil. Acher. pag. 187. Nisi Arlegia scriptum sit pro Marlegia. Vide infra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Artiacum. Villa supra fluvium Ararim, in Charta Rodulfi Reg. ann. 925. apud Perardum pag. 163. Alia proinde ab Artiaca ad Albam in agro Tricassino, Arci sur Aube, et Arcia ad flumen Icaunam, vulgo Arcey. Rectius Arciacum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
AsneriÆ Palatium, Asnieres, ad Sequanam in agro Parisiaco. Charta S. Ludovici ann. 1261. in Chartular. Domus Dei Pontisar.
P. Carpentier, 1766.
Minus bene, uti monet D. Le Beuf tom. 7. Hist. diœces. Paris. pag. 91. intelligendum enim Asnerias ad Isaram in diœc. Belvac.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Atelæ Villa, in pago Viromandensi ubi Radegundis Regina, educata est ; Athies, in Mandam. Philippi Pulcri ann. 1305. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 432.
Attiniacum Palatium, in agro Remensi ad Axonam Vongisum inter et Reiteste, vulgo Attigny, in Charta Childerici III. apud le Blanc de monet. pag. 125. Capitula Caroli Cal. pag. 441. Annal. Fr. ann. 786. etc. Capitul. ann. 808. cap. 10. Doubletus pag. 791. 815. Baluzius in Notis ad Lupum Ferrar. pag. 523. Bergerius lib. de Itineribus Rom. pag. 49. Labbeus tom. 2. Miscell. pag. 498. Diplom. Belgica Miræi pag. 29. 264. Hincmar. tom. 2. pag. 604. Bignonius ad Leg. Salic. pag. 178. 179. Sirmondus edit. Lupar. tom. 3. col. 91. Appendix ad Marcam Hispan. col. 773. 783. et Mabillonius Diplom. lib. 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Audriaca Villa, in Charta Caroli M. ann. 769. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 32. Vide Odreiavilla.
P. Carpentier, 1766.
Augusta Vindelicorum ad Licum fluvium in ducatu Alemanniæ. Ausbourg, ex Chron. Gottwic. lib. 3. pag. 459. Vide Mabill. tom. 4. Analect. pag. 470. et Pezium tom. 1. Anecd. part. 3. pag. 25.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Avincium Villa super fluvium Tarni, hodie Aveins. Charta Caroli C. ann. 843. tom. 1. Hist. Occitan. inter Instr. col. 83. Idem quod Aviziacum, in Charta Pipini Reg. Aquit. ann. 830. inter Probat. Hist. S. Germ. Paris. pag. 16.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aurelia,
Aurelianense Palatium, Orleans
. Diploma Odonis Reg. ann. 898. inter Instr. Hist. Occitan. tom. 2. col. 28. Edictum Henrici I. ann. 1051. tom. 1. Ordinat. pag. 2. Aliud Ludovici IX. ann. 1246. ibid. pag. 60. Charta Ludovici VI. ann. 1115. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 634. Alia Philippi Aug. ann. 1188. ibid. col. 981.
Bacivum, Basia, vel Bacium et Baisium, vulgo Baisieu, duabus a Corbeia distans leucis versus Occidentalem plagam. Vide Mabillonium. Chronic. Fontanell. ann. 847. Chifflet. in Tornutio pag. 190.
P. Carpentier, 1766.
Becoisellum, vulgo Bécoisel vel Becoyseau, villa regia in silva Crisciacensi in pago Briegio, ex Charta ann. 1330. Vide P. Anselm. tom. 3. pag. 18.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Belgentiacum ad Ligerim, Boisgency, in Edicto Philippi V. ann. 1320. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 750. []
P. Carpentier, 1766.
Et Balgentiacum, Beaugency, non vero Boisgency.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bellitas prope Vicenas ad Matronam, vulgo Beauté. Vide Mabillonium.
P. Carpentier, 1766.
Domus pulchritudinis, in Lit. ann. 1378. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 379. Domus decoris, in Charta 1379. ex Reg. 114. Chartoph. reg. ch. 347. et in Lit. ann. 1383. tom. 7. earumd. Ordinat. pag. 50.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Belsonancum, Villa regia in media silva Arduenna regnoque Austriæ posita, a Gregorio lib. 8. cap. 21. memorata. Hæc Hadr. Valesius in Defens. Notit. Gall.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Belvacum Palatium, Beauvais, in Charta Ludovici VII. ann. 1151. apud Pillet. Hist. Gerber. pag. 97.
P. Carpentier, 1766.
Berigneium, Berinneium, Bernegium. Vide infra Brennacum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bestisiacum et Bistisiacum Palatium, Betisi, tribus a Compendio distans leucis versus Meridionalem plagam. Edictum Philippi Aug. ann. 1200. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 25. Vide Mabillonium.
P. Carpentier, 1766.
Charta ejusd. Phil. Aug. ann. 1193. ibidem acta legitur in Chartul. Compend. fol. 57. v°. col. 2.
P. Carpentier, 1766.
Betiniaca Villa, in Charta Caroli M. ann. 3. regni ejusd. ex Cod. reg. 9612. A. B. M. et in alia Caroli C. ann. 841. tom. 8. Collect. Histor. Franc. pag. 432. Bertiniaca villa, ex ead. apud Mabill. tom. 2. Annal. Bened. pag. 625.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bibrax, Idem quod a Cæsare memoratur lib. 2. de Bello Gall. num. 7. Fimas esse, vulgo Fismes, cum Samsone lubens crediderim. Charta Chilperici ann. 575. apud Miræum tom. 1. pag. 6.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bidolium vel Bedolitum Vicus publicus, vulgo Beloy en France aut Bisseul. Vide Mabillon.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bieltavum Villa, in Charta Caroli Reg. Frovinciæ Lotharii Imper. filii ann. 857. ex Tabular. Vivariensi.
Bigargium Palatium In agro Parisiensi. Vide Vales. in Notit. Gall. et Mabillon. Gesta Dagoberti Reg. cap. 40.
P. Carpentier, 1766.
Hodie Garges inter S. Dionysium et Gonessiam, ut putat D. Le Beuf tom. 5. Hist. diœc. Paris. pag. 398. ubi Valesio assentitur.
P. Carpentier, 1766.
Bisestat Palatium, inter Wormatiam et Moguntiam, ex Annal. Fuld. ad ann. 873. ut docet Godefr. abb. Gottwic. in Chron. ejusd. Monast. pag. 460.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bituricense Palatium, in Annal. Franc. ad ann. 767. et in Charta Ludovici VIII. Reg. Franc. ann. 1224. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1187.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Blazon Fiscus regius, vulgo Blaison, in agro Andegavensi. Vita S. Mauri num. 63.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Blesense Palatium, Blois, ad Ligerim fluvium. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bodoma Palatium, in Charta Ludovici Pii ann. 26. imperii ejusdem, tom. 4. Analect. pag. 471. idem forte quod Bodobriga apud Vales. in Notit. Gall.
P. Carpentier, 1766.
Boiacum Villa, in Charta Rodulfi reg. ann. 931. tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 578. An idem quod Bobacum vel Bobiacum apud Vales. in Notit. Gall.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bonogilum et Bonoilum Villa, Boneuil. Vide Vales. in Notit. Gall. et Mabill.
P. Carpentier, 1766.
Vicum esse ad Matronam in agro Parisiaco, vulgo Boneuil, novis argumentis probat D. Le Beuf tom. 25. Comment. Acad. Inscript. pag. 128.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Borciacum
Villa sita in comitatu Arvernensi [] super fluvium Helerium, l'Alier
. Præceptum Lotharii ann. 982. in Append. ad Marcam Hisp. col. 929.
P. Carpentier, 1766.
Bospatium, Villa fisci regii in pago Laudunensi, in Charta Caroli M. ann. 18. regni ejusd. ex parvo Reg. S. Germ. Prat. et in alia Caroli C. ann. 872. tom. 8. Collect. Histor. Franc. pag. 640.
Brennacum Villa publica. Annal. Franc. Metenses ann. 754. vulgo Braine ad Vidulam fluviolum. Vide Mabillonium.
P. Carpentier, 1766.
Quod et Bernacum, Brenacum vel Brinnacum dicitur, et in Chartis sæculi noni sequentiumve temporum Bernegium, Berigneium et Berinneium, villa diœcesis Meldensis, quæ nunc Bergni et a rusticis Bargni appellatur, ut pluribus probare videtur D. Le Beuf in Dissert. cujus excerpta leguntur tom. 21. Comment. Acad. Inscript. pag. 100. et seqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Briona Villa, nunc Brienna, Brienne, in Campania Gallica. Præcept. Caroli C. ann. 851. apud Baluz. tom. 2. Capitul. col. 1461.
P. Carpentier, 1766.
Britolium Palatium, Gall. Breteuil, in diœcesi Ebroic. Charta Phil. Aug. ann. 1204. in Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 114. v°. col. 2. Alia Ludov. VIII. ann. 1223. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 489.
P. Carpentier, 1766.
Brivas Palatium, vicus Arvernorum, Brioude, in Chartis Ludov. VII. ann. 1138. ex Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 40. r°. et ann. 1168. in Reg. 44. Chartoph. reg. ch. 36.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brocmagad Palatium, Idem quod Brocomagus, hodie Brumat vel Broumat, ab Argentorato duabus circiter distans leucis. Præceptum Karlomanni ann. 770. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 33. Vide Vales. in Notit. Gall. v. Brocomagus.
Bruchariacum Palatium, vulgo Bourcheresse, inter Cabilonum et Augustodunum. Vita S. Agili Abb. Resbac. cap. 6
P. Carpentier, 1766.
Brucheriachum, apud Aimoin. lib. 3. cap. 94. Brocariaca villa, in vita S. Columb. num. 32. Bruquele, in Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 263. vulgo Boucherasse prope Aballonem, non Augustodunum, ut probatur in Dissert. ex Mercur. Franc. ann. 1735. mens. Dec. vol. 1. pag. 2602.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Burdegalæ Palatium, Bourdeaux, in Diplom. Ludovici Junioris ann. 1137. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 8.
P. Carpentier, 1766.
Burio Villa, in Charta Ludov. Transmar. ann. 944. tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 599.
Caralaunum Palatium, Cabilonum ad Ararim, Châlon sur Saone, in Diplom. Ludovici Pii ann. 26. imperii ejusdem, tom. 4. Analect. pag. 469.
P. Carpentier, 1766.
Cabre Villa, in Charta Rodulfi reg. ann. 889. ex Chartul. Cluniac.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cachentum Palatium in recentioribus Instrumentis, Caticantum in antiquioribus, Cachant, prope Parisios. Mandat. Philippi Pulcri ann. 1305. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 431. Cachamp, in Ordinat. Johannis Reg. ann. 1356. ibid. tom. 3. pag. 68.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cadrius-Mons Palatium, in agro Lemovicino, hodie Les-Cars. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caduppa Villa, in Charta Ludovici Pii ann. 19. imperii ejusd. ex Tabul. Majoris Mon. Idem forte quod Cadussa, Chaourse, in pago Laudun. quam villam monasterio S. Dionysii concessit Carolus C. Charta ann. 867. apud Felibian.[] inter Probat. Hist. ejusdem Monast. pag. 75.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cala, Chelles. Vide Kala.
