« »
 
CONSUETUDO 1, CONSUETUDO 2, CONSUETUDO 3, CONSUETUDO 4.
[]« 1 consuetudo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 523a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSUETUDO1
1. CONSUETUDO, Lex municipalis. Ebrardus Bethuniensis in Græcismo cap. 12.
Mos est antiqua consuetudoque probata,
Est Consuetudo jus scriptum more statutum.
S. Gregorius Nazianzenus Carmine de Vita sua :
Ἔθος γὰρ ἐγχρόνιζον εἰς νόμον τέλει.
S. Cæsarius quæst. 47 :
Ἐν τοῖς μὲν τὸ γράμμα, ἐν τοῖς δὲ ἡ συνήθεια.
[]
Usatici Barcinonenses MSS. editi a Raimundo Berengarii Comite Barcinon. et Adelmodi uxore, cap. 130 :
Unaquæque gens propriam sibi ex consuetudine eligit legem : longa Consuetudo enim pro lege habetur. Lex autem juris est species, Mos autem longa consuetudo est, de moribus tractat tantundem. Consuetudo autem est jus quoddam moribus institutum, quod per legem habetur ; nam quod Rex vel Imperator edicit, Constitutio vel Edictum vocatur. Omne autem jus legibus et moribus constat : Mos vero est vetustate probata Consuetudo. Institutio æquitatis duplex est, nunc in legibus, nunc in moribus. Privilegia autem sunt leges privatorum, quia privatæ leges : nam privilegium inde dictum, quod in privato feratur.
Quæ omnia fluxerunt ex Isidor. Origin. lib. 2. cap. 10. et lib. 5. cap. 3. Ita porro vulgo appellamus Leges municipales civitatum, de quarum tanta diversitate ac varietate liceat dicere, quod de variis gentium Legibus, quæ olim in Francia obtinuere, Agobardus lib. adversus Legem Gundobadam cap. 14 :
Atque utinam placeret omnipotenti Deo, ut sub uno piissimo Rege una omnes regerentur lege ea ipsa ad quam et ipse vivit, et proximi ejus respondent.
P. Carpentier, 1766.
Quævis lex, sive ex consuetudine recepta, sive etiam literis exarata. Epist. Tolosan. ad. Petrum reg. Aragon. ann. 1211. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 233 :
D. abbas Cisterciensis nuntios suos cum litteris ad nos direxit, præcipiens ut omnes illos, quos sui nuntii credentes hæreticorum nominarent, cum omnibus eorum rebus, baronibus exercitus tradere non differremus, ut ipsi ad cognitionem baronum, secundum judicium et Consuetudinem de Brayna se purgarent.
Hinc Crier coustume dicebant, cum aliquid ex lege vel jure exigebatur. Lit. remiss. ann. 1412. in Reg. 166. Chartoph. reg. ch. 250 :
Icelle femme dist au suppliant qu'il alast crier Coustume sur Godefroy Baudement chaussetier, qui là estoit, pour un denier ou autre chose que ledit Godefroy devoit à laditte femme... A quoy le suppliant obtempera,... et de fait le voult exécuter pour l'amende de laditte Coustume, qui estoit d'une pinte de vin.
P. Carpentier, 1766.
Quod iisdem Consuetudinibus seu legibus regeretur societas quælibet artificum, ipsa Coustume nuncupatur, in Lit. remiss. ann. 1343. ex Reg. 74. ch. 60 :
Oye la complainte qui nous a esté fait par la Coustume des tisserans de la ville de Moustier-Viller, etc.
Unde Coustumier, qui easdem Consuetudines servandas curat, appellatur, in Stat. pro talemelariis ann. 1300. inter Consuet. S. Genov. Mss. fol. 7. r° :
Quant li nouviau talemelier aura en tele maniere fait quatre ans acomplis, il prendra un neuf pot de terre et aura dedenz le pot noiz et niules, et venra en la maison aus mestres des talemeliers et les mestres vallez, que l'en apele joindres ; et doit cil nouviaus talemeliers livrer son pot et ses nois au mestre, et dire : Mestre, j'ai fait et acompli mes quatre années ; et li mestre doit demander au Coustumier si c'est voirs, et se il dit que c'est voirs, li mestre doit baillier au nouviau talemelier son pot et ses nois, et commander lui que les il gite au mur ; et lors li nouviaus talemeliers doit jetter son pot et ses nois et ses nieules au mur de la maison le mestre au dehors ; et lors doivent li mestre Coustumier, li nouviaus talemeliers et touz li autre talemelier et li vallet entrer en la meson au mestre, et le mestre leur doit [] livrer feu et vin ; et chascun des talemeliers et li nouviaus et li mestre vallet doivent chascun un denier au mestre des talemeliers pour le vin et pour le feu qu'il livre.
