« »
 
CABALLUS 1, CAVALLUS 1, CAVALLUS 2.
[]« 1 caballus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 003b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CABALLUS1
1. CABALLUS. Isidorus, et ex eo Papias, et Ugutio : Caballus, dictus, quod ungula terram cavet. Ebrardus in Græcismo cap. 9 :
Quod pede tellurem solet ipse cavare, Caballus.
Gloss. Lat. MS. Regium, et Isidori : Caballus, Cabo, equus. Cabo, Caballus, sonipes, equus. Vide Cabo 1. Vox nota Juvenali Sat. 11. et aliis Scriptoribus. Sunt tamen qui non quosvis equos sic appellasse Latinos volunt, sed viliores, cujusmodi sunt qui pistrinis, agriculturæ, et vecturis mercium inserviunt. Jo. de Janua, Caballus, vilis equus. Hesychius :
ϰάϐαλλος, ἐργάτης ἵππος.
Vide Furnal. apud Forcellinum in h. v. et Glossar. med. Græcit. col. 525. et 526. radice Καβάλλης. S. Hieron. Epist. ad Heliodor. :
Statimque cernamus sagittas pilis, tiaras galeis, Caballos equis cedere.
Gregorius Turon. lib. 6. Hist. cap. 11 :
Ipsumque super miserabilem imponentes Caballum, etc.
Vide Casaubonum in Persium pag. 7. Promiscue tamen Scriptores recentioris ætatis pro quovis equo usurpant. Vide Gregor. M. lib. 8. epist. [] 46. lib. 9. epist. 38. lib. 10. epist. 30. Novam Gall. Christ. Instrum. tom. 2. col. 442. Miræum tom. 2. pag. 806. col. 2. etc. Equos militares sæpe ita dicunt, ut Hincmar. Remens. annal. ad ann. 866. ap. Pertz. vol. Scriptor. 1. pag. 472. lin. 43. Charta ann. 1339. ap. Lappenb. Docum. Orig. Hanseat. pag. 360. Plura vide in Indic. general. Polypt. Irminon.
Caballus Domitus, in Lege Longob. lib. 2. tit. 21. § 6. 7. 25. Rothar. 254. 256. et in Charta Romualdi Ducis Beneventani in Chr. S. Sophiæ pag. 607. Caballos centum inter Domitos et domandos, apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 801. Caballus, scutum, lancea, in clientelæ signum quotannis regi data, memorantur in duabus Chartis anni 1437. pro ecclesia Magdeburgensi, apud Eccardum in Probat. Hist. Marchionum Orientalium col. 136. et 138. Charta Ludov. Pii ann. 825. pro Ecclesia Brivetensi apud Baluzium in Capit. vol. 2. pag. 1426 :
Ad partem regis annuatim caballum unum cum scuto et lancea præsentassent et in postmodum ab omni exactione vel de functione publica aut privata immunes et liberi essent.
Adde chart. ann. 856. ap. Schœpflin. in Alsat. Diplom. num. 105. vol. 1. pag. 85. Aliam ann. 858. ibid. num. 108. pag. 88. Charta Carol. Simpl. ibid. num. 129. pag. 103 :
Omni anno ob hoc ei dentur inde duo Gaballi, sive duo camisilia bona, aut etiam quatuor carre vini.
Caballus Medianus, in Tradit. Fuld. lib. 1. cap. 149. et in Lege Alaman. cap. 80. § 2. medii pretii. Germ. olim Meid, Maide. Vide Frisch. Lexic. v. Meide. Adel.
Caballus Spadatus, in Lege Salica tit. 40. § 3. castratus.
P. Carpentier, 1766.
Caballus Magnus, idem qui Dextrarius, Major et cataphractus, quo potissimum utebantur in præliis. Vita Eduardi II. reg. Angl. pag. 119 :
Dextrarii et Magni Caballi ipsius Petri, vel verius domini regis morabantur.
P. Carpentier, 1766.
Caballus Maletus, Gall. Cheval malet, nunc mallier, Equus vectorius, maletæ seu sarcinæ deferendæ addictus. Lit. remiss. ann. 1394. in Reg. 146. Chartoph. reg. ch. 208 :
Lesquelx avoient un cheval malet, que demenoit un appellé Souschier, et aussi avoient un autre cheval malet yceulx paroissiens de Nyevil, que Guillaume Giraut demenoit pour eulx esbatre.
P. Carpentier, 1766.
Caballus Padi, perperam pro Spadatus, in Testam. Bertichr. episc. Cenoman. tom. 1. Jun. pag. 725. col. 1 :
Donet eis Caballos padi duos, et poledros congregales duos, etc.