Cambisonum, in Charta Caroli Reg. Provinciæ Lotharii Imp. filii ann. 857. in Tabul. Viennensis Ecclesiæ fol. 74. Chamesson, a Castellione una leuca distantem hic indicari scribit Michael Germanus apud Mabill. haud satis recte ; positum quippe est in tractu Dusmensi 15. leucis a Lingonibus distans.
P. Carpentier, 1766.
Cambriliacum Villa, in Charta Caroli C. ann. 850. tom. 8. Collect. Histor. Franc. pag. 515.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cameliacum seu Camliacum, Chambly l'Auberger, apud Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Campus in Vosago Palatium, Champ de Vôge, prope Bruyerias, Bruyeres, ad Velognam fluviolum, Velogne. Annal. Franc. ad ann. 805. apud Duchesn. tom. 2. pag. 43. Vita Caroli M. ibid. pag. 61. alia auctore Monacho Engolism. ibid. pag. 82. Hist. Tullensis R. P. Benoit.
P. Carpentier, 1766.
Cangiacum Villa publica, in pago Augustodunensi. Præcept. Caroli M. ann. 802. tom. 5. Collect. Histor. Franc. pag. 768. Charta Caroli Simpl. ann. 911. in Reg. 45. Chartoph. reg. ch. 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cantilupum, Chanteloup, in Briegio Latiniacum inter et Turnomium ; melius Campus Lupi diceretur, monente Valesio, uti vocatur interdum in Append. Chron. Nangiacens. Litteræ Johannis Reg. Franc. tom. 4. Ordinat. pag. 7.
P. Carpentier, 1766.
Male, uti monet D. Le Beuf in Hist. diœc. Paris. tom. 10. pag. 245. et tom. 15. pag. 21. istud enim palatium prope Castra, vulgo Chatres, positum erat.
P. Carpentier, 1766.
Capella Palatium, in Charta Ludov. VII. ann. 1154. in Chartul. Barbell. pag. 203.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capræ-Mons Villa regia, Chevremont, ad Mosam in finibus diœcesis Leodic. apud Mabill.
Captonacum Palatium, Idem quibusdam quod Catonacum, Chatou, ad Sequanam. Charta Bertefridi Episc. Ambian. pro monasterio Corbeiensi. Vide Mabillonium.
P. Carpentier, 1766.
Nec Chatou, nec Sannoy, ut conjectat D. Le Beuf in Hist. diœc. Paris. tom. 4. pag. 62. sed locus in regno Austrasiæ positus, vulgo Captonnay vel Capnay, ut colligi posse videtur ex Appendice ad Hist. Greg. Turon. cap. 39.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Carbonacum Villa, Palatium regium, in Diplom. Ludovici Pii ann. 822. tom. 2. Annal. Bened. inter Probat. pag. 724. Forte Palatium in ea silvæ Arduennæ parte situm, quæ Carbonaria dicebatur.
Carisiacum et Karisiacum Palatium, Kiersy, ad Isaram in pago Suessionico, alibi Cariciacum, Carraciacum. Annales Franc. passim, Doubletus pag. 690. 709. 712. Capitula Caroli C. pag. 127. 143. 167. 253. 268. 269. 276. 388. 424. 427. 440. 447. 448. Hariulfus lib. 3. cap. 15. 17. Append. ad Marcam Hisp. col. 787. 790. 791. Perardus pag. 115. Sirmondus edit. Lupar. tom. 3. pag. 116. Mabillonius Dipl. lib. 4. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Carmentuadis Villa, in Præcepto Caroli Simplicis tom. 3. Annal. Bened. inter Probat. pag. 695. f. Carmentradi, Charmentray, in pago Meldensi ad Matronam, ut conjectat Mabill. ibid. 315.
P. Carpentier, 1766.
Carnotense Palatium, in Charta S. Ludov. reg. Franc. ann. 1259. ex Lib. albo episc. Carnot.
Carolina Civitas, vulgo Carolstad, oppidum ad Mœnum fluvium ; Karelburg[] fiscus regalis dicitur, in vita S. Burch. sæc. 3. Bened. part. 1. pag. 706. Vide Chron. Gottwic. pag. 464.
P. Carpentier, 1766.
Casa-Regilis Palatium, in Charta Pippini reg. ann. 827. ex Tabul. S. Maxentii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Casiacum, Caziacum, Caziei, vulgo Chezi, in diœcesi Suessionensi. Præceptum Caroli M. ann. 782. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 44. Vide Mabillonium.
Cassinogilum Palatium, in quo natus Ludovicus Pius. Aimoinus de Miracul. S. Bened. lib. 1. cap. 1. Idem de Vita S. Abbonis cap. 20. Casseneüil, Beslio in Ducib. Aquitan. pag. 1. Casæüil. Vide Vales. in Defens. Notit. Gall. et Mabill.
P. Carpentier, 1766.
Extat præterea in pago Engolismensi vicus nomine Chasseneuil, teste D. Le Beuf tom. 1. Collect. var. Script. ad illust. hist. Gall. pag. 343. Videndum cui horum trium locorum magis conveniat Cassinogilum.
P. Carpentier, 1766.
Castellio super Yndram, id est, Andriam, Indre, in Charta Phil. Pulc. ann. 1305. ex Tabul. Pissiaci.
P. Carpentier, 1766.
Castrum Luriæ Palatium, f. idem quod Euriacum ad Sequanam prope Corboilum, vulgo Euri. Charta Ludov. VI. ann. 1120. ex Chartul. Maurigniac. Vide Notit. Gall. Vales. pag. 417. col. 2.
P. Carpentier, 1766.
Castrum Nantonis Palatium, in pago Vastinensi, Chateau-Landon, in Charta Ludov. Jun. ann. 1160. ex Tabul. Neronis villæ.
P. Carpentier, 1766.
Castrum-Novum super Ligerim, Palatium, Solliacum inter et Floriacum. Charta Phil. Aug. ann. 1182. ex Chartul. episc. Carnot. Alia ejusd. reg. ann. 1192. in parvo Reg. S. Germ. Prat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Catalaunense Palatium. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cauciacum, Cusiacum Palatium, Choisy, in Noviomensi pago, sed diœcesi Suessionica. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cersilla vel Sarcella, vulgo Sarcelle, Fiscus regius, apud Mabilionium.
P. Carpentier, 1766.
Chaingiacum, vulgo Chaingy, Locus ab urbe Aurelianensi duabus leucis distans. Charta Phil. Pulc. ann. 1300. ex Tabul. abb. de Vicinis. Male itaque editum Cymgiacum tom. 1. Ordinat. reg. Franc. inter notas pag. 527. ubi in altera ejusd. reg. ann. 1313. Gallice dicitur Chingy. Hæc ex animadversionibus D. Polluche in Mercur. Franc. mens. Dec. tom. 1. pag. 12.
P. Carpentier, 1766.
Chausiacum Palatium, idem quod Cauciacum, Choisy, diœc. Suession. in pago Noviomensi. Charta Phil. Aug. ann. 1187. ex Reg. 119. Chartoph. reg. ch. 338.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cispiachum in Ardna Palatium, in Præcepto Ludovici Pii ann. 822. tom. 2. Capitul. col. 1423.
P. Carpentier, 1766.
Cipsiacus fiscus, in Charta Ludov. Balbi ann. 878. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 102.
P. Carpentier, 1766.
Cizciacum Palatium, f. pro Cispiachum, in Charta Ludov. Pii ann. 835.
Clepiacum Palatium, aliis Clipiacum et Clippiacum, Clichy, in agro Parisino. Charta Dagoberti apud Doubletum pag. 657. 662. 677. Chlodovei II. pag. 682. 684. Childerici pag. 686. Vita S. Ansberti Archiepisc. Rotomag. num. 22. Vita S. Amandi num. 17. Gesta Dagoberti cap. 83. Vide Mabillonium.
P. Carpentier, 1766.
Hæc partim ad alterum Clepiacum in pago Alnetensi, vulgo Aunoy, pertinere existimat D. Le Beuf tom. 1. Dissert. pag. cviii.
P. Carpentier, 1766.
Cloia, Claye, in Charta Phil. Pulc. [] ann. 1302. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 452. r°. col. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Clunacum Villa, in Præcepto Lotharii Imper. ann. 840. pro Eccl. Helenensi, in Append. ad Marcam Hisp. col. 777.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cociacum seu Codiciacum, Coucy, in pago Laudunensi. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Colonia Villa, prope Vindinum Cenomannorum, Couleines, apud Sirmondum in Notis ad Capitul. Caroli C. edit. Lupar. tom. 3. col. 1. 2. 3. 5. et 6.
P. Carpentier, 1766.
Colonia Agrippina ad Rhenum, primorum Francicorum regum sedes, in qua, teste Jordano Paderborn. in Chron. Pipinus major domus principale domicilium habuit. Ita Godefr. abb. Gottwic. in Chron. ejusd. monast. pag. 465.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Combelli Villa regia, in Briegio non procul a Matrona, vulgo Combeaux. Ibi exstitisse Palatium ex eo maxime efficitur quod typum proferant Bouterous et le Blanc in quo inscriptum legitur Combellis fit. Vide Vales. Notit. Gall. pag. 415.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Commerciacum Villa, Commercy, in pago Tullensi. Annal. Franc. Fuldens. et Eginhardus ad ann. 823. et 825. Vide R. P. Benoit in Hist. Tull.
Compendium Palatium, Compiegne. Præceptum Childeberti Reg. Franc. ann. 536. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 5. Aliud Clotharii II. tom. 1. Analect. pag. 158. Charta Chilperici II. ann. circ. 720. apud Calmet. tom. 1. Hist. Lothar. col. 268. Capit. Caroli C. pag. 422. 425. 434. 447. 459. 492. Doubletus pag. 777. 778. 780. 790. 801. 813. Bibl. Floriac. tom. 1. pag. 253. Adde Marcam Hisp. in Append. col. 940. Duchesn. tom. 4. pag. 64. Godefredum in Observ. ad Hist. Caroli VIII. pag. 355. et Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Coneda Vicus, vulgo Cande, ad Ligerim, ubi S. Martinus obiit. Præcept. Caroli C. ann. 869. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 211.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Confluentes ad Rhenum, Coblentz, apud Mabillonium.
P. Carpentier, 1766.
Constantia, Gannodurum aliquibus, nonnullis Castellum aquarum, Augusta Turgoiorum, aliis Valeria, item Harudes et Vitodurum appellata, ad lacum Bodemicum, palatio regio clara sub Carolingicis cæsaribus. Vide Guilliman. Habspurg. lib. 2. cap. 1. et de Reb. Helvet. lib. 1. cap. 3. Ita Gottwic. abbas in Chronic. pag. 466.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Copsistainum vel Copsistanium, vulgo Cufstein, vel Kupfstain, in suburbio urbis Moguntiæ ad Lapidem illum famosum Moguntinum, qui a recentioribus Aichelstain vocatur. Hæc Schilterus in Gloss. Teuton. de rebus patriis disserens. Charta Caroli M. ann. 790. apud Felibian. inter Probat. Hist. S. Dion. pag. 42.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Corbaria Palatium, Corbiere, apud Mabill.