Infra :
Celui qui la Coustume garde pour le roi.
L. Favre, 1883–1887.
Legitur in consuetudine Condomii, an. 1314. mus. arch. dep. p. 223 :
Diceretur ipsos dominos vel eorum bajulos non teneri ad observationem ipsarum Consuetudinum per dictos consules allegatarum nisi in quantum conveniunt juri scripto vel Consuetudini Agennesii generali.
Ergo separandæ sunt Consuetudines generales provinciæ ex consuetudinibus particularibus urbis cujusdam, prætereaque consuetudo scripta aut non scripta opponitur juri scripto vel romano.
P. Carpentier, 1766.
Consuetudo Maris, Qua scilicet res maritimæ reguntur. Privil. pro mercator. Castel. ann. 1383. in Memor. E. Cam. Comput. Paris. fol. 71. r° :
Donnons povoir et auctorité desdiz descors, debas et discensions cognoistre et determiner sommierement,... selon la Coustume de la mer.
Extant ejusmodi Consuetudines editæ tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 786.
P. Carpentier, 1766.
Consuetudo Usufructuaria, Coustume viagiere et fruttuaire, in Ch. ann. 1387. Vide Fructuarius et Viagerius.
[]« 2 consuetudo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 523c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSUETUDO2
2. CONSUETUDO, Regula monastica, seu vivendi ratio monastica, ab alia diversa. Orig. Murensis Monasterii pag. 18 :
Qui cum constitutus esset, non tamen benedictus ad Abbatem, cœpit secundum priorem conversationem suam non tam regulariter vivere, etc.
Mox :
Contigit vero interim ut fratres de cella S. Blasii.... mutarent suam priorem Consuetudinem.
Occurrit ibi pluries. Et pag. 16 :
Interrogavitque fratres qui sub anteriori Consuetudine hic fuerunt, si vellent obedire fratribus quos ipse huc adduxit.
Statuta antiqua Ord. Cartusiensis 1. part. 14. § 15 :
Secunda die et tertia leguntur fratribus Consuetudines post capitulum Monachorum.
Quibus verbis intelliguntur Statuta, seu Consuetudines ejusdem Ordinis a Guigone II. descriptæ, uti appellantur part. 2. cap. 1. § 7. cap. 3. § 2. cap. 22. § 19. quarum hic est titulus :
Incipiunt capitula Consuetudinum Domini Guigonis Prioris Cartusiæ.
Ita Cluniacenses Consuetudines dicuntur ejusdem Ordinis Regulæ, editæ primum a Bernardo Monacho, postmodum Archiepiscop. Toletano, cujus MS. Codex servatur in Bibliotheca Sangermanensi, deinde ab Udalrico, quod non primariæ essent regulæ, quæ forte nullæ ab institutoribus descriptæ fuerant, sed quod suos mores, vitæ rationem ac institutum, aliis eorumdem Ordinum Monasteriis, a quibus rogati fuerant, scripto mandarent.
[]« 3 consuetudo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 523c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSUETUDO3
3. CONSUETUDO, Menstruus sanguis feminarum, qui consueto tempore redit, nostris etiamnum, Ordinaire. Vetus Interpres Alexandri Iatrosophistæ MS. 1. Passion. :
Cognoscens quod non purgabatur menstruis, pro qua re magis exinde ei expediebat detrahi sanguinem, et hoc adjutorium duplex ei fuisse remedium, manifestum est : nam et Consuetudo (id est, menstrua, sic Glossæ MSS.) regressa est, et a passione est liberata.
Mulier τὰ συνήθη ἔχουσα, in Nomocanone, seu Pœnitentiali Græc. c. 337. 544. συνήθεια ἔχουσα, c. 419. apud eruditissimum Cotelerium tom. 1. Monumentor. Eccles. Græcæ.