Vide Poledrus.
Cavallus, apud Nicolaum I. PP. in Resp. ad Consulta Bulgarorum cap. 40. Agobardum in lib. de Dispens. cap. 28. et lib. Contra judicium Dei cap. 2. in Concil. Legion. ann. 1012. can. xi. etc.
Caballorum Pastus, Saginationes. Vide Pastus.
Caballarii, Equites. Gloss. Lat. Græc. : Caballarius, ϰέλης, ἱππεύς. Gloss. Basil. : Καϐαλλάριος, ἕφιππος, ὁ ἐν ἵππῳ ϰαθήμενος, ϰάϐαλλος γὰρ ὁ ἵππος. Glossar. Isid. : Caballarius, Alaris, hoc est, Eques qui in ala militat, juxta quod ait Vegetius 11. 1 :
Equitum alii Alares dicuntur, quod a similitudine alarum ab utraque parte protegant.
Equites in castris solebant alas occupare. Monachus Egolismensis in Carolo M. cap. 18 :
Erantque in ipso 12. Caballarii, qui per 12. fenestras completis horis exibant.
Hincmarus Opusc. 5 :
Per villas, in quibus non solum [] homines Caballarii, sed etiam ipsi Cocciones rapinas faciunt.
Parvum Chartular. S. Victoris Massil. fol. 19 :
Donamus S. Victori... mansum de Casteneto, quem accepimus in emendam pro Gaussimo nostro Caballario qui fuit occisus, ut Monachi orent pro anima ejus.
Tabular. S. Florentii :
Hamo Caballarius de Livriaco multas querelas adversus Monachos de Livriaco habebat.
Tabular. S. Vincentii Cenoman :
Cui contulerat unum etiam Caballarium cum omni beneficio suo in villa quæ vocatur Arduin, etc. Actum regnante Roberto Rege.
Breviarium villarum S. Audomari ex MS. Folquini in Tabulario ejusd. loci :
Hlodeger Caballarius habet mansum dominicatum, etc.
Similia non semel ibidem leguntur. Adde Fragm. Polypt. Sithiens. ap. Guerard. post Irminon. pag. 396. sqq. cap. 15. 13. 1. 5. 16. 18. Editori est Qui cum equo militat vel famulatur. Conf. eundem in Prolegom. ad Chartul. S. Petri Carnotens. § 26. Polyptych. Mauromonaster. ap. Schœfl. Alsat. Diplom. num. 249. vol. 1. pag. 197 :
Mansa 7. et dimidium, que cum caballis serviunt.
Confer mox Caballicare, Arare et Caballeritia. Vide Otton. Frising. lib. 1. de Gest. Frederici cap. 24. Concilium Narbonense anni 1054. cap. 20. Ekkehardum Abb. apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 524. et V. Cl. Jac. Petitum post Pœnitentiale Theodori pag. 389. Καϐαλλάριοι Theophani in Heraclio, Theophylacto Simocattæ lib. 5. cap. 13. auctori Vitæ S. Nili pag. 56. etc. Præsertim vero ita dicti Græcis nuperis Milites, seu equestri dignitate donati, quos Chevaliers appellamus. Ita Anna Comnena in Alexiade pag. 411. Pachymer. lib. 1. cap. 30. 31. lib. 4. cap. 31. lib. 12. cap. 11. et Cantacuzenus lib. 1. cap. 42. lib. 3. cap. 27. Vide Gloss. mediæ Græcitatis.
P. Carpentier, 1766.
Equites nostris Chevaucheurs. Villehard. cap. 135 :
En vint bien avant cinq cens mil mars d'argent, et bien dix mil Chevaucheures, que unes que autres.
Hinc Chevaucheurs nuncupati sortilegi, quod scopis seu baculo equitantes ad diabolicum conventum se se transvehi somniabant. Lit. remiss. ann. 1478. in Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 72 :
Sorcier et Chevaucheur de balay.
Vide Scobaces.
P. Carpentier, 1766.
Cavaillerii, Eadem notione, in Charta ann. 1351. ex Reg. N. Chartoph. reg. ch. 26 :
Item gobeletum unum, cum tribus pedibus, ymaginatum de uno gallo sursum et tribus Cavailleriis, cum una vinea.
Ubi Reg. 80. ch. 503. habet, Cavaillieriis, Chevalerot, eodem sensu, in Invent. MS. jocal. Eduardi I. reg. Angl. ann. 1297 :
Item un pot ki desus le couvercle a un Chevalerot.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caballerius, in Charta anni 1008. ex Archivo S. Victoris Massil. :
Donamus unum mansum Caballerii in villa, etc.