Corbiniacum Palatium Corbeny, vulgo S. Marcoul, in diœcesi Laudunensi. Charta Caroli C. in Hist. Corbiniac. S. Marculfi pag. 90. Vide Annal. Franc. Fuld. ann. 771. et Mabill.
P. Carpentier, 1766.
Corboilum, Corbolium, Palatium, in agro Parisino, vulgo Corbeil, in Charta Ludov. Jun. ann. 1142. et in alia S. Ludov. ann. 1248. ex Tabul. Maurigniac.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Costa Villa, in Charta Carolomanni ann. 882. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 20. Vide quæ de hac villa [] disserunt ejusdem Histor. Scriptores pag. 13.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cotia et Causia seu Cuisia, Cuise, apud Mab.
P. Carpentier, 1766.
Coynciacum, idem forte quod Quinciacum, Quinçay vel Quincy, aliquot locis nomen commune. Charta Phil. Pulc. ann. 1302. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 452. r°.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Crisciacum, et Creciacum Palatium, Crécy, ad rivum Maiam in Pontivo. Charta Clotharii ann. 660. apud Miræum tom. 2. pag. 926. Literæ Philippi V. ann. 1321. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 815. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Crispiacum, Crispiniacum oppidum Valesii tractus primarium, Crespy, in Charta S. Ludovici ann. 1247. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1297. et Mandato Philippi Pulcri ann. 1311. tom. 1. Ordinat. Reg. Fr. pag. 484.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Croiciacum, Croviacum, vulgo Crouy, secus Augustam Suessionum. Vide Mabill.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cruztiacum Villa, vulgo Cruzenach, ad Rhenum prope Bingium, in Charta Caroli Mag. ann. 909. apud Miræum tom. 2. pag. 937.
P. Carpentier, 1766.
Cruciniacum palatium, in Charta apud Eccard. inter Probat. Hist. geneal. march. Misnens. pag. 257. Civitas Palatinatus inferioris ad amnem Navum, ex Chron. Gottwic. pag. 466.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cunigust Curtis Regia, in Præcepto Carlomanni ann. 879. tom. 2. Capitul. col. 1505. f. Konigstein 4. aut 5. leucis a Moguntia distans.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cusiacum, Cuciacum. Vide Cauciacum.
P. Carpentier, 1766.
Curtis Bosonis, Villa super amnem Ligericum, in Charta Caroli C. ex Tabul. S. Mart. Turon.
P. Carpentier, 1766.
Cymgiacum. Vide supra Chaingiacum.
P. Carpentier, 1766.
Decima, Curtis regia, hodie Dezen. juxta Mosellam, non procul a Treviris, Charta Dagob. I. apud Zyllesium in Defens. S. Maximi part. 3. pag. 8. Vide Chron. Gottwic. pag. 467.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dionysianum Palatium, S. Denis. Vide Mabill.
P. Carpentier, 1766.
Dispargum, Castrum in termino Tungrorum, in quo habitabat Clodio rex, ex Greg. Turon. lib. 2. Hist. cap. 9. quod idem est, ut nonnullis scriptoribus placet, atque Duysborch prope Lovanium. Vide Dubos lib. 2. Hist. critic. cap. 7.
Divio Palatium, (Dijon.) Guichenonus in Probat. Hist. Bressensis pag. 216.
P. Carpentier, 1766.
Dodiniaca Villa, in Charta Lothar. imper. ann. 854. apud Dunod. in Probat. Hist. S. Claudii pag. 66.
P. Carpentier, 1766.
Domus Decoris vel Pulchritudinis. Vide supra Bellitas.
P. Carpentier, 1766.
Donatio, Palatium, in Charta Phil. Aug. ann. 1182. ex Tabul. Floriac.
P. Carpentier, 1766.
Doncherium Villa dominicalis, vulgo Donchery, ad Mosam, inter Macerias et Sedanum, in Charta Caroli Crassi laudata a Valesio in Notit. Gall. pag. 133.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dordingtum, Dordingum ad Urbiam, Dourdan sur Orge. Chartul. vetus Prioratus Longipontis :
Hoc factum est apud Dordingtum in camera (Ludovici Crassi) Regis.
Vide l'Escornay in Comment. de civit. Dordin.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dripio Palatium, ie Charta Caroli Mag. ann. 3. regni ejusdem. Haud scio an non idem fuerit cum Rouaumé vel Royaumaix in Agro Tullensi, quod Regale madium et Regalis hortus dicitur in [] Charta ann. 898. Dupium vulgo Duffel, Mabillonio.
P. Carpentier, 1766.
Drocæ Castrum, vulgo Dreux. Charta Henr. I. reg. Franc. ex Tabul. S. Petri Carnot. :
Actum Drocis castro publice in aula regis, anno Incarnationis Dominicæ 1065.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Duodeciacum et Duziacum, Douzy, inter Sedanum et Mosomagum. Vide Mabill.
Dura vel Duria Palatium. Doublet. pag. 708. 716. 718. Chiffetius in Tornutio pag. 268. Duriæ villæ mentio est passim in Annal. Franc. vulgo Duren Ubiorum vicus, veteribus Marcodurum. Vide Mabillonium.
P. Carpentier, 1766.
Eduense Palatium, in Charta Ludov. Jun. ann. 1146. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 161. Vide Valesii Notit. Gall. in v. Augustodunum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Elidio Villa, in Præcepto Caroli C. ann. 876. tom. 3. Annal. Bened. inter Instr. pag. 681. Locus est, teste Mabillonio, haud procul ab opido Trajecto ad Mosam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Embrecha, Villa supra Rheni fluenta, Embricum, Emmerick, in Westphalia. Charta Caroli Simplicis ann. 922. apud Calmet. tom. 1. Hist. Lothar. inter Instr. col. 337.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Erchariacum, Ercherecum, Eschery, non longe a Lauduno. Vide Mabill.
P. Carpentier, 1766.
Ercrecum, tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 365. Erchericum, ibid. pag. 615. Erteriacum, pro Erceriacum, in Chron. Fontanel. tom. 2. Spicil. novæ edit. pag. 263.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Essona seu Exona, Essonne, in agro Parisiensi. Vide eumdem Mabill.
Evrogilum, sive Ebrogilum, Ebreuil in Arvernis ad Sicaulam flumen. Vita Ludovici Pii ann. 798. Vide Mabill.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fere in Tardanesio Castrum, Fere en Tardenois, in Suessionibus. Literæ Johannis Reg. ann. 1363. tom. 3. Ordinat. pag. 438.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ferrucius Villa ad Garumnam, Castel Ferrus, in Charta Caroli ann. 843. inter Instr. tom. 1. Hist. Occitan. col. 78.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Flameresheim Villa Regia, in Ripuaria seu Ripuariæ confinio. Annal. Metenses ad ann. 870. apud Duchesn. tom. 3. Hist. Franc. pag. 312.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Flattana Palatium. Præcept. Lotharii ann. 846. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 115.
P. Carpentier, 1766.
Floriniacum. Villa super Carum. Diploma Pippini II. reg. Aquit. ann. 847. tom. 8. Collect. Histor. Franc. pag. 361.
P. Carpentier, 1766.
Follanebraium, Follenbray, in pago Laudunensi inter Calnacum et Codiciacum, villa regia Francisci I. et Henrici II. cujus meminit Hincmar. Laudun. in epist. ad Hincmar. Rem. Ita Vales. Notit. Gall. in v. Braium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Folleye in silva Leonum, a Foliata Gall. Fouillée, locus foliis obsitus, dicta. Charta Philippi IV. ann. 1293. in Chartular. Domus Dei Pontisar. :
Actum apud domum nostram Folleye in Leonibus, etc.
P. Carpentier, 1766.
Fulleria appellatur in alia ejusd. Phil. Charta ann. 1298.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fons-Blaudi, seu Bliaudi, Fontainebleau, in silva Bleria pagi Vastinensis. Vide Mabill.
P. Carpentier, 1766.
Foracheim, Villa seu Curtis regia in Germania, vulgo Forchain. Charta Ludov. Pii ann. 829. ex Tabul. Novient. Annal. Ful. ad ann. 872. Foraheim, ibid. ad ann. 874. Forahheim, Foreheim in Diplom. Ludov. Germ. reg. ann. 910. tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 373.
P. Carpentier, 1766.
Foresta in pago Vastinensi prope [] Milliacum ; Forest lez Milly en Gastines, in Charta Phil. V. ann. 1320.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fosianum Villa, in Charta Karlomanni ann. 881. tom. 2. Capitul. col. 1510.
Franconofurt Palatium, Francfort. Charta Caroli M. ann. 794. tom. 2. Capitul. col. 1400. Theganus de Gestis Ludovici Pii cap. 40. Chron. Farfense pag. 655.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Frisgodios. Vide Trisgodios.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gardina Palatium regium non longe, ut videtur, ab Aquisgrano situm. Charta Lotharii ann. 833. in Append. ad Marcam Hispan. col. 771. Consule Baluz. ibid. col. 351.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gavarciacum Fiscus regius, vulgo Javarçay, in pago Pictavensi. Vide Vales. in Notit. Gall.
P. Carpentier, 1766.
Gaverdolium Villa, Idem f. quod Gavarciacum ; vel Gargogilum seu Gargolium ad Ligerim, vulgo Jargeau. Charta Caroli C. ann. 851. ex Tabular. S. Albini Andegav.
P. Carpentier, 1766.
Gaya in Campania. Charta Phil. Pulc. ann. 1310. ex Chartul. Regalis loci ch. 28.
Gemmeticum Villa regia, vulgo Jumieges, in pago Rotomag. ad ripam Sequanæ. Vita S. Filiberti apud Duchesn. tom. 1. pag. 650.
Gentiliacum, Gentilly, agri Paris. villa. Annal. Franc. ann. 766. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
S. Germanus in silva Ledia sive Laia, S. Germain en Laye. Vide Mabillonium.
Germiniacum Palatium, Germigny : quodnam vero sit istud Germiniacum pronuntiare haud ita facile est. Vide Mabill. Charta Caroli C. ann. 854. tom. 2. Capitul. col. 1462. Hariulfus lib. 3. cap. 9. pag. 499.
P. Carpentier, 1766.
Germiniacum diœcesis Aurelianensis tribus leucis distans a Magduno ad Ligerim interpretatur D. Le Beuf.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Geseicum Gesiacum Regalis Sedes, in Charta ann. 24. Lotharii ex Chartular. S. Petri in Vallibus.
P. Carpentier, 1766.
Gisortium, Palatium, in Veliocassibus ad flumen Ittam, Gisors. Charta Phil. Aug. ann. 1212. ex Tabul. Mauziac.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Goddinga Villa, in Diplom. Caroli Magni. Vide Mabillonium, et infra Gundovilla.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Grania Villa, in Charta Caroli Crassi Imper. ann. 886. apud Perardum pag. 160. An idem quod
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Grani-Aquis, pro Aquisgrani, in Charta Caroli M. tom. 3. Analect. pag. 262. Vide supra.