[]« 4 consuetudo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 523c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSUETUDO4
4. CONSUETUDO, Præstatio, pensitatio quæ ex consuetudine præstatur, cujus [] initium ignoratur, et a quo inducta. Charta Pipini Regis apud Doubletum lib. 3. pag. 694 :
Et unumquemque hominem ingenuum 4. dinarius dare fecissent, et hoc eis malo ordine tulerunt, et postea Gairehardus Comes Parisii, vel agentes sui ipsam deprecationem, quomodo invenerunt per Consuetudinem ipsos homines hoc expectabant.
Gregorius Turon. lib. 9. cap. 30 :
Et ille cum juramento promisit, ut leges Consuetudinesque novas populo non infligeret.
Hist. Miscella :
Ne illos prius aliqua participatione conferendarum Consuetudinum, etc.
Ubi Theophanes :
Μηδὲν αὐτοῖς ἀποφερεὶν τῶν εἰωθότων παρέχεσθαι.
Utuntur passim Scriptores, et Chartæ veteres, Senator lib. 1. Epist. 10. lib. 3. Ep. 23. lib. 7. Ep. 2. Lex Wisigoth. lib. 10. tit. 1. § 19. Capitula Caroli Magni lib. 4. cap. 47. Willelmus Tyrius lib. 3. cap. 1. lib. 12. cap. 15. lib. 20. cap. 20. Anastasius in Vitis PP. pag. 213. Henricus Rebdorf. ann. 1360. etc. Συνήθειαι, Græcis, eadem notione in Justiniani Nov. 123. 128. apud Annam Comnenam lib. 3. Alexiad. pag. 85. Leonem in Tactic. cap. 19. § 18. etc. Gloss. Lat. Gr. : Salarium, συνήθεια. Consuetudinario more aliquid tollere, in Charta Hugonis Regis Italiæ apud Ughellum tom. 7. pag. 193. id est, vice tributi. Officium magnæ Coustumæ seu Consuetudinis, recensetur inter Officia positorum ad domanium Regis in urbe Lauduno ann. 1362. ex Memoriali Cameræ Comput. Paris. fol. 57. verso. Plurimas hujuscemodi consuetudines a Dominis locorum pro voluntate suis hominibus, altera stirpe Regum nostrorum desinente, impositas fuisse rite probat D. Brussel de Usu feudorum 2. lib. cap. 31. Ibi, si vis, consule. Vide Irminon. Polyptych. Br. 12. cap. 51. Guerard. pag. 130.
P. Carpentier, 1766.
Præstatio sive pecunia, sive aliis rebus, aut etiam servitiis, puta chevaucheia et exercitu, exhibeatur. Lit. Guidon. comit. Nivern. ann. 1231. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 115 :
Omnes Consuetudines qualescumque, quas nos et prædecessores nostri in villa Nivernensi habebamus aut solebamus habere, et nominatim chevaucheiam nostram et exercitum nostrum, eisdem burgensibus... quittavimus imperpetuum penitus et quittamus. Descoustumanche,
eodem sensu, in Charta Gallica Joan. comit. Pontiv. pro commun. Abbavil. ann. 1184. ex Lib. albo domus publ. ejusd. urbis fol. 2. v° :
Je Jehans quens de Pontieu ne mi hoir... ne vorront demander nule redevauleté ou Descoustumanche des bourgois.
Ubi Lat. habet :
aliquam exactionem a burgensibus exigere non poterunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Consuetudines Burgi, Quæ a Burgensibus seu Burgorum incolis solvuntur. Charta fundationis Prioratus Barbezilli Ordin. Cluniac. inter Instrum. tom. 2. novæ Gall. Christ. col. 270. 2 :
Dedit et cimeterium S. Mariæ liberum et omnis exactionis immunem a successoribus suis, et Consuetudines Burgi, etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Consuetudines rectæ, Quæ legitime debentur. Chart. Henric. II. Angl. ap. Lappenb. Init. Fœder. Hanseat. pag. 4 :
Firmam pacem habeant faciendo Rectas Consuetudines suas, et nullas ab eis exigatis novas Consuetudines vel rectitudines.
Consuetudines vero apud Anglos, hodie Customs, sunt portoria mercibus imposita, qua notione vox etiam in Chartis Hanseaticæ societatis non raro occurrit. Vide ibidem num. 6. et 28.