Occurrit rursus in Actis SS. Benedict. sæc. 6. part. 1. pag. 312.
Caballarii interdum, qui Caballos habent, ut est in Capitul. Caroli C. tit. 31. § 26. Edict. Pistens. ann. 864. Pertz. pag. 488.,
et cum Comitibus suis in hostem pergere, et debitos paraveredos præstare tenebantur.
Adde Capitul. ann. 807. cap. 6. Capitul. Aquens. Pertzio pag. 149.
Caballarius, qui equos curat, Agaso. Gloss. vetus. : Caballarius, ἰπποϰόμος.
P. Carpentier, 1766.
Chevaucheur, Officium in stabulo regio. Ordinat. hospit. reg. ann. 1317. ex Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Croix fol. 78. v°. :
Escuierie. Item vallez d'estables et Chevaucheurs viij. qui mangeront [] à court,... et les quatre seront touzjours à court pour faire l'office de l'escuierie, et les autres quatre seront pour aler hors porter lettres, et leurs chevaus a l'escuierie.
Cavallerius, Miles Cavallero, Hispanis. Occurrit apud Diago lib. 2. de Comitib. Barcin. cap. 162.
P. Carpentier, 1766.
Caballarius, Miles. Charta ann. 1123. ex Bibl. reg. cot. 17 :
Et si vindere vel inpignorare volueritis, cum nostro consilio faciatis, cui volueritis, præter ad Caballarios et clericos.
Hinc Chevalereux, Vir egregii animi, prout militem decet. , MS. :
De sa plaie iert si dolereux,
Chilz qui tant est Chevalereux,
Que de l'angoisse se plaint fort.
P. Carpentier, 1766.
Caballarius, Cavallarius, Nuncius, tabellarius, Ital. Cavallaro, Gall. Courier. Epist. card. de Malatestis ann. 1410. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 1168 :
Die Mercurii hora tardissima appulit Franchus Caballarius magnificentiæ vestræ,... et mihi breve vestrum detulit.
Annal. Placent. ad ann. 1444. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 887 :
D. Franciscus Anguissola rediit cum copia literarum ducalium, quas dixit fuisse consignatas tabellario sive Cavallario.
P. Carpentier, 1766.
Cavalerii, inter Vicarii ministros recensentur, in Stat. Montis-reg. pag. 3 :
Statutum est, quod dom. vicarius teneatur, et postea usque ad finem sui officii vel regiminis, semper tenere duos milites socios, qui vulgariter appellantur Cavalerii.
Caballator, Eques, in Glossis Arabico-Lat. Cavalcatore, Italis.
P. Carpentier, 1766.
Cavallaria, Cæremonia militis inaugurandi. Testam. ann. 1230. apud Cenc. inter Cens. eccl. Rom. :
Item volo quod expensæ ad Cavallariam Monaldi fratris mei, quando fiet miles, communiter fiant, tam de bonis meis, quam de bonis ejusdem Monaldi.
P. Carpentier, 1766.
Cavalleria, Equitatus. Academ. Crusc. Cavalleria, milizia a cavallo. Stat. Montis-reg. pag. 17 :
Ordinatum est pro utilitate et decore reipublicæ præsentis civitatis, quod nulla persona, quæ non sit de nobili genere... et quod ita constet publice et palam per publicam vocem et famam, possit esse in officio Cavalleriæ et ad illud admitti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caballarium Feretrum, Species lecticæ seu rhedæ caballis vectæ.
Feretrum ejus Caballarium, quo infirmus vehi solebat
, in Actis SS. April. tom. 3. pag. 780.
Cum ad prædicandum populo propter debilitatem corporis in Feretro Caballario duarum rotarum duceretur
, ibid. pag. 782. Agitur de S. Erconwaldo Episc. Londin.
P. Carpentier, 1766.
Caballarium Feretrum, Lectica equis imposita, ut interpretantur docti Editores ad S. Geolfrid. tom. 7. Sept. pag. 136. col. 1 :
Cum ad hoc per infirmitatem deveniret, ut equitare non valens, feretro Caballario veheretur, etc.
Caballatio, Munus alendi equos publicos, vel pecunia, quæ ad id præstabatur, idem forte, quod fodrum sequioribus sæculis dictum, in leg. 14. Cod. de Erogat. mil. annon. (12, 38.) Vide Cujac. et Jacobum Gothofred. ad hanc legem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caballata, Quantum caballus ferre solet. Charta anni 1234. Bibl. Sebusianæ pag. 51 :
Ego Rodulphus de Thoria pro remedio animæ meæ... concessi unam Caballatam vini puri, in vinea mea de Mouvant, domui de Valone annuatim persolvendam.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Chevalée. Lit. remiss. ann. [] 1391. in Reg. 142. Chartoph. reg. ch. 189 :
Trois Chevalées de blé, qui valoit pour lors environ vint solz.