P. Carpentier, 1766.
Grene vel Greve, Domus regia. Charta Phil. V. ann. 1318. in Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 217 :
Nos carissimæ consorti nostræ reginæ domum nostram, quæ vulgaliter nuncupatur de Grene in Campania,... concedimus.
Vide Grania.
Gundovilla, Godingovilla, vel Gundulfivilla Pallatium, Gondreville, ad Mosellam una leuca infra Tullum-Leucorum. Frotharius Episc. Tullensis Ep. 11. Claudius Thiroux in Hist. Comit. Augustodun. pag. 55. Doublet. pag. 715. Columbus in Episcopis Vivariensibus lib. 2. n. 38. Charta Ludovici Balbi ann. 2. Ind. 12. in Tabul. Heduensis Eccl. Adde Annai. Bertin. ad ann. 869. Hincmarum tom. 2. pag. 613. Reginonem ad ann. 984. et 985. Chifflet. in Tornutio pag. 275. Mabill. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gurziaica Villa super Madernam fluvium, in Charta Ludovici Transmarini ann. 940. apud Perardum pag. 165.
P. Carpentier, 1766.
Herinstem, Villa pagi Alsacensis ad Illum fiuvium, Argentinam inter et Schlestadium, in Charta Ludov. Pii ann. [] circ. 820. Vide Chron. Gottwic. lib. 3. pag. 481.
Heristallum,
Herdtallum, Haristallium Palatium publicum
, vulgo Herstal, ad Mosam Leodium inter et Trajectum : patria Pippini Majoris Domus Franciæ. Charta Caroli Mag. ann. 780. apud Calmet. tom. 1. Hist. Lothar. col. 291. Baldricus lib. 1. Chron. Camerac. cap. 67. Sammarthani in Episc. Andegav. n. 27. Diplom. Belgica Miræi pag. 271. Meurissius in Præfat. ad Hist. Episc. Metens. pag. 22.
P. Carpentier, 1766.
Hesdinium Castrum, ad flumen Quantiæ ; Hesdim, in Charta Phil. Aug. ann. 1191. ex Chartul. S. Bert. pag. 126.
Hisentiacum
Palatium a Mosella flumine 8. fere millibus constructum
, in Annal. Franc. Bertin. ann. 842. pro Sentiacum, Sentzich.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hortus Regius. Vide Dripio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hturnus. Vide infra Turnus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Huxori, Huxorium, Heuxter, ad Wiseram, in Episcopatu Paderbornensi : quem locum etiam ante Carolum M. villam regiam fuisse scribit Visselbeccius in Chron. Huxor. Vide Paullin. Rer. Germ. syntagm. tom. 1. part. 2. pag. 1. et Mabill.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jenvilla Palatium, Janville, in pago Aurelianensi inter Aurelias et Carnutum. Charta Ludovici Junioris ann. 1141 ex Tabular. Bonæ-vallis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ingelheim Palatium, Bingium inter et Maguntiam, in Præcepto Ludovici Pii ann. 826. apud. Marten. tom. 1. Anecd. col. 25. Ingelinheim, in Charta ejusdem Imper. ann. 831. tom. 5. novæ Gall. Christ. inter Instr. col. 463.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Insulæ super Matronam, Isles sur Marne. Vide Mabillonium.
Jocundiacum, alias Joguntiacum Palatium, vel Jogentiacum, in Lemovicino, nunc Joac. Vita Ludovici Pii ann. 832. Ademarus in Chron. ann. 829. Gesta Lemovicensium Episc. cap. 1. Vita S. Genulfi cap. 7. Jucuntiacum, apud Aimoinum lib. 5. cap. 13.
P. Carpentier, 1766.
Jogundiacum, in Charta Ludov. Pii ann. 793. inter Instr. tom. 2. Gall. Christ. col. 346. Jogentiacum et Jogennacum, apud Labbeum tom. 2. Bibl. Mss. pag. 159. et 713. Nonnullis Mont-Joui, locus ab abbatia S. Martialis dependens, qui in Chartis ejusdem Gaudium et Gaudiacum nuncupatur : sed potior mihi videtur opinio D. abb. Belley, cui locus esse videtur, qui etiam nunc Palatium appellatur, ad Viennam positus, una circiter leuca a Lemovico distans. Comment. Acad. Inscript. tom. 19. pag. 721. Quam sententiam firmat Vita Ms. S. Mart. Ludov. :
Et cum iter facerent contigit ut devenirent ad quoddam regale palatium, vocabulo Jogentiacum. Fixerunt autem tentoria et papyliones omnes principes et comites e diversis regionibus coadunati super Vinzennam fluvium.
Jopila Villa publica, Jupila, Jupil vel Jopil prope Leodicum. Charta Dagoberti II. tom. 3. Analect. pag. 220. Jobvilla, in Charta ann. v. Pippini ibid. Pag. 239. Annal. Franc. Metens. ann. 714.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Isemburgum Palatium, Isembourg. Vide Mabill.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Issiacum vel Isciacum, Issy, ad Sequanam. Vide eumdem Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Juvenciacum Palatium, Idem quod Jocundiacum, in Charta Ludovici Pii ann. 832. tom. 1. Hist. Occitan. inter Instr. col. 67.
P. Carpentier, 1766.
Juviniacum Palatium, Juvigny ; duabus leucis a Suessione versus Septentrionem, non Joyne, ut volunt Bollandistæ ; quod pluribus demonstrat D. Le [] Beuf tom. 1. Dissert. pag. cxvj. Vita S. Arnulpbi tom. 4. Jul. pag. 404. col. 1 :
Et sicut solitus erat (Chlodoveus) victor ad Juviniacum in pago Suessionico remeavit.
Kala, vulgo Chelles, hodie Abbatia Sanctimonialium, pone quam situm fuisse palatium regium probabilissimum est. Præceptum Roberti Regis in Tabul. S. Dionysii :
Auctoritate nostra et Episcoporum, qui nobiscum hoc præceptum in sancta Synodo, quæ 16. Kl. Junii Kalæ sedis nostræ Palatio, collecta resedit, firmaverunt, etc.
Vide Mabill.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Kircheimum Palatium, vulgo Kirkem, in Alsatia inferiori haud procul a Marlegio. Vide Mabillon.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Latiniacum Villa, Lagny. Vide Mabill.
Laudunum Palatium, Laon. Præceptum Caroli M. ann. 797. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 15. Beslius in Comit. Pictav. pag. 253. Codex Donat. piar. Miræi pag. 120. Lugdunum Palatium dici tur in Charta Caroli Simplicis ann. 921. apud eumd. Miræum 2. edit. tom. 1. pag. 36. Laudunum clavatum, in Charta Lotharii ann. 954. ibid. pag. 43. Vide Append. ad Marcam Hispan. col. 856. 871. Sirmondum edit. Lupar. tom. 3. col. 63. Mabillonium, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lemegia Villa, in Charta Odonis Reg. ann. 890. inter Probat. tom. 2. Hist. Occitan. col. 26. Haud scio an Lemegia idem sit quod Limogiæ in silva Aquilina, vulgo Limoux ; vel Limolium, Limeuil, in Briegio.
P. Carpentier, 1766.
Leg. Lernegia, ut editum est loco laudato, et tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 451. Valeat itaque proposita hic conjectura.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lens, in pago Atrebatensi, inter villas Regias accensetur in Capitul. Caroli C. ann. 877. tit. 53. § 32. Vide Sirmondum edit. Lupar. tom. 3. col. 344.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
S. Leodegarius, in silva Lisga vel Lisica. Charta Ludovici VI. ann. 1125. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 685. Vide Mabill.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Leodicum Vicus publicus, aliis Leudica, Liuga, et Legia, Liege. Vita Caroli M. ad ann. 769. Præcept. Lotharii ann. 853. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 130. Vide eumd. Sirmondum col. 95. 101.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Leones, in finibus Veliocassium vulgo Lions. Castrum nostrum de Lyons, in Charta Philippi Aug. ann. 1217. Vide Valesium in Notit. Gall.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lingonense Palatium, Langres, in Diplom. Caroli Simplicis ann. 921.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lipciacus Villa Andegavensis, in Charta Carlomanni ann. 882. inter Probat. tom. 1. Hist. Occit. col. 138.
Liptinæ Palatium, vulgo Lestines in Cameracensi pago. Mirac. S. Ursmari num. 19. Fulcuinus de Gest. Abbat. Lobiens. cap. 3. 6. Cod. Donat. piar. Miræi pag. 38. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Livriacum in Alneto, Livry en Aunis, in Edicto Philippi V. ann. 1317. tom. 1. Ordinat. reg. Franc. pag. 650.
P. Carpentier, 1766.
Emendandum en Aunay vel Aunoy.
P. Carpentier, 1766.
Lociæ Castellum, Loches, in finibus Turonum ad Angerim. Mandat. Johannis Reg. ann. 1356. tom. 3. Ordinat. pag. 84. Vide Vales. Notit. Gall. v. Luccæ, pag. 288.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Locus-Sanctus Palatium, vulgo Loursain, in Briegio. Vide eumdem Vales. pag. 422.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Longalare, Longlare Palatium in silva Arduenna, diœcesique Leodicensi, non procul a S. Huberti cœnobio, vulgo Glare. Charta Lothariii ann. 844. apud [] Miræum tom 1. pag. 338. Vide Mabill. Haud scio an idem sit quod Longcamp in Charta Caroli Crassi, Defens. Abbat. Prum. pag. 58 :
Actum in pago Arduenna in villa nuncupata Longcamp.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Loriacum Palatium in pago Vastinensi, Lory, apud Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lugdunum Palatium, Lyon. Charta Ludovici Pii ann. 836. in Append. Marcæ Hisp. col. 775. Alia Lotharii ann. 968. ibid. col. 892.
P. Carpentier, 1766.
Lupara. Palatium Parisiis notissimum. Charta Joan. reg. Franc. ann. 1356. ex Chartul. 23. Corb. :
Datum apud Luparam juxta Parisios.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lusarca Palatium, Lusarche, in agro Parisiensi. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Madoallus Fiscus dominicus, in pago Cenomannico ad flumen Meduanam. Præceptum Childeberti I. ann. 528. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 4. Vide Vales. Notit. Gall. pag. 312.
P. Carpentier, 1766.
Madriolæ Villa nostra, vulgo Maroles, ad Sequanam in pago Melodunensi. Charta Caroli M. ann. 786. tom. 5. Collect. Histor. Franc. pag. 750.
Mamacca villa publica Maumaques, in agro Noviomensi. Præcept. Dagoberti II. tom. 3. Analect. pag. 217. Annal. Franc. Metens. ann. 692. Vide Mabill. et Cointium in Epist. quam regi inscripsit tom. 4. Annal. Eccles. Franc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manderfelt Palatium haud procul a Prumiensi monasterio in Electoratu Trevir. Charta Lotharii ann. 854. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 134.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mantala Palatium in pago Viennensi, Mantaille. Vide Mabillonium.