Consuetudo Sæcularis, Ordericus Vital. lib. 4. pag. 541 :
Ab omni reditu [] atque Consuetudine sæculari omnimodis absolvit.
Consuetudo Consularis, Quæ Comiti debetur. Charta ann. 1068. apud Beslium pag. 448 :
Repertum est omnem omnino terram S. Trinitatis Cœnobii Vindocinensis... ab omni Consuetudine Consulari liberam penitus et quietam esse.
Judiciaria Consuetudo, Districtio, mulcta a judice irrogari solita. Charta Balduini Cancellarii Henrici Reg. Franc. ann. 1047. apud Hemereum in Aug. Virom. :
Dedi quoque prædictum alodium... liberum ab omni Judiciaria Consuetudine.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Consuetudo Jacendi et Comedendi, Idem quod Jus gisti et procurationis. Diploma Ludovici VII. Franc. Regis pro Carnotensi S. Petri monasterio ann. 1143. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 773 :
Cujus inter cætera beneficia illud maximum præfata Ecclesia recognoscit, quod terras et villas quas in Belsia possidet, ab omni vexatione et gravamine Putiacensium dominorum, et ab omni prava Consuetudine jacendi et comedendi, et ab omni penitus exactione liberavit, et sigilli sui auctoritate communivit.
Vide Jacere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Consuetudines Minores, apud Stephanotium tom. 1. Antiquit. Bened. in Vasconia MSS. pag. 14 :
Willelmus de la Loubeyra... Abbas S. Crucis instituitur anno circiter 1284... Cessit Majori et Proceribus urbis Burdegalensis Consuetudines dictas minores.
Vide paulo post Custumarius, Custumator, Publicanus.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1452. in Chartul. Henr. V. reg. Angl. ex Cod. reg. 8387. 4. fol. 116. r° :
Donnons et octroions... les deux deniers oboles negres, appelés la Coustume de Roian, qui est une partie de la petite Coustume cuyllie et levée... dedens le chastel de l'Ombriere de Bourdeaux sur chacun tonneau de vin.
Vide Glossar. juris Gallici v. Coustume.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Consuetudines Voluntariæ Regibus nostris a suis subditis primum exsolvebantur certis dumtaxat temporibus : sed Reges eorum successores easdem fecere necessarias et perpetuas. Vide D. Brussel tract. de Usu feudorum tom. 1. pag. 410.
Consuetudo Parochialis. Charta ann. 1100. in Hist. Monasterii S. Nicolai Andegavens. :
Retenta Canonicis parochiali Consuetudine Burgensium, videlicet annualibus, oblationibus, decimis, sepulturis, et si quæ alia eis parochialiter competunt.
Consuetudines Episcopales, apud Ordericum Vltalem lib. 6. pag. 604. lib. 9. pag. 722. Vide Denarii Paschales.
P. Carpentier, 1766.
Consuetudines Archidiaconi, Decani, in Ch. Gaufridi Carnot. episc. ex Tabul. S. Petri Carnot.
P. Carpentier, 1766.
Consuetudo Comitis, Quæ comiti vel ratione comitatus debetur. Chartul. sign. Ezéchiel Corb. ad ann. 1423. fol. 193. v° :
Livra dampt Regnier le Cat procureur à Jacque le Waite le Coustume le Comte à goir depuis le nuit de le S. Mathieu vespres sonnant jusques à la nuit monsieur S. Fremin ensuivant vespres sonnant.
P. Carpentier, 1766.
Consuetudo quæ mori non potest, Usucapioni non obnoxia. Reg. forest. de Broton. ex Cod. reg. 4653 :
Hæc est Consuetudo Brotonniæ de feodo dom. Thomæ de Bornevilla, quæ mori non potest, scilicet xvj. minæ avenæ et xvj. gallinas, etc.
P. Carpentier, 1766.
Consuetudo Piscium. Charta Phil. [] Aug. ann. 1208. in Chartul. Compend. fol. 68. r°. col. 1 :
Insuper concedimus eis (majori et communiæ Compendii) redditus pratelli, et Consuetudinem piscium et salis.