Aliæ ann. 1446. in Reg. 176. ch. 490 :
Le suppliant emporta à quatre foiz quatre Chevalées de blé ou environ, qui estoient dedens icellui molin.
Vide supra Caballata suo ordine.
Caballicare, Cavallicare, Caballo vehi, equitare, Italis, Cavalcare. Lex Salica tit. 25 :
Si quis caballum sine permissu domini sui ascenderit, et eum Caballicaverit.
Edit. Heroldi habet Caballaverit. Monachus Sangall. lib. 1. cap. 22 :
Per campum istum Caballicans.
Usurpant Edictum Rotharis tit. 105. § 17. Lex Langob. lib. 1. tit. 23. § 1. Rothar. 345. et 348. Lex Aleman. tit. 71. Anastas. in Conone PP. Haimo in Homil. Luitprand. lib. 3. Hist. cap. 4. Vita S. Vulmari Abbat. cap. 13. etc. Græci recentiores ϰαϐαλλιϰεύειν dicunt. Vide Gloss. Meursii, Fabroti ad Cedrenum, et mediæ Græcitatis. Chart. ann. 816. ap. Neugart. Cod. Diplom. Alemann. num. 187. vol. 1. pag. 158 :
Si mihi contigerit ad palatium, vel ad Italiam pergere, tunc semel mihi hominem Cavallicantem ad serviendum et unum cavallum bene onustum provideant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caballicare, pro Arare, quia Caballis aratur. MS. Codex Folquini ex Archivo S. Audomari in Breviario villarum ad hanc Ecclesiam pertinentium :
Isti unaquaque hebdomada faciunt duos dies, si non Caballicant.
Et infra :
Caballicat de terra censali bun. 12.
Fragment. Polypt. Sithicus. post Irminonem pag. 398. cap. 7. 13. 20.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caballicare Super Aliquem, in eum incurrere, ei bellum inferre. Statuta Suavii S. Severi in Capite Vasconiæ Abb. ann. circiter 1100. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 279 :
Item statutum fuit, quod si Abbas, vel sui, injuriam passi fuerint ab aliquo, et injuriator judicio stare noluerit, et Abbas propter injuriam sibi illatam Caballicare super eum voluerit, vel contra eum exercitum movere, burgenses (S. Severi) de præcepto Abbatis, super injuriantes ipsum sequantur : et si quis sine licentia Abbatis a Cavallicatione abfuerit, sex solidos Abbati persolvat.
P. Carpentier, 1766.
Cavalcare, vox Italica, Equitare, equo insidere, nostris olim Chevaler. Chron. Jac. Malvec. apud Murator. tom. 14. Script. Ital. col. 925 :
Postera ergo die Cavalcans antistes cum sacerdotibus, ceterique cives, qui in civitate remanserant, omnes communi consilio Griffum et nonnullos alios a carceribus eripiunt.
Henric. VII. Imper. chart. ann. 1312. ap. Murator. Antiq. Ital. vol. 4. col. 625. c :
Et cavalcandum, et predandum dictam civitatem Cremone.
Virgulam post Cavalcandum ejecit Pertz. vol. Leg. 2. pag. 525. lin. 54. Lit. remiss. ann. 1404. in Reg. 158. Chartoph. reg. ch. 355 :
Lequel Robin dist à Jehan de Logie qu'il avoit fait prendre sa jument, et l'avoit fait Chevaler par ses gens.
Sed et Chevaler nostri dixerunt, Equum onerare, equo vehere. Lit. remiss. ann. 1478. in Reg. 205. ch. 35 :
Le suppliant aperceut... auprès de S. Mor des foussez des oultardes, esquelles il se adressa pour y tirer,... il dessella son cheval pour Chevaler lesdites oultardes,.. et lui Chevalant lesdites oultardes, etc. Chavaler
vero, pro Supinum cadere, more equorum, quod vulgariter dicitur, Tomber les quatre fers en l'air, in aliis Lit. ann. 1404. ex Reg. 158. ch. 383. bis :
Laquelle femme print deux pierres et les getta contre icellui suppliant, tant qu'elle l'en attaigny de [] l'une parmi la teste si grant cop, qu'elle fist Chavaler.
Aliud sonat Entrechevauchier, Equi scilicet pedibus calcare, in Lit. remiss. ann. 1375. ex Reg. 106. ch. 387 :
Icellui Defraine retourna la teste de son cheval vers ledit Hennequin, veuillant le Entrechevauchier.