P. Carpentier, 1766.
Mantelus villa, in Charta ann. 858. Caroli C. ex Chartul. eccl. Vien. vulgo Mantaille.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mareleia, Marlegia Palatium in Elisatia, Marlen. Vide eumdem Mabill. Perperam Metlagium apud Felibian. inter Probat. Hist. S. Dion. pag. 79.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mariscarias Villa in pago Arvernico. Præcept. Caroli Calvi ann. 843. apud Felibian. ibid. pag. 64.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Marlacum, Marliacum et Morlacum, Palatium, Morlay. Vide Mabillonium.
P. Carpentier, 1766.
Marlacum situm in agro Parisiensi, vulgo Marly, intelligit D. Bouquet, cujus rationes videsis in nota ad tom. 4. Collect. Histor. Franc. pag. 658.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Marsna seu Marsana Palatium, Mersen. Vide eumdem Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Maslarium Palatium, f. Maseyck ad Mosam in Episcopatu Leodicensi. Charta Pippini Reg. ann. 766. in Defens. Abbatiæ Prumiensis pag. 52.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Masolacum seu Masolagum Palatium. Vide Vales. in Defens. Notit. Gall. et Mabill.
P. Carpentier, 1766.
Et Mansolacum, quod Curtis dominica et Palatium promiscue appellatur, D. Le Beuf tom. Collect. var. script. ad illust. Gall. pag. 50. Maslay ad Venenam fluvium, una a Senonibus leuca distans. Ipsum consule.
P. Carpentier, 1766.
Mauziacum Palatium, Monasterium Mausiacense, vulgo Mausac, in Arvernis. Charta Phil. Aug. ann. 1184. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 206.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
S. Medardus Palatium, Idem quod Croiciacum. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mediana Villa, Moyenvic, ut videtur, in Episcopatu Metensi. Charta Caroli C. ann. 845. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 111.
P. Carpentier, 1766.
Medonta Palatium, Mellentum ad Sequanam in Veliocassibus, Meulan. Charta Ludov. Jun. ann. 1167. in Chartul. Campan. Cam. Comput. Paris. Aliæ [] Phil. Aug. ann. 1188. ex Chartul. S. Nigas. Mellet. et ann. 1216. ex Lib. rub. ejusd. Cam. fol. 122. v°. col. 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Meledunum ad Sequanam, Melun. Charta Ludovici VII. ann. 1139. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 392. Alia S. Ludovici ann. 1230. tom. 1. Ordinat. pag. 54.
P. Carpentier, 1766.
Tabul. Carnot. :
Actum Meloduni in palatio domini regis Philippi coram ipso, anno Domini 1212. mense Julio.
Lit. Caroli V. ann. 1371. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 346 :
Donné en nostre chastel de Meleun sur Sainne.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Metlagium. Vide Mareleia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mettense Palatium, Mets, in Charta Caroli Simplicis ann. 912. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 270. Vide Mabillonium.
Moguntia Palatium, Mayence. Charta Pipini Reg. ann. 765. apud Calmet. tom. 1. Hist. Lothar. col. 280. Diplomata Belgica Miræi pag. 24. Vide Mabillonium.
P. Carpentier, 1766.
Molariæ Palatium, cum foresta. Charta Pippini reg. ann. xi. regni ejusd. ex Reg. 111. Chartoph. reg. fol. 169 :
Actum in foreste, quæ dicitur Molarias.
Alia Caroli M. ann. 774. tom. 5. Collect. Histor. Franc. pag. 727 :
Deinde ad Molarias super Victriacum, etc.
Vide Vales. Notit. Gall. pag. 423.
P. Carpentier, 1766.
Molignum, Villa, vulgo Moulignon, cujus meminit Sugerius in Lit. ann. 1137. ex Notit. Gall. Vales. pag. 423. Idem videtur quod Moliniaus in Reg. A. 2. Cam. Comput. Paris. fol. 18. r°. :
Mémoire de la réfection du chastel de Moliniaus, qui est au décheoir et pourra moust couster à soutenir.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monasteriolum pagi Pontivi, Montreüil. Præcept. Caroli C. ann. 877. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 48. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Moncellum seu Monticellum, Monceaux. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mons Desiderii in finibus Ambianorum, Mondidier. Vide Vales. Notit. Gall.
P. Carpentier, 1766.
Mons Gaudii Palatium, in Charta Phil. VI. ann. 1336. ex Reg. 169. Chartoph. reg. ch. 278 :
Nostre chastel ou meson de Montjoye au-dessus de l'abbaye de Joienval.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Montelethericum Castrum, Montleheri, in agro Parisino. Litteræ Johannis Reg. ann. 1356. tom. 3. Ordinat. pag. 94. Vide Vales. Notit. Gall. pag. 406. col. 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Montilz prope Turones. Regest. Cameræ Comput. Paris. sign. S. M. fol. 1 :
Dominus Rex Franciæ Ludovicus hujus nominis Undecimus, diem suum clausit extremum in domo sua vocata Gallice les Montilz juxta Turones die Sabbati 30. mensis Augusti circa horam nonam post meridiem ann. D. 1483.
Vide Godefredi notas ad Hist. Caroli VIII. pag. 351.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Moretum Palatium in Vastinensi agro ad Lupiam, Moret. Charta Philippi Aug. ann. 1197. tom. 1. Ordinat. pag. 22.
P. Carpentier, 1766.
Charta Ludov. VI. ann. 1134. ex Chartul. S. Joan. Laudun. Alia Ludov. VII. ann. 1153. in Chartul. Lingon. fol. 13. v°.
P. Carpentier, 1766.
Morlaca, Morlacum, Vicus publicus diœcesis Bellovacensis, vulgo la Morlaie, non Morlai in pago Tullensi, ut opinatus est Germanus ubi de Palatiis, cui assentitur R. P. Benoit in Hist. Tull. quod aperte satis probat D. Le Beuf tom. 1. Dissert. pag. cxxij. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nantogilum, Nantoilum Palatium, Nanteüil. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Narbonense Palatium, Narbonne, in Charta Caroli C. ann. 850. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 121.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Neafla, aliis Nielfa Palatium, hodie Neaufle, in pago Vilcassino parœciæ Rotomag. Capitul. Caroli C. tit. 20. Poema cui titulus, Les Adventures advenuës en France ab ann. 1214. ad 1412 :
L'an mil iiic. iiiixx. avec xviii. ans,
De la Raine Blance fu affiné le temps
A Neaufle le Chastel.
Ubi Nelfa Castellum, Neaufle le Chasteau, in Carnutibus indicatur.
P. Carpentier, 1766.
Nemausum, Palatium, Nismes, in Charta S. Ludov. ann. 1248. ex Reg. 133. Chartoph. reg. ch. 48.
Nemetense, Spire, in Præcepto Caroli M. de Institut. Episcopat. per Saxoniam ann. 789.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nemetodorum Palatium agri Parisiensis, Nanterre. Vide Mabillonium.
P. Carpentier, 1766.
Nemons Palatium, in Charta Phil. Aug. ann. 1217. ex Reg. 44. Chartoph. reg. ch. 36.
Neomagum Palatium. Vita Caroli M. pag. 100. Regino ann. 881. Lambertus Schaffnaburg. ann. 1046. W. Heda pag. 226. 244. 1. edit. etc. Numaga, in Præcepto Caroli M. ann. 780. apud Miræum tom. 1. pag. 246. Niumaga, in Charta Ludovici Pii ann. 815. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 62. aliis Noviomagus, Nimegue, ad Vahalim in Geldria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Neronda Villa, in Præcepto Carolomanni an. 880. inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 64. Vicus pagi Bituricensis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nicias Castellum in Provincia, Nice. Charta Ludovici Reg. ann. 894. apud Baluz. tom. 2. Miscell. pag. 158.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nigella Domus Regia Parisiis, vulgo l'Hostel de Nelle, quæ portæ urbis cui proxima erat nomen dedit. Charta Johannis Reg. ann. 1350. tom. 2. Ordinat. pag. 340.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Niortum Palatium in Pictonibus ad ripam fluvii Separis, Niort. Charta Ludovici Junioris ann. 1141. instr. tom. 2. Gall. Christ. col. 386.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nobilis Domus S. Audoëni, S. Oüyn, ad Sequanam prope Parisios, ubi Ordinem Stellæ ann. 1351. primum instituit Johannes Rex Franc. Ejusdem palatii pluries occurrit mentio tom. 3. Ordinat. Reg. Franc.
P. Carpentier, 1766.
Novavilla Palatium, in episcopatu Bellovacensi, ex Charta Ludov. VII. ann. 1179. inter Inst. tom. 6. Gall. Christ. col. 361.
P. Carpentier, 1766.
Novenda, Palatium, in Charta ejusd. Ludov. ann. 1169. ex schedis Mabill.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Noviantus Palatium ad Vidum in pago Bedensi, hodie Void. Hist. Tull. R. P. Benoit. Vide Martenium, tom. 3. Anecd. col. 995.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Novavilla, Neuville, ad ulteriorem ripam Sequanæ contra Clippiacum. Præcept. Caroli Simplicis ann. 922. in Append. Marcæ Hisp. col. 843.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Novientum vel Novigentum, vulgo S. Clodoaldus, S. Clou. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Noviomagus. Vide Neomagum.
Noviomense, Noyon. Vita S. Godebertæ n. 4. Vide Mabillonium.
P. Carpentier, 1766.
Noviomium Palatium, Noyon, in Charta Ludov. VII. ann. 1143. ex Chartul. S. Joan. Laudun. Noviomum, in alia Phil. Aug. ann. 1210. ibid. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Noviomum Villa, Idem videtur quod Neomagum. Præcept. Caroli Calvi ann. 845. tom. 2. Annal. Bened. pag. 748.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Novum-Castellum Arduennæ proximum, Neuf-Chastel, in Diplom. Lotharii ann. 855. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 138.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Novus-Mercatus ad Ittam, Gornacum inter et Gisortium, Neuf-Marché. Charta Philippi Pulcri ann. 1308. tom. 1. Ordinat. pag. 452.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nucetum seu Nocetum Villa, ad Matronam, Noisy. Vide Mabillonium.
P. Carpentier, 1766.
Nuhusen in pago Wormatiensi, Dagoberti aliorumque regum Francorum vetus palatium, ex Chron. Wormat. apud Ludewig. tom. 2. Reliq. Mss. pag. 32. Vide Chron. Gottwic. pag. 498.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Odonis-Villa, quæ Curtæ Odonisvilla super amnem Liberitum (l. Lidericum, le Loir) dicitur in Diplom. Caroli C. ann. 862. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 167.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Odreia-Villa sive Audriaca-villa, Orreville. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ollona Palatium apud Insubres ad fluvium Olenam, sextodecimo circiter milliario a Mediolano versus Occidentem æstivum. Præcept. Lotharii Imper. ann. 838. tom. 2. Capitul. col. 1439.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Opatinacum, in Præcepto Childeberti tom. 3. Analect. pag. 95. perperam pro Captonaco : quod vide.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ostrenhova Palatium in inferiori Saxonia ad Olsam, Osterwick. Charta Ludovici Pii apud Cointium tom. 8. Annal. Ecclesiast. Franc. pag. 431.
P. Carpentier, 1766.
Ostrohova, in Charta ejusd. Ludov. Pii ann. 816. apud Oefel. tom. 1. Script. rer. Boicar. pag. 703. col. 2.