P. Carpentier, 1766.
Consuetudines Vulcemenses. Charta Hugon. comit. Campan. pro eccl. Dervensi ann. 1114. in Reg. 142. Chartoph. reg. ch. 134 :
Apud Sparnacum me existente, quidam frater eorum, nomine Thebaldus, me adiit, remissionem supra Consuetudines, quas Vulcemenses, qui in terra SS. Petri et Pauli sanctique Bercharii commorantur, debebant, petiit... Consuetudines autem quas debebant hæ sunt, ad festum S. Remigii avenam et quatuor denarios et obolum, et vaccam ad curiam Sparnacensem, et gallinam, etc.
An Consuetudines quæ percipiebantur apud Vultiacum, vulgo Eussi, vicum ad Matronam ? Vide Vales. Notit. Gall.
Consuetudinarium. Gregor. Magn. lib. 12. Epist. 12 :
Visum autem nobis est, ut Consuetudinaria, excepta ejus utilitate debeatis inferre.
Charta Henrici IV. Imp. ann. 1114. apud Eccardum de Orig. familiæ Habsburgo-Austriacæ col. 213 :
Nullum autem aliud servitium, jus aut beneficium sibi pro hoc concedi recognoscat, nec æternam Dei mercedem et tertium bannum et Consuetudinaria.
Costuma, Eadem notione, ex Gallico Coustume. Charta Roberti Regis Franc. in Tabul. Fiscanensi fol. 21 :
Neque in fredis, aut in aliquo usu indebito, quem Costumam vulgo nuncupant, etc.
Charta Fulconis Andegavensis Comitis apud Sammarthanos :
Quod nullus homo potest in eis aliquam Costumam reclamare.
Infra :
Vendas vel Costumas persolvat secundum consuetudinem loci. V.
eosdem in Abbat. pag. 25. et Martenii Anecdota tom. 1. col. 408. 573. et 809.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Costuma Exartorum, Quæ præstatur propter silvas et dumeta succisa et in agrum cultum redacta. Charta anni 1244. inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 102 :
Concessimus stagnum nostrum de Nyore, decem modios avenæ, quinque percipiendos apud Ligniacum castrum nostrum in censa burgensium nostrorum Ligniaci, et in Costuma exartorum Ligniaci.
P. Carpentier, 1766.
CostumA Falsa, Quæ a barone ad tempus imponi et exigi potest ; Falsa nuncupatur, quod legitimæ consuetudinis initium debet ignorari et a quo inducta. Charta Joan. reg. Franc. ex Cod. reg. 9824. 7. fol. 606. r° :
Mandamus.... quatenus falsam Costumam, et barragium seu transversum hujusmodi per aquam et terram... levari permittant.
Bellomaner. Ms. cap. 25 :
Bien puet chelui qui tient en baronnie donner une fausse Coustume un an, ou deux ou trois, selonc che que mestiers en est, por amender et pour faire bons les chemins qui sont convenables à le communeté dou pais et aus marchissans estranges. Mes à tousjours ne puet il establir tele coustume nouvele, se che n'est par l'octroi dou roy.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Constuma, in Charta fundationis S. Capellæ Bituricensis ann. 1405. inter Instrum. tom. 2. novæ Gall. Christ. col. 34. et in Litteris Johannis I. Franc. Regis ann. 1352.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Coustuma. Charta Childeberti Franc. Regis ann. 705. aut 706. apud Miræum tom. 1. pag. 244. col. 1 :
Et quidquid fiscus noster tam de garantia quam de merceria ibidem tenuit, vel de qualibet Coustuma ibidem possiduit.
Apud Brequin. num. 261. ubi pro [] Coustuma legitur Attractum. Occurrit apud Martenium tom. 1. Collect. Ampliss. col. 1049. in Chart. S. Vincentii Cenoman. fol. 44. et 124. in Bullar. Fontanel. fol. 115. in Ch. S. Vandregesili tom. 1. fol. 32. etc.
P. Carpentier, 1766.
Coustuma Avalagiorum. Vide supra Avalagium.
P. Carpentier, 1766.
Coustuma Bladi et Fructus, in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 206. v°.
P. Carpentier, 1766.
Coustuma Canapis. Charta Phil. V. ann. 1318. in Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 510 :
Item Coustumam canapis, videlicet super quemlibet focum unum manipulum, sub precio xviij. sol. Turon.