Caballicata, Incursio, Cavalcata, Italis. Luithprandus lib. 4. cap. 14. Pertz. vol. Script. 3. pag. 314. :
Cumque eodem pervenisset, et Caballicatas, ut vulgo aiunt, circumcirca dirigeret.
Interdum pro equitatione, seu, ut aiunt, Exercitu sumitur, id est, obligatione, qua vassallus in exercitum cum domino superiore pergere tenetur. Charta Joannis Regis Angl. in Monastico Anglicano tom. 2. pag. 1006 :
Aut questum, aut procurationem, aut Cabalcatam, aut exercitum.... exigere præsumat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cabalcata. Epistola Frederici II. Imp. ann. 1244. in Dissert. Hist. de Comitatu Comacli pag. 119 :
Volumus etiam declarari jura nostra in Marchia et Ducatu... videlicet de exercitu, Cabalcata et parlamento, mercato et procuratione, quæ nos tanquam advocati, patroni et defensores Ecclesiæ habere debemus.
Et infra :
Super declaratione facienda super jure quod habemus in terra Ecclesiæ, petivimus expresse apponi de exercitu, parlamento, Cabalcata, fodro et procuratione.
Pertz. vol. Leg. 2. pag. 350. 352. 518. Vide Hostis sub finem.
Caballicatio, Eadem notione. Tabula fundationis S. Severi in Vasconia :
Nec in hostem, nec in Caballicationem esse ducturos.
Charta Ricardi Regis Angliæ, qua ejusdem S. Severi privilegia confirmat ann. 1190. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 637 :
Concessi etiam eidem monasterio, ut nullus Archiepiscopus, nec Episcopus, nec ego ipse..... præsumat..... immissiones aliquas facere, nec in hostem, nec in Caballicationem ducere milites, vel pedites, etc.
Decretum Synodale de Trevia Dei post Concilium Islebonense ann. 1080 :
Cæterum in hac pace nullus, nisi Rex aut Comes hujus patriæ Caballicationes aut hostilitatem faciat : et quicunque in Caballicatione aut hostilitate Regis fuerit, etc.
Caballeritia. Polyptychus S. Remigii Remensis :
Hrobertus ingenuus tenet mansum ingenuilem 1. qui habet censum similiter, facit pro eo Caballeritia.
Id est, pro eo tenetur ire in exercitum, seu in aciem domini, vel saltem operam caballi præstare. Vide Hostis.
Caballada, Opera caballi. Tabular. Celsiniacense :
Unum sextar. de civada, et 2. sext. vini, et 6. den. pro carne, et Caballadam, et corregium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cavalagium, Eadem notione. Instrum. ann. 1294. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 74 :
Talliis, toltis, quæstis, adempris, vintenis, cavalcatis, stabilitis, mero et mixto imperio, et omnimoda jurisdictione, operibus, manu operibus, cretifodinis, lapidicinis, argenti fodinis, auri fodinis, Cavallagiis, coroatis, fogagiis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Calvacada. Charta Oddonis Episc. Vapincensis ann. 1271. inter Instrum. tom. 1. novæ Gall. Chr. col. 88 :
Et prædictis faciet dictus dominus episcopus Calvacadam prædicto domino regi et suis, præmissa sibi denuntiatione ante per tres septimanas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cavalcata. Statuta Ludovici Regis Franc. ann. 1154. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 438 :
Sed et si plures emptores (præpositurarum, baillivarum, etc.) fuerint, unus tamen jurisdictionem exerceat, et immunitate gaudeat in Cavalcatis, talliis,[] seu collectis, et aliis oneribus publicis.
Charta Guigonis Comitis forensis ann. 1224. tom. 1. Maceriarum Insulæ Barbaræ pag. 136 :
Omnem talliam sive toutam, exercitum sive Cavalcatam.
Statuta Forojul. ann. 1235. ex archivo S. Victoris Massil. :
Statuimus ut barones et milites et homines faciant domino Comiti Cavalcatas sub hac forma, videlicet ut milites et homines per quadraginta dies expensis propriis in comitatu Provinciæ.... contra eos qui dominum Comitem offenderent.... pro sex focis unus pedes.... Si dominus Comes obsidere vellet aliquod castrum.... vel faceret ei inimicus bellum campale, etc.
Vide Hostis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cavalcata, Pompa equestris, Ital. Cavalcata, Hisp. Cavalgada, Gall. Cavalcade. Processus de B. Jacobo Bitectensi, tom. 3. April. pag. 532 :
Ipseque ascenderit in solarium quoddam, ut videret Cavalcatam.