P. Carpentier, 1766.
Otinga, Curtis regia, fiscus dominicus, hodie OEttingen in Bajoaria, ex Chron. Frising. apud Meichelbec. tom. 1. part. 2. pag. 93. et ex pluribus Chartis laudatis lib. 3. Chron. Gottwic. pag. 500.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Paciacum Palatium ad flumen Auturam inter Ebroicas et Meduntam medium, vulgo Pacy. Charta Philippi Aug. ann. 1203. inter Instr. tom. 4. Gall. Christ. col. 197.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Padreburna Fiscus regius, nunc urbs Episcopalis Westphaliæ, Paderborn. Charta Caroli M. ann. 790. apud Miræum tom. 1. pag. 131. Alia ejusdem ann. 807. apud Calmet. tom. 1. Hist. Lothar. col. 296.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Palatiolum Villa, agri Parisiensis, vulgo Palaiseau. Vide Mabillonium.
P. Carpentier, 1766.
Ibi etiam sub Childeberto I. exstitisse palatium observat D. Le Beuf, tom. 2. Dissert. pag. 208. ex vita S. Rigoméri ibid. pag. 215.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panago, pro Pontigo, in Charta Caroli Calvi ann. 861. tom. 2. Capitul. col. 1482.
P. Carpentier, 1766.
Pandiacum, Palatium regale, apud Miræum in Diplom. Belgic. pag. 260. sed fictitium palatium esse monet D. Bouquet tom. 8. Collect. Histor. Franc. pag. 673.
Papia Palatium, in Italia, Pavie, Ticinum. Chron. Farfense pag. 666.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Parintaniacum Villa sita in Comitatu Arvernensi subtus castrum Uzo, in Præcepto Lotharii ann. 982. Append. Marcæ Hisp. col. 931.
Parisiense Palatium. Helgaudus in Roberto Rege pag. 66. Charta Philippi I. Reg. apud Doublet. pag. 835. Vide Valesium et Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pauliacum Vicus non longe distans[] a Floriaco, vulgo Pouilly. Charta Carolomanni ann. 881. inter Instr. tom. 2. Hist. Occitan. col. 19. Adrevaldus in Mirac. S. Bened. cap. 37. nisi idem sit quod Pauliacum, vulgo Pauliac, in diœcesi Mimat. cum Viennam tunc obsideret Carolomannus ; a qua obsidione hoc anno revocatus quidem est, sed utrum in Franciam incertum est omnino.
Perona Palatium, ad Suminam, Peronne. Chron. Fontanell. ann. 849. Charta Philippi Aug. ann. 1210. apud Duchesn. Hist. Bethun. pag. 160. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Petra-Ficta Villa, Pierrefite. Vide Mabill.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Petræfons Domus regia, Pierrefons. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pettingehem Villa, vulgo Petinghem, ad Scaldim prope Aldenardam Flandriæ opidum. Præcept. Caroli Calvi ann. 864. apud Miræum tom. 1. pag. 27.
Pictavum Palatium, Poitiers. Charta Ludovici Pii ann. 839. apud Perardum in Burgundicis pag. 25. Vide Beslium in Histor. Comit. Pictav. pag. 317.
Pissiacum Palatium, ad Sequanam, in extremis Carnotenæ diœcesis finibus, Poissy. Helgaudus in Roberto Rege pag. 65. Ph. Labbeus tom. 2. Miscell. pag. 586. Pisciacense Palatium, in Charta Roberti Reg. ann. 1030. inter Probat. Histor. S. Germ. Paris. pag. 25.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pistæ Villa ad Andellæ atque Auduræ confluentes, vulgo Pistes. Vide Mabillonium.
P. Carpentier, 1766.
Pistres, in Lit. remiss. ann. 1396. ex Reg. 161. Chartoph. reg. ch. 189 :
L'exposant demourant au Pont saint Pierre prez de Rouen, et Guillaume le Doyen sergent dudit Pont S. Pierre passerent par la ville de Romeilly en alant en la ville de Pistres, qui est demie lieue par delà ou environ ; en laquelle ville de Pistres, etc.
Vide Mercurium Franc. ann. 1741. mens. Jul. pag. 1562.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pladella Villa Campaniæ Brabanticæ vulgo Bladel, in Charta Caroli Simplicis ann. 913. apud Miræum tom. 1. pag. 35.
P. Carpentier, 1766.
Plectetæ Palatium. Charta Ludov. Transmar. ann. 950. tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 607 :
Actum in Plectetis quod fuit in villa, quæ dicitur Trisluro.
In Chartul. Cluniac. legitur :
Actum in placito quod fuit in villa, quæ dicitur Trisburgo.
Quod magis mihi probatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plesseium Palatium prope Turones, Plessis du Parc lez Tours ; an idem quod les Montils ? Vide Godefredi notas ad Hist. Caroli VIII. pag. 389.
P. Carpentier, 1766.
Polliacum, Villa super Ligerim, Pouilly, in Charta Ludov. Transmar. ex Chartul. Cluniac. ch. 144.
P. Carpentier, 1766.
Pons Archiæ, Palatium, vulgo Pont de l'arche, in Charta Phil. Aug. ann., 1215. ex Chartul. abbat. Boniportus. Pons Archarum, in alia ejusd. reg. ann. 1217. ex Chartul. Maurigniac. Vide Pons Arcus apud Vales. in Notit. Gall. pag. 453. col. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pons S. Maxentiæ Villa ad Isaram in Insula Franciæ, Pont S. Maixance. Charta Roberti Reg. ann. 1016. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 380.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pontianum prope Narbonam. Vide Mabill.
Pontiliacum Palatium, ad Ararim, vulgo Pontailler ; quod probant multa [] Instrumenta in quibus legitur, Pontiliacus ad Sagonam ; Pons Arliæ, in Chron. Virdun. ad ann. 1095. Charta Caroli C. apud Perardum in Burgund. pag. 49.
P. Carpentier, 1766.
Valesio in Notit. Gall. pag. 34. col. 2. dicitur Pons Arliciorum vel Arleium, Pontarly.
Pontio seu Pontico Palatium. Justell. in Probat. Hist. Turen. pag. 11. Ph. Labbeus tom. 2. Miscell. pag. 474. Diplom. Belgica Miræi pag. 32. Baluz. in Append. ad Capitul. num. 89. 90. 106. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pontisara, Pontesia in Veliocassibus ad Isaram, Pontoise. Charta Ludovici VII. ann. 1177.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prumia Villa, Pruym, in Electoratu Trevir. Charta Theodorici Reg. ann. 722. apud Calmet. tom. 1. Hist. Lothar. col. 269.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quentovicus, quasi vicus ad Quentam, la Canche, unde Wicus nude interdum dicitur : locus non longe a Stapulis et a monasterio S. Judoci. Edictum Pistense ann. 864. cap. 12. Vide Vales. Notit. Gall. pag. 461. et le Blanc de Monet. pag. 110.
P. Carpentier, 1766.
Quercetum juxta Dociacum villam super fluvium Carum, in Charta Ludov. Transmar.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rampert Villa ad Mortanam in Lotharingia, Ramberville. Charta Ludovici Pii ann. 836. apud Perardum in Burgund. pag. 19.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rausiacum Villa ad Axonam in Campania Remense, vulgo Roucy. Præcept. Caroli C. ann. 845. tom. 2. Capitul. col. 1456. Rauciacus, Frodoardo ad ann. 948. Rauziacus, in Chron. Fontanell. ad ann. 851. Raugio palatio inscriptum monetæ, cujus typum exhibet le Blanc, de Monet. pag. 130.
P. Carpentier, 1766.
Consule, si placet, D. Le Beuf tom. 14. Hist. diœc. Paris. cujus conjectura haud satis mihi probabilis videtur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Regale Madium, Regalis Hortus. Vide Dripio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Regalis-Locus prope Compendium, Royal-lieu. Vide Mabillonium.
P. Carpentier, 1766.
Regalis Mons, vulgo Royaumont, prope Bellummontem, in Charta Phil. Audacis ann. 1275. ex parvo Reg. S. Germ. Prat.
P. Carpentier, 1766.
Regenesburgum,
Palatium publicum
. Charta Caroli M. ann. 792. inter Monum. eccl. Aquilej. cap. 41. col. 361. Vide Ruganesburg.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Remense Palatium. Vide eumdem Mabill.
P. Carpentier, 1766.
Riovium Palatium memoratur in Inventar. Chartar. reg. ann. 1482. fol. 57. v°. :
In scrinio Bicturiæ sunt decem litteræ colligatæ super certis acquisitionibus partialiter factis pro augmentatione palatii Riovii.
An idem quod Rioilum, Gall. Ruel ?
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rofiacum seu Rufiacum. Vide Mabill. Ruflacovilla, in Charta Caroli C. ann. 867. ex authentico descripta apud Felibian. inter Probat. Hist. S. Dion. pag. 76. quod in Doubleto improbat ibidem Mabillon.
Romaricimons Palatium, Remiremont, in Lotharingia, apud Acher. tom. 7. Spicil. pag. 185. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Romiliacum Villa, Reüilly lez Paris. Vide Mabill.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rotoialum, Rodolium, etc. Ruel. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rouvra Castrum, Rouvre, duabus vix leucis a Divione distans, in diœcesi Cabilonensi. Litteræ Johannis Reg. ann. 1361. tom. 3. Ordinat. pag. 550. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rubac Villa, Ruffach in Elisatia. Charta Caroli Simplicis ann. 912. apud Calmet. tom. 1. Hist. Lothar. inter Probat. col. 335.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ruflacovilla. Vide Rofiacum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ruganesburg Palatium, haud procul ab Aquisgrano, f. Rolduc. Charta Caroli M. ann. 821. sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 203.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rugitusit, in Capitul. Caroli C. ann. 877. recensetur inter Palatia in quibus morari non debet Ludovicus Caroli filius, nisi necessitas fuerit. Forte idem quod Reiteste, Retel, opidum ad Axonam in finibus Remorum, quod Regitestum in veteribus Chartis nuncupatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Salæ Palatium prope Neostadium Carolo Mag. adamatum. Vide Eccardum ad Leg. Salic. pag. 5. et Sirmondum edit. Lupar. tom. 3. col. 109.
P. Carpentier, 1766.
Vulgatius Salz, ad fluvium Salam positum, unde nomen. Consule Marten. in Præfat. ad tom. 1. Ampl. Collect. pag. ix. et Indices geograph. ad calcem tomor. Collect. Histor. Franc.
Salmonciacum Palatium, Samoucy, in Laudunensi diœcesi. Hincmarus Remens. tom. 2. pag. 298. Labbeus tom. 1. Biblioth. pag. 755. Doublet. pag. 705. 706. Capitul. Caroli C. pag. 441. Annal. Pithœani ad ann. 771. Aimoinus lib. 5. cap. 34.
P. Carpentier, 1766.
Sanctus Audomarus Palatium, S. Omer. Charta Ludov. VIII. Phil. Aug. primogeniti ann. 1211. in Chartul. S. Bertini pag. 207 :
Actum apud S. Audomarum,... astantibus in palatio ejusdem patris nostri, etc.
