« »
 
CAPITELLUM 1, CAPITELLUM 2, CAPITELLUM 3, CAPITELLUM 4, CAPITELLUM 5, CAPITELLUM 6, CHAPITELLUM 1, CHAPITELLUM 2.
[]« 1 capitellum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 136b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITELLUM1
1. CAPITELLUM. Ugutio et Papias : Capitella dicuntur quæ columnis superponuntur, quia columnarum sunt capita, quemadmodum super collum caput. Idem Papias : Hermes, dicitur Capitellum quod ponitur super columnam. Vita B. Mariani Abb. Ratisp. num. 26 :
Claustro, Capitellis sculptis, ac basibus... eandem Ecclesiam decoravit.
Occurrit non semel 3. et 4. Regum. Columnarum deaurata Capita, apud Hieronym. Epist. 8. et Epist. ad Gaudentium :
Auro fulgent Capita columnarum. Κιονόϰρανα
dicuntur ejusmodi capitella Photio in Encomio Novæ Ecclesiæ a Basilio extructæ. Regimina Paduæ ad ann. 1283 :
Factus fuit pons lapideus S. Leonardi hoc anno, et inventa arca nobilis Antenoris conditoris urbis Paduæ cum Capitello.
Chronicon Parmense ad ann. 1299 :
Tonitruum et sagitta de cœlo percussit in turre Communis Parmæ... et diruit dicta sagitta de turre Communis unum ex merlis, et de angulo et de fenestris et de Capitello lignaminis, quod est desuper ipsam turrim, et unum ex colonellis marmoreis super quo erat.
Alter locus ex eodem Chronico refertur in Cantonus post Canto 1. S. Aldhelmus de Laud. Bugge ap. Mai. vol. 5. Class. Auct. pag. 390. vers. 79 :
Hic quoque turibulum Capitellis undique cinctum
Pendet de summo, fumosa foramina pandens.
Vide Capitulum 3.
[]« 2 capitellum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 136b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITELLUM2
2. CAPITELLUM, Joanni de Garlandia in Synonymis Chymicis, Aqua saponis vel lixivium, Matthæo Salvatico :
Aqua saponariorum, ex quo fit sapo, dictum Gutta prima, aqua prima.
[]« 3 capitellum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 136b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITELLUM3
3. CAPITELLUM, Minus capitulum, seu locus ubi conveniunt Monachi : nam plura habebant interdum Capitula in majoribus Monasteriis. Tabular. Vindocinense Thuani Ch. 27 :
Hæc definitio facta est apud Vindocinum in Capitello S. Georgii anno 1070.
[]« 4 capitellum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 136b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITELLUM4
4. CAPITELLUM, Capitolium, arx. Radulfus de Diceto in Imag. Hist. ann. 1174. de urbe Santonica :
Deinde progrediens aggressus est fortuna consimili Capitellum, præsidium majus, sed præsidio primo antiquius.
Capitolium Santonicum intelligit, de quo sic Ademarus Cabanensis[] in Chron. :
Dolo adduxit eum in Capitolio Sanctonæ urbis, quasi in beneficio urbem ipsam ei concederet, nihilque mali suspicantem, inclusum Capitolio, nefanda eum capere non veritus est traditione.
Quod vero Capitolium et capitellum his Scriptoribus est, turrem Sanctonensis civitatis Hovedenus, præsidium Walsinghamus vocant. Chronicon Veronense ad ann. 1354 :
Et sic die sequenti ac aliis diebus fuerunt suspensi per gulam in platea apud Capitellum.
Et ad ann. 1374 :
Die autem jovis xiv. Octob. ante mortem D. Cansignorii facti fuerunt Domini generales civitatum Veronæ et Vicentiæ, etc. Domini Bartholomæus et Antonius fratres de la Scala filii naturales de voluntate et consensu totius populi Veron. super Capitello communis Veronæ.
Vide Capitolium, et Capitulum 5.
[]« 5 capitellum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 136c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITELLUM5
5. CAPITELLUM, Alta pars domus, in vet. Glossar. ex Cod. reg. 521. Vide Capitium 2.
[]« 6 capitellum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 136c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITELLUM6
6. CAPITELLUM. Gregor. Turon. lib. 9. Hist. cap. 6 :
Et ingressus in oratorium, mepostposito, ipse Capitellum unum, atque alterum, ac tertium dicit.
Vita S. Cæsarii episc. tom. 6. Aug. pag. 83. col. 1 :
Dicentibus sanctis fratribus inibi Capitella, etc.
Ubi Horas canonicas breviores significari suspicantur docti Editores ; brevius capitulum ex Gregor. Turon. interpretatur Cangius, in Capitulum 3. Vide infra Chapitellum 2.
[]« 1 chapitellum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 286c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHAPITELLUM1
1. CHAPITELLUM, Receptaculum curruum, aratrorum et aliorum, quæ pertinent ad agriculturam, instrumentorum. Charta Domini de Charnay ann. 1520. in pago Lugdunensi :
Juxta Chapitellum Joannis Morterii.
P. Carpentier, 1766.
Gall. Chartil. Vide infra Chappa.
[]« 2 chapitellum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 286c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHAPITELLUM2
2. CHAPITELLUM, diminut. a Capella, Pegma funebre, tumulus honorarius. Testam. Ludov. comit. Valent. ann. 1345. ex Cod. reg. 6008. fol. 76. r° :
Inhibemus quod aliqua capella sive Chapitellum fiant nobis.... in nostra jam dicta sepultura.
Infra legitur Capitellum in alio Testam. ann. 1419. Vide supra Capella 8.