Vide Vitam B. Oldegarii, tom. 1. Martii, pag. 490.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Calvacata. Charta Philippi Franc. Regis ann. 1331. pro Monachis Bonævallis in Chartulario ejusd. loci :
Necnon in possessione et saisina habendi assiem et Calvacatam, tallias et subventiones ab hominibus Bonævallis.
Arrestum Parlam. 11. Maii ann. 1331. pro iisdem Monachis :
Ad solvendum Comiti Carnotensi centum libras Turon.... et ad præstandum eidem Calvacatam pro guerra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Calvachia, Eadem notione, Gall. Chevauchée. Charta Aelidis Ducissæ Britan. ann. 1213 :
Homines dicti Prioris ibunt in exercitu meo et Calvachia mea cum aliis hominibus meis de Lamballia, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Calvagaria. Charta Andreæ de Calviniaco pro hominibus S. Karterii apud Thomasserium Consuetud. Biturig. pag. 90 :
Immunes erunt talleis, charreis, falcationibus, fenacionibus et omnimodis bienniis, salvis mihi exercitibus et Calvagariis meis, in quibus me sequentur per tres dies tantum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cavalcatus, Eadem significatione. Litteræ Regis Angl. ann. 1324. apud Rymer. tom. 4. pag. 76 :
Præfatus Rex (Franciæ) exigit, et a nobis auferre conatur ; videlicet immediatam jurisdictionem dicti loci S. Sacerdotis.... in quo ressortum, Cavalcatum et omnem superioritatem nos et progenitores nostri habuimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cavalcatus, Expeditio militaris, incursio. Charta Regis Angl. ann. 1353. apud Rymer. tom. 5. pag. 773 :
Inhibentes ne Cavalcatus aliquos super gentes ipsius Caroli, vel in terris sibi subjectis, faciant, vel prisones aut redemptiones capiant, aut alia dampna vel mala aliqua eis, vel eorum alicui, inferant, durantibus treugis supradictis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cavalgada, Idem quod Cavalcata seu Caballicata. Charta Raymundi Comitis Tolosani ann. 1189. apud Acher. tom. 8. Spicil. pag. 204 :
Salvo tamen albergo et Cavalgada, et omne hominium, quod Gardanenses nobis facere debent, etc.
Responsum Concilii Vaurensis ad Petrum Regem Arragonum inter Hisp. tom. 3. pag. 481 :
Ut illa jura quæ habebat in castris aliorum hæreticorum.... sive alberga, sive quista, sive Cavalgada eidem integra remanerent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cavaltheia, Eadem notione. Charta anni 1194. inter Instrum. tom. 3. novæ Gall. Chr. col. 80 :
Philippus quondam Flandriæ Comes... concessit Deo et ecclesiæ nostræ Atrebatensi in manu nostra, quidquid habebat Atrebati in districtu nostro, sibi tamen de assensu nostro retinuit in vita sua, in parte districti quæ [] dicitur Strata, exercitum, Cavaltheiam, talliam, altam justitiam, etc.
P. Carpentier, 1766.
Ubi legendum videtur Cavalcheia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cavangada. Charta fundationis Abbatiæ S. Mariæ apud Santonas inter Instrum. tom. 2. novæ Gall. Christ. col. 480 :
Nos in eo ibi arbergamentum, aut exercitum, quæstam, procurationem aliquam, aut Cavangadam vi aut terrore aliquo ulterius (non) habeamus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cavallaticum, Eadem significatione. Charta anni 1235. ex parvo Chartulario S. Victoris Massil. :
Petebat Abbas S. Victoris.... ut nobilis vir W. de Turriis cessaret a Cavallatico, et a quistis, et talliis.
Et infra :
Dicimus quod W. de Turriis disistat et girpiscat domino Abbati.... Cavallaticum, et quistas, et toutas, et omnes alias exactiones.
P. Carpentier, 1766.
Cabalgata, Cavalgada, Equitum manus, Ital. Cavalcata. Testam. Raim. Trencav. ann. 1154. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 550 :
Et mala quæ ego feci cum mea Cavalgada in Rossilono domibus Templi et domibus Hospitalis, ..... et infractiones quas ego in eadem terra ecclesiis cum eadem Cabalgata, etc.
P. Carpentier, 1766.
Cavalgada Pacis, Militum convocatio seu conventus, ut paci jurandæ intersint. Pact. inter archiep. et vicecom. Narbon. ann. 1232. ex Bibl. reg. cot. 2 :
Ad quæstionem præconizationis sic respondet (vicecomes) quod archiepiscopus iste nullo tempore quasi possedit, nec antecessor suus, nisi parvo tempore, et tunc non jure archiepiscopi, sed legati et paciarii, eo casu cum propter Cavalgadas pacis necesse erat præconisari.
