«
2 collatio » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 402c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLATIO2
2. COLLATIO, apud Monachos præsertim, dicitur Sacrorum librorum lectio, quæ statis horis,
maxime post cœnam, coram iis fiebat. Sic autem dicta quasi
Collocutio vel
confabulatio, inquit Smaragdus in Regula cap. 42. quod
de Scripturis divinis aliis
conferentibus interrogationes, conferunt alii congruas responsiones, et sic quæ diu
latuerant occulta, conferentibus patefiunt perspicua.
Honorius Augustod. lib. 2.
cap. 63 :
Quod Religiosi ad Collationem conveniunt, hoc a sanctis Patribus
acceperunt, qui in Vesperis solebant convenire, et de Scripturis insimul conferre, et
quæ ipsi tunc
invicem contulerint, Collationes dicebantur, et hæc his similia ad
Collationem leguntur.
Regula S. Benedicti cap. 42 :
Mox ut surrexerint a
cœna, sedeant omnes in unum, et legat unus Collationes, vel Vitas Patrum, aut certe
aliud quod ædificet audientes.
Regula S. Isidori cap. 8 :
Ad audiendum in
Collatione Patrum tribus in hebdomada vicibus fratres post celebratam Tertiam, dato
signo, ad collectam conveniant : audiant seniorem docentem, instruentem cunctos
salutaribus præceptis... Ipsa quoque Collatio erit vel pro corrigendis vitiis
instruendisque moribus, vel pro reliquis causis ad utilitatem cœnobii pertinentibus,...
cunctis pariter congregatis præcepta Patrum regularia recensenda sunt... Sedentes autem
omnes in Collatione tacebunt, nisi forte quem auctoritas Patris præceperit ut
loquatur.
Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis cap. 36 :
Collationi et
Completorio omnes interesse debent... Eodem modo quo pulsatur Capitulum, pulsetur
Collatio.
De ejusmodi Collationibus Monachorum agunt passim Scriptores, Cæsarius
Arelat. serm. 12. Capitula Ludov. Imp. Addit. 1. cap. 70. Regula Canonicor. in Concil.
Aquisgran. cap. 123. Regula Canonicar. cap. 10. Concil. Cabilonense II. cap. 59. Vita S.
Wulstani Episcopi Wigorn. n. 18. Chronicon Trudonense lib. 8. pag. 438. Durandus in
Rationali lib. 5. cap. 9. § 11. et alii quos laudat Haeftenus lib. 9. Disquit. Monastic.
tract. 5. Ejusmodi porro Collationes scripserunt Cassianus et Odo Cluniacensis.
◊ A Collationibus Monasticis, quibus finitis, ad bibitionem
ibatur, serotinæ cœnæ
Collationum appellationem sortitæ sunt. Nam vix est ut probem
quod quidam volunt, vocabuli etymon hauriri debere a cœnarum antiqua collatione, quam
Concilium Laodicenum
ἐϰ συμϐολῆς συμπόσια vocat.
Udalricus l. 1. Consuetud. Cluniac. c. 13 :
De Collatione surgunt ad charitatem, et
de vino quod tunc propinatur, nullus omnino præsumit abstinere, ut non aliquantulum
gustet.
Idem cap. 18 :
Post vesperas cœna, post cœnam cœna servitorum,
post cœnam servitorum, officium pro defunctis, post officium Collatio, et ita ad
completorium.
Vide cap. 41. Monasticum Anglicanum tom. 2. pag. 370 :
Et
legat unus frater tam in prandio, quam in cœna et Collatione, etc.
Petrus
Abaëlardus :
Post vesperas autem vel statim cœnandum est, vel potandum. Et inde
etiam secundum temporis consuetudinem ad Collationem eundum.
Regula Templarior.
cap. 16 :
Audito signo, ut est ejus regionis consuetudo, omnes ad completas oportet
incedere vos, ac prius generalem Collationem sumere peroptamus. Hanc autem Collationem
in dispositione et arbitrio Magistri ponimus, ut quando voluerit de aqua : et quando
jubebit misericorditer, et vino temperato competenter recipiatur.
Quomodo autem
Collationes fierent, vide in libro Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 81. Vide S. Willelmi Constit. Hirsaug. lib. 1. cap. 101. Bern.
Mon. Ord. Cluniac. part. 2. cap. 8. et Thomassinum Tract. Gall. de Jejuniis part. 2.
cap. 11. et seqq.
P. Carpentier, 1766.
◊ Fuit et apud seculares
ejusdem nominis congregatio serotina, cujus mentio fit in Lit. remiss. ann. 1453. ex Reg.
182. Chartoph. reg. ch. 77 :
Après qu'ilz eurent tous soupé et joué et raudé, les
ungs avecques les autres ;... ledit Beauchamp fist hucher pour faire Collation d'après
soupper, les serviteurs estans audit chastel et les damoiselles avecques
leurs chamberieres.... Pierre Besson prestre lequel nommoit ledit Beauchamp de ce qu'il
faisoit, etc.
Nostris præterea
Collation, pro
Harengue, Oratio.
Christ. Pisan. in Hist. Caroli V. part. 3. fol. 310 :
Et la Colacion notablement
fist maistre Jehan de la Chaleur, maistre en théologie et chancellier de Nostre-Dame, et
en ycelle Colacion recommanda moult la personne de l'empereur, ses nobles fais, ses
vertus et sa dignité.
Narrat. gestor. in conventu Mant. ad Guill. Juvenal. tom.
9. Spicil. Acher. pag. 305 :
Faisoit chascun chief de maison une petite Collation,
soy adreçant à mons. de Tours, comme principal.