P. Carpentier, 1766.
Sanctus Dionysius in Leonibus, Palatium exstructum ab Henrico I. reg. Angl. Charta Phil. Aug. ann. 1202. in Reg. 110. Chartoph. reg. ch. 264. Vide Vales. in Notit. Gall. pag. 271. col. 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Saponariæ Palatium, Savonieres. Vide Mabill.
P. Carpentier, 1766.
Sarmesiæ in Belsia, in Charta Phil. Audacis ann. 1281. ex Chartul. S. Steph. Autiss.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Satanacum Palatium, nunc opidum pagi Vabrensis trans Mosam, Stenay. Vide Mabill.
P. Carpentier, 1766.
Saveiæ, Palatium, nunc Belleville, prope Parisios, si fides D. Le Beuf, quem consule tom. 1. Dissert. pag. c. et seqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scandebolt Palatium excipit Carolus Cal. in Capitul. ann. 877. a Palatiis quæ frequentare potest Ludovicus ejus filius. Vide Sirmondum edit. Lupar. tom. 3. col. 345.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scarponna Palatium ad Mosellam prope Mussipontem, vulgo Charpeigne, seu Scarpeigne, memoratur in Itiner. Antonini, in Tabula Peutingeriana, apud Ammianum lib. 27. et in Actis SS. Bened. sæc. 5. pag. 399. nunc villula quam rustici Sanponne vocant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scladistatum Palatium in Elisatia superiore, Schlestat. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scodonis-Villa Palatium, in Charta Ludovici Pii ann. 815. apud Calmet. tom. 1. Hist. Lothar. col. 298. Leg. forte Theodonis-villa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scolinare vel Sconilare Palatium, nunc, ut mihi videtur, Schoinech, opidulum in Electoratu Trevirensi, a Treviris octo distans leucis versus Septentrionem. Charta Lotharii Imper. ann. 855. apud Calmet. tom. 1. Hist. Lothar. col. 306. Sconilare editum apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 140.
Senonenses, Sens , in Charta Henrici[] I. ann. 1048. apud Camusat. in Prompt. antiq. Trecens. pag. 23.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sentiacum. Vide Hisentiacum.
P. Carpentier, 1766.
Sermionnense Palatium, in Præcepto Caroli M. ann. 773. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 37. Ipsum consule in Præfat. tom. ejusd. pag. x.
Silvacus, apud Hincmarum Epist. 1. ex Labbeanis. Silvagius, in Charta Caroli C. in Append. ad Capitul. n. 100. Sylviarius, in Diplom. ejusdem Imper. ann. 846. apud Calmet. tom. 1. Hist. Lothar. col. 305. hodie Servais, in pago Laudunensi, a Codiciaco non integris quatuor leucis distans. Vide Mabillonium.
Silvanectis Palatium, Senlis, urbs Episcopalis. Charta Roberti Reg. in Tabular. Fiscan. fol. 21. Sammarthani in Abbat. Gall. pag. 16. et in Episc. Silvanect. n. 53. Sirmondus edit. Lupar. tom. 3. pag. 64. Duchesnius tom. 3. pag. 345. et tom. 4. pag. 77. 96. et 148.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Spinogilum seu Spinoilum ad Sequanam, Espinay. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Spissia vel Spinsia Villa, Espoisse. Vide Mabillonium.
P. Carpentier, 1766.
Spinsi, in Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 263. Vide Mercur. Franc. ann. 1735. mens. Dec. vol. 1. pag. 2609.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stampense. Palatium, Estampes. Vide Mabill.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sterpiniacum vel Stirpiniacum Villa, Estrepagny, in Vilcassino. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stirpiacus Villa in pago Tullensi, vulgo Estrepey, a Tullo-leucorum duabus distans leucis, ubi etiamnum veteris castelli parietinæ cernuntur. Charta Caroli Crassi ann. 885. tom. 2. Miscell. Baluzii pag. 153. Alia ejusdem Imper. apud R. P. Benoit in Histor. Tull. inter Instrum. pag. vi. et Vita MS. S. Cadroei.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stramiacum Palatium, Stramiatis, in Charta Caroli Reg. Burgund. ann. 857. tom. 12. Spicil. Acher. pag. 121. Strennacum, pro Stramiacum, legitur in Charta Ludovici Pii ann. 835. tom. 1. Hist. Occitan. inter Instr. col. 68. Vicum esse in Bressia tribus leucis a Lugduno distantem, qui nunc Tramoye dicitur, scribit Menesterius in Hist. Lugdun. Cremieu pagi Lugdunensis villam esse opinantur Valesius et Mabillonius.
P. Carpentier, 1766.
Suædas Villa, Sais, inter Turones et Pictones, in Vita S. Radegund. sæc. 1. Bened. pag. 322.
P. Carpentier, 1766.
Sucar vel Suncar Palatium, ex Chartul. abbatiæ Prumiens. in Suppl. Diplom.
Suessio Palatium, Soissons, urbs Episcopalis. Doublet. pag. 697. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sylviarius. Vide Silvacus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Taverniacum Villa in decanatu Montismauriac. Taverny. Charta Philippi V. ann. 1317. tom. 1. Ordinat. pag. 649.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tauriacum Villa in finibus Carnutum, Toury. Charta Bosonis Reg. ann. 881. tom. 2. Capitul. col. 1508.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tectis Palatium in agro Leodicensi, haud procul a Stabulensi monasterio. Charta Ludovici Pii ann. 827. apud Marten. tom. 2. Ampl. Collect. col. 25.
Theodonis-Villa Palatium, Thionville. Doublet. pag. 713. Chifflet. in Tornut. pag. 264. Hugo Flaviniac. in Chron. Virdun. pag. 270. Annal. Fr. Metens. ann. 773. Vide Mabillonium.
Theodwadum Palatium, pagi Andegavensis, vulgo Doué. Charta Pippini I. [] ann. 835. inter Instrum. tom. 1. Hist. Occitan. col. 70. Theganus de Gest. Ludovici Pii cap. 41. Vita ejusdem Ludovici ann. 796.
P. Carpentier, 1766.
Theorinsthe Villa, in Charta Caroli Aquit. reg. ann. 856. tom. 8. Collect. Histor. Franc. pag. 675.
P. Carpentier, 1766.
Ticiacus Villa, in pago Pictavensi. Charta Pippini reg. Aquit. ann. 825. tom. 6. Collect. Histor. Franc. pag. 664.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tillum prope Senonas, Teil. Odorannus in Translat. SS. Saviniani, etc. sæc. 6. Bened. part. 1. pag. 264.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tolosanum Palatium, Toulouse. Vide Mabill.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tornacense Palatium, Tournai, apud S. Audoenum in Vita S. Eligii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tornodorium Palatium ad Hormentionem in Lingonibus, Tonnere. Charta Philippi Aug. ann. 1187. apud Perard. in Burgund. pag. 340.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Trajectum ad Mosam, Mastrich. Vide Mabill.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Trecæ urbs Episcopalis, Troies. Præcept. Ludovici Balbi ann. 878. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 210.
P. Carpentier, 1766.
Trenorchium Palatium, Tournus. Charta Ludov. VII. ann. 1171. in Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 169.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Trevirensia Palatia, Treves. Vide Mabill.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Triburinum Palatium ad Rhenum apud Moguntiam urbem, etiamnum Tribur. Charta Ludovici Pii ann. 829. inter Instr. tom. 1. Hist. Occitan. col. 67. Triburias villa regia, in alia ann. 870. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 192. Adde Baluz. tom. 4. Miscell. pag. 426.
P. Carpentier, 1766.
Trisburgum, Trislurum. Vide supra Plectetæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Trisgodios Villa publica, in Charta Pipini Reg. ann. 763. in Defensione Abbatiæ Prumiensis pag. 51. Trisgodios edidit Mabillonius inter Instr. tom. 2. Annal. Bened. pag. 707. male Frisgodios in ipso contextu ibid. pag. 202.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Trosleium Palatium, Trosly. Vide Mabill.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Trupchiacum Villa, f. Truccia in pago Suessionico, vulgo Droisy vel Trouci. Charta Carlomanni ann. 883. tom. 2. Capitul. col. 1511.
P. Carpentier, 1766.
Trutmanni Villa, vulgo Dortmund, quæ et aliis nominibus nuncupatur a scriptoribus, in ducatu Saxoniæ, in comitatu Marcano, ex Charta Caroli ann. 789. apud Schaten. lib. 8. Hist. Westphal. pag. 539. Ita Godefr. abb. Gottwic. in Chron. ejusd. monast. pag. 515.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tuinum Fiscus, vulgo Tuin, ad flumen Sabim. Vide Vales. Notit. Gall. pag. 564.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tulpiacum Castrum publicum, alias Tolpiacum vel Tolbiacum, Coloniam inter et Marcodurum, in Charta Caroli Martelli ann. 725. apud Miræum tom. 1. pag. 492.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tumbas Palatium regium. Præcept. Lotharii Imper. in Defens. Abbat. Prum. pag. 59. Vicus in Arduenna silva. Vide Capitul. Caroli C. tit. 43.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Turnus Villa regia infra castrum Porciani haud procul a dextra fluvii Axonæ ripa, vulgo le Tour. Præcept. Caroli Simplicis ann. 898. in Append. ad Marcam Hisp. col. 830. Turnuvilla, in alio ejusdem Reg. ann. 899. ibidem col. 833. Hturnus, in Chartis ejusd. Caroli inter Instr. tom. 2. Hist. Occitan. col. 37. 38. 39. Actum in Setico contra Torn, ibid. col. 60. ex Charta ann. 922.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Turones urbs metropolis, Tours, in Præcepto Caroli Calvi ann. 861. apud [] Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 166.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tussiacum Villa super Mosam in pago Tullensi prope Vallem-coloris, vulgo Tusey, non Tulley seu Tullé aux groseilles, inter Mosellam et Mosam, ut vult Germanus apud Mabill. Charta Caroli C. ann. 859. tom. 2. Capitul. col. 1473. Vide Hist. Tull. R. P. Benoit.
Valentianæ Palatium, Valenciennes ad Schaldim fluvium. Charta Lotharii Reg. apud Doublet. pag. 787. alia Caroli Cal. ann. 843. apud Perardum pag. 143. Vide Sirmondum edit. Lupar. tom. 3. col. 77. 78. 79. 80. et Mabill.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vallis-Rodolii Castrum, Vaudreüil, in Normannia. Litteræ Johannis Reg. ann. 1351. tom. 4. Ordinat. pag. 77.
P. Carpentier, 1766.
Palatium ex Charta Phil. Aug. ann. 1205. in Reg. S. Justi fol. 111. r°. col. 2. et ex alia Ludov. VIII. ann. 1224. in Reg. 110. Chartoph. reg. ch. 264.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vaudilogitum Villa in Burgundiæ Comitatu, Vau-loye, apud Perardum in Burgund. pag. 24.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vaumain in Vilcassino, Vexin, in Litteris Caroli IV. ann. 1324. tom. 1. Ordinat. pag. 782.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vendrariæ Villa, vulgo Verrieres, agri Parisiaci, in Præcepto Caroli C. ann. 850. inter Instr. tom. 4. Gall. Christ. col. 48.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Velsatum Fiscus, vulgo Viset, prope Leodium, in Capitul. Caroli C. tit. 43. idem quod Veosatum in Annal. Bertin. nuncupatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Venderia Villa regia partim Mettensis, partim Tullensis territorii, Vendiere. Vita S. Johannis Abbat. Gorziens. sæc. 5. Bened. n. 9. pag. 368. Vendera, in Translat. S. Gorgonii sæc. 3. Bened. part. 2. pag. 215. Vide Hist. Tull. R. P. Benoit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vendopera Fiscus regius, Vendevre. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Venitta Villa regia in pago Bellovacensi, Venette. Vide Mabillonium.