P. Carpentier, 1766.
Cavalaria, Cavallaria, Equitum incursio, Ital. Cavalcata. Stat. Vercel. lib. 1. pag. 18. v° :
Si equus mortuus vel mangagnatus esset pro sua Cavalaria vel aliena, etc.
Et lib. 3. pag. 59. r° :
Quod nullo tempore dicti officiales eligantur, nec Cavallaria possit imponi modo aliquo vel ingenio, nisi de voluntate credentiæ coadunatæ in palatio communis,... aliter nullo modo Cavallaria possit poni.
Pluries ibidem.
P. Carpentier, 1766.
Cavaleata, Eadem notione. Stat. Forojul. ann. 1233. ex Tabul. S. Vict. Massil. :
Statuimus quod si quis miles equum perdiderit in Cavaleatis, pretium sit mille solidorum Raymundensium.
P. Carpentier, 1766.
Calvacatus, Simili significatu. Stat. Montis-reg. pag. 46 :
Item statutum est quod aliquis non possit habere aliquos clientes de eundo ad exercitum vel Calvacatum, nisi super hoc fuerit specialiter ordinatum per consilium civitatis Montisregalis.
P. Carpentier, 1766.
Caballatio, Equitatio, Gall. Chevauchée. Charta Ludov. VI. reg. Franc. ann. 1115. in Tabul. S. Petri Carnot. :
Nullus regiæ potestatis minister aliquam justitiam clamare præsumat, ..... nec corveiam, nec ire in nostram Caballationem, neque in hostem, etc.
P. Carpentier, 1766.
Calvauchia, Pari intellectu, in Charta ann. 1214. ex Chartul. Lingon. fol. 68. r° :
Nec in aliquam Calvauchiam ibunt, nisi de assensu nostro.
P. Carpentier, 1766.
Chevalcheia, Eadem acceptione. Charta ann. 1223 :
Et in expensis ejus teneor ire, si voluerit, in exercitum et Chevalcheiam suam.
P. Carpentier, 1766.
Cavalcaria, Servitium militare cum equo. Charta Ludov. VI. reg. Franc. ann. 1122. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 200 :
Præcipimus ut tam ipse quam hæres ipsius..... sit liber ab omni servitio, et per nomen ab omni expeditione et Cavalcaria.
P. Carpentier, 1766.
Cavalcata, Eadem notione. Pact. inter Carol. comit. Prov. et capit. S. [] Salvat. Aquens. ann. 1292. ex schedis Pr. de Mazaugues :
Dicebant.... homines dicti burgi teneri ad Cavalcatas personales faciendas ipsi domino regi, prout homines civitatis Aquensis jam dicto domino regi præfatas Cavalcatas facere tenentur.
P. Carpentier, 1766.
Chevalcata, Eodem sensu. Charta Odonis episc. Tull. ann. 1221 :
Præterea idem comes Wademontis..... illos homines ad ipsas Chevalcatas nullatenus transducet, qui tringinta et quinque annos excesserint, etc.
P. Carpentier, 1766.
Cavalga, Eadem acceptione, in Conc. Avenion. ann. 1326. cap. 33. apud Labb. tom. 11. Concil. col. 1736 :
Item quod dicti seculares..... hospitalia usibus pauperum deputata, occasione Cavalgarum, talliarum, quæstarum, vel aliarum illicitarum exactionum, quocumque nomine appellentur, nec onerare nec molestare præsumant.
P. Carpentier, 1766.
Cavalgata, Pari significatu. Sent. ann. 1275. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 60. art. 1 :
Quod dicta Maria et dictus Artusus vir suus ejus nomine, hæredes seu successores dictæ Mariæ habeant exercitum et Cavalgatam in dicto castro Lemovicensi et forisbariis. Calvaguette,
eodem sensu, in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Bel fol. 154. r° :
Réservé à lui et à ses successeurs la Calvaguette, ressort, punissement de hérésies, etc.
P. Carpentier, 1766.
Calvata, Eadem notione, in Placito ann. 918. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 57 :
Unde servicius debet exire circa et quarta Calvata, sicut alii Spanii debent facere de illorum aprisione.
P. Carpentier, 1766.
Chevacheya, in Charta S. Ludov. ann. 1243. ex Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 118 :
Castrum de Mareis et redditus, quos habemus in eo, cum omnibus feodis et Chevacheya totius terræ prædictæ penes nos retinemus.