P. Carpentier, 1766.
Verberiacum Palatium, idem videtur quod Vermeria, Verberie. Charta Lothar. reg. ann. 967. tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 631.
P. Carpentier, 1766.
Vermerath Palatium regium, in Charta Caroli M. pro monast. Cormeriac. ex Reg. 141. Chartoph. reg. ch. 281.
Vermeria Palatium, prope Isaram, Verberie. Capitul. Caroli M. ann. 808. cap. 9. Hincmar. Epist. 1. ex Labbeanis, Doublet. pag. 696. Flodoard. lib. 3. cap. 4. Will. Heda pag. 222. 1. edit. Diplom. Belgica Miræi pag. 22. Johan. a Leydis lib. 3. cap. 12. Chron. Hildesheim. cap. 25. Sirmondus edit. Lupar. tom. 3. pag. 71. 72. 74. 100. Acta SS. Bened. sæc. 4. part. 2. pag. 506. Martenius novæ Collect. tom. 1. part. 2. pag. 5. et Mabillonius.
Vern, Vernum Palatium, Vernolium ad Isaram, Verneuil. Concil. Vernense ann. 755. Capitul. Caroli Cal. pag. 23. 38. 144. 441. 460. Beslius in Episc. Pictav. pag. 29. Chifflet. in Tornut. pag. 265. Vita S. Eucherii n. 9. Vern, in Charta Ludovici Pii ann. 821. Append. Marcæ Hisp. col. 767. Sirmondus edit. Lupar. tom. 3. col. 15. 16. 101. et Mabillonius.
P. Carpentier, 1766.
Repudiata aliorum sententia, locum esse medium Parisios inter et Compendium, nuncupatum Ver, multis probat argumentis D. Le Beuf, tom. 1. Collect. var. script. ad illust. hist. Gall. pag. 102. ubi et de Vernimptis villa. Ipsum consule.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vernimptæ Villa. Vide Mabill.
P. Carpentier, 1766.
Verno, Palatium, oppidum ad Sequanam[] diœcesis Ebroicensis, Vernon. Charta Phil. Aug. ann. 1195. ex Chartul. S. Nigas. Mellet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Versalium Palatium, Versailles. Vide Mabill.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vetus-Domus Palatium in pago Rotomagensi. Hericus Mon. in Mirac. S. Germani Autissiodor. cap. 45.
P. Carpentier, 1766.
Charta Caroli C. ann. 854. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 86. ubi Jueninus monet hunc locum esse in pago Aurelianensi. Vide Mercur. Franc. ann. 1733. mens. Jul. pag. 1472. et mens. Oct. pag. 2136. quibus addendus D. Le Beuf tom. 25. Comment. Acad. Inscript. pag. 123.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicenæ seu Vicennæ Palatium in agro Parisiensi, Vincennes. Vide Mabill.
Victriacum Palatium. Charta Henrici I. Regis apud Baluz. in Not. ad Lupum Ferrar. pag. 526. Aimoinus lib. 4. de Mirac. S. Bened. cap. 26. Vitry. De aliis Palatiis ejusdem nominis, vide Mabill.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vienna Palatium, Vienne. Charta Caroli Simplicis ann. 898. inter Probat. tom. 2. Hist. Occitan. col. 34. Vide Mabillonium.
P. Carpentier, 1766.
Villa-nova in Hecio, in Charta Phil. Audacis ann. 1275. ex Memor. C. Comput. Paris. fol. 99. v°.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Villa-Nova Regis juxta Suenonas, Villeneuve-le-Roy, in Stabilimento Philippi Aug. ann. 1209. tom. 1. Ordinat. pag. 30. de utraque Villa-Regis, vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Villare juxta collum Resti in pago Vadensi, Villers-coste-Rez, in Charta Philippi VI. ann. 1328. Vide Mabillonium.
P. Carpentier, 1766.
Charta Phil. Aug. 1196. ex Chartul. S. Joan. Laudun. :
Actum apud Villare Col-de-Rest.
P. Carpentier, 1766.
Virzinniacum Palatium, prope monasterium S. Basoli, in diœcesi Remensi, Verzenai, teste D. Le Beuf in Dissert. edita in Mercur. Franc. ann. 1737. mens. Mart. pag. 446. Annal. Bertin. ad ann. 876. tom. 7. Collect. Histor. Franc. pag. 123.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Viskerium Palatium in pago Tullensi, vulgo Vicherey. Tabular. Tullense. Vide Hist. Tull. R. P. Benoit.
P. Carpentier, 1766.
Vitreiacum,
Villa publica
, in Charta Caroli C. ann. 869. ex Cam. Comput. Insul. Vide Victriacum.
Vizeliacum Villa in agro Nivernensi ad Coram, Vezelay. Charta Philippi Aug. ann. 1190. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 636.
P. Carpentier, 1766.
Ulma a Clodoveo Francorum rege condita ad Danubium,
Villa regalis
dicitur in Ch. Caroli M. ann. 813. apud Naucler. 2. vol. generat. 27. si tamen legitima censenda est hæc Charta ;
Curtis regia
appellatur in Annal. Fuld. ad ann. 892. Ita Godefr. abb. Gottwic. in Chron. ejusd. monast. pag. 517.
P. Carpentier, 1766.
Uriau Fiscus, non longe ab Arduenna silva. Charta Ludov. Balbi ann. 879. tom. 8. Collect. Histor. Franc. pag. 415.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Wara inter Palatia recensetur in Capitul. Caroli C. ann. 877. An idem cum Warc quod a Maceriis, Maisieres parum distat ? Vide Sirmondum edit. Lupar. tom. 3. col. 344.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Warmatia seu Wormatia, Wormes. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Wasalia Villa Regia, Wesel. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Weibilinga Villa, in Charta Caroli Crassi ann. 887. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 223. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Weimodus Villa Regia. Vide Mabillonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Wicus. Vide Quentovicus.
Sed et Infancionum ædes apud Aragonenses Palatia fere semper vocant Fori Oscenses Jacobi I. Regis Aragon. in quibus eadem erat immunitas, quæ in Ecclesiis, adeo ut
si quis malefactor perpetrato crimine, vel maleficio, pro se defendendo, eas intraverit, non debeat inde extrahi violenter, nisi fuerit latro, vel raptor, aut traditor manifestus.
Palatium in Monasteriis, apud Petrum Diaconum Casin. lib. de Miracul. S. Benedicti Casini patratis n. 29. sed quæ pars ædium Monasterii fuerit, non omnino liquet, nisi fuerit domus Abbatis, quam Aulæ nomine donat Vita S. Hermelandi Abbat. num. 30. ubi de quodam Abbate :
Cœpit igitur Aulam sibi ædificare, necessariis non contentus domibus, etc.
Id nominis etiam tribuitur cæteris dignitatum seu officialium Monasterii ædibus in veteri Scheda apud Angelum a Nuce :
Camerarius, (Casinensis Monasterii) debet facere reparare Palatium, quod dicitur Palatium Infirmarii, quod est juxta cemeterium, extra paradisum, et omnes alias cameras, etc.
Infra :
Firmatarius debet facere Palatium Infirmarii cum subjacentiis suis.
Interdum pro Refectorio, seu majori aula usurpatur, ut in Regula Militum Templariorum in Concilio Trecensi ann. 1127. cap. 8 :
In uno quidem Palatio, sed melius dicitur refectorio, communiter vos cibum accipere credimus, etc.
seu potius pro cellis, vel quibusvis ædibus monasticis. Charta Sanctii Regis, qui ad Zamorram obiit, apud Ant. de Zepez, in Chron. Ord. S. Benedicti tom. 5 :
Sit etiam Monasterium vestrum cum ipsa villa, in qua situm est, et omnes vestræ decaniæ, sive Palatia vestra, per totum regnum meum sine portatico de vestris propriis rebus, etc.
Charta Sanctii Ramirez Regis Aragonum apud Martinezium in Hist. Pinnatensi lib. 3. cap. 27 :
Campos, et hortos, et Palatia S. Joannis, si quis fregerit, peitet 60. solidos.
Alia ejusdem Regis æræ 1131. apud Yepez in Chron. Ord. S. Benedicti tom. 7 :
Dono prælibatis sanctis ac præscripto cœnobio Monasterium S. Urbicii de Servol, cum omnibus suis pertinentiis, et cum omnibus decimis suis, cum villis et mansis et Palatiis suis et possessionibus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Palatium potiori jure dicta domus excipiendis hospitibus destinata, in Guidonis Discipl. Farfens. lib. 2. cap. 1 :
Juxta galileam constructum debet esse Palatium longitudinis clv. pedes, latitudinis xxx. ad recipiendum omnes supervenientes homines qui cum equitibus adventaverint monasterio. Ex una parte ipsius domus sunt præparata xl. lecta et totidem pulvilli ex pallio, ubi requiescant viri tantum, cum latrinis xl. Ex alia namque parte ordinati sunt lectuli xxx. ubi Comitissæ vel aliæ honestæ mulieres pausent, cum latrinis xxx. ubi solæ ipsæ suas indigerias procurent. In medio autem ipsius Palatii affixæ sint mensæ sicuti refectorii tabulæ ubi edant tam viri quam mulieres.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Palatium Pontificale, Domus Episcopalis, in Charta Matthæi Episc. Trecens. ann. 1172 :
Actum est hoc in Palatio Pontificali Trecensi.
P. Carpentier, 1766.
Nude Palatium appellat domum suam Albericus archiepiscopus Remensis, in Charta ann. 1214. ex Chartul. Campan. fol. 79. r° :
Actum Remis in Palatio nostro, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Palatium, Domus urbis publica, [] in qua Ædiles seu Scabini jus dicunt, aut coeunt, Hostel vel Maison de ville. Chron. Veronense ad ann. 1242. apud Murator. tom. 8. col. 632 :
Et eo anno D. Henricus de Egna tunc existens Potestas Veronæ fecit magnam curiam militum et dominarum cujuscumque conditionis in Palatio Communis Veronæ.
Statuta Massil. lib. 5. cap. 56 :
Decernentes....... quod annis singulis mutentur et renoventur ex toto omnes et singuli Notarii Palatii, et aliarum curiarum villæ vicecomitalis Massiliæ.
Ubi perperam virgula ante vocem Palatii posita est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Palatium, Conventus publicus. Anonymus de Elevat. S. Theodorici Abb. sæc. 5. Bened. pag. 521 :
Ut Remorum finibus Rex (Lotharius) appropinquaret, habiturus quidem apud metropolim Palatium cum optimatibus suis.
Vide quæ observavimus supra in præmissis ad Palatia.