P. Carpentier, 1766.
Chevalcheia, Eodem intellectu. Charta ann. 1224. ex Chartul. Campan. fol. 350. col. 2 :
Assignavi domino Jacobo quidquid habebam.... in gistis, in Chevalcheiis, excepta Chevalcheia hominum villæ Monasterii-cellæ.
Alia Phil. abb. Resbac. ann. 1306. in Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 571 :
Reddimus immunem...... ab omni..... exercitu, Chevalcheia, custodia et vigilia villæ, turris et gabiolæ.
P. Carpentier, 1766.
Chevalisia, in Charta Agnetis comit. Nivern. ann. 1191. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 33. col. 1 :
Omnes illos qui quinque operatoria et cellarium sæpedictæ domus conduxerint, ab exercitu et Chevalisia, et excubatione...... quittavimus.
P. Carpentier, 1766.
Chevauchaia, Simili significatione. Libert. villæ Andeloti ann. 1269. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 126. art. 9 :
Homines dictæ villæ in exercitum nostrum et Chevauchaiam præpositi nostri et nostram ibunt.
P. Carpentier, 1766.
Chevaucheia, in Charta ann. 1223. ex Chartul. Campan. fol. 190 :
Homines de Congi episcopi cum eo debent ire in exercitum et in Chevaucheias suas.
P. Carpentier, 1766.
Chevauchia, Eodem sensu. Lit. ann. 1235. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 466 :
Retinemus........ Chevauchias nostras et exercitus nostros. L'ost et la Chevauchie,
in Lit. ann. 1264. tom. 5. earumd. Ordinat. pag. 391. At vero pro Locus, in quo congregantur vel ad quem diriguntur equites, accipi videtur hæc vox, in Lit. ann. 1231. ibid. tom. 4. pag. 222. art. 7 :
Quod cum usque ad Chevauchiam venerint, non poterunt ibi ultra quindecim dies retineri.
P. Carpentier, 1766.
Cavalaricia, Caballi opera, ut opinor. Stat. Vercel. lib. 3. pag. 59. r° : []
Prædictus notarius per se non possit excusare nisi unam Cavalariciam, et potestas sive rector teneatur quod non permittat ipsum notarium excusare unam Cavalariciam.
Nisi ibi sermo sit de equitatione cum magistratu intra fines illius jurisdictionis.
P. Carpentier, 1766.
Cavallicatura, Equitatio. Charta ann. 770. apud Murator. tom. 6. Antiq. Ital. med. ævi col. 209 :
Et hic Luca propter chrisma nos mittebant ad tollendum ab episcopo, et Cavallicaturam cum ipsis presbiteris faciebamus.
P. Carpentier, 1766.
Cavalcativus, Caballinus, equinus, Ital. Cavallino. Charta ann. 1193. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 449 :
De torsello Cavalcativo duos solidos Ferrarienses vel Bononienses, et de soma totidem.
P. Carpentier, 1766.
Cavalagium, Cavallagium, Præstatio ex avena pro equis aratoriis, quomodo Bovagium pro bobus. Charta ann. 1256. in Reg. S. Ludov. ex Chartoph. reg. fol. 5. v° :
Pro asinaria et jumentis, xxiij. sol. De fromagino, Cavalagio, v. sol. Cavallagium,
in Instr. proces. ann. 1564. ex schedis Pr. de Mazaugues.
P. Carpentier, 1766.
Chavallagium, Eadem notione. Charta Joan. dalph. Vienn. ann. 1316. in Reg. 154. Chartoph. reg. ch. 219 :
Item unum sextarium avenæ et duos solidos pro Chavallagio, quod percipimus.
Vide hanc vocem suo ordine.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Campanella de Cavalcare, Qua populus convocatur ad Cavalcatam. Chron. Parm. ann. 1295 :
Dominus potestas sonari fecit Campanellam de Cavalcare; et..... convocavit duo millia de populo.
[]« 1 cavallus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 233a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAVALLUS1
1. CAVALLUS, Equus. Informationes [] civitatis Massil. de passagio transmarino e MS. Sangerman. :
Item si voluerit portare equos (in navi) portabit cxx. Cavallos.
Vide Caballus.
Cavallina Bestia, in Ordinatione curiæ Caroli Comitis Provinciæ ann. 1274. e MS. D. Brunet.
[]« 2 cavallus » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 233b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAVALLUS2
2. CAVALLUS, Instrumentum, quo utebatur ad farinam a furfure secernendam. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. II. pag. 53 :
et quilibet aburatator teneatur habere et portare hedificium, quod appellatur Cavallus, et drapum pro aburatando.
Fr.