P. Carpentier, 1766.
Coustuma Coriorum, Siccarum. Charta ann. 1305. in Reg. 38 : Chartoph. reg. ch. 219.
Hermero de Monte Martyrum dedimus Coustumam coriorum et siccarum in nundinis edicti.
P. Carpentier, 1766.
Coustuma Doliorum, in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 206. v°.
P. Carpentier, 1766.
Coustuma Fili et lanæ, ibidem.
P. Carpentier, 1766.
Coustuma Nummorum, Quæ nummis exsolvitur. Charta ann. 1209. ex Chartul. Campan. fol. 317 :
Statutum est inter nos (abbat. et conv. Arremar.) et ipsam comitissam (Campaniæ) quod in Coustumis nummorum et avenæ, quæ in festo S. Remigii solventur annuatim ab hominibus de Pargis,... habebit ipsa medietatem, et nos alteram medietatem.
P. Carpentier, 1766.
Coustuma Quatuor Pedum, Quadrupedum, in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 206. v°.
P. Carpentier, 1766.
Coustuma Sedentium
<cit>
iiijxx. x. lib. quantum ad den. et obol. Coustuma de super septima quadrigarum, vj. lib.
in eod. Reg. </cit>
P. Carpentier, 1766.
Coutumia, ut Costuma, in Charta ann. 1239. in Probat. Hist. Sabol. pag. 349.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Coustumia. Charta ann. 1135. inter Instrum. tomi 4. novæ Gall. Christ. col. 165 :
Insuper addo omnes aasentias in omnibus terris nostris absque omni redditu et Coustumia, etc.
Legitur alibi non semel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Coustumatio, Res obnoxia Coustumæ. Leges Norman. apud. Ludewig. Reliq. MSS. tom. 7. pag. 400 :
Per sacramentum unius fit, videlicet in mercatibus et Coustumationibus, de quibus Coustuma requiritur a tali, qui in hiis utitur libertate.
Custumæ, in Legibus Burgor. Scoticorum cap. 141. 142. 143. in Itinere Camerarii Scotici cap. 12. 13. in Statut. Davidis II. Regis Scotiæ cap. 49. apud Will. Thorn. pag. 1796. Henr. Knyghton. ann. 1340. Tabular. Albæripæ in Diœcesi Lingonensi ann. 1176 :
Qui autem in maso domini Huonis manserit, allodium atque Custumam custumabit, et ejus terragium domini Huonis erit.
Rursum :
Neque hi, qui in masis eorum manent, Custumabiles erunt, etc.
Custumia, Mos, consuetudo, apud Baldric. lib. 3. Chronic. Camerac. cap. 40. Alibi præstatio consueta. Conventio inter Abbatem S. Urbani et Hugonem de Villers ann. 1193. ex Archivo ejusdem Monasterii :
Habebit S. Urbanus medietatem cum hereditate et D. Hugo aliam, salvis Custumiis domini cujus trefundus fuerit.
P. Carpentier, 1766.
Costumia. Eadem notione qua Consuetudo 4. ter legitur in Ch. ann. 1306 ex Chartul. Campan. fol. 428. v°. col. 1. Costumel, in Inquisit. ann. 1338. ex Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 429 :
Item huit deniers pour un Costumel, que doivent chascun an li hoirs Pierre Sesille. Coustumerie,
eodem significatu. Lit. remiss. ann. 1474. in Reg. 195. ch. 1145 : []
Le suppliant pour aider à Jehan Ermenier à cuillir et lever certaine Coustumerie,... laquelle icellui Ermenier tient à ferme, etc.
Cosduna, Idem quod Consuetudo, Tributum. Tabularium Burguliense fol. 156 :
Mauricius Dominus Credonis concessit Ecclesiæ et Canonicis omnes homines quos H. habebat in suo feodo, absolutos ab omnibus Cosdunis.
Infra :
Concessit omnes Cosduneas tam de advena, quam de talliata sua de tota terra quam acquisierat, etc.
Occurrit præterea in Monast. Anglic. tom. 1. pag. 562. Charta Gaufridi Archiepisc. Burdegal. :
In curte vero de Faia... habere solebat quinque solidos Cosdunales in anno.
Ibidem :
Quod in curte de Benays habere debebat talliatam suam quantum vellet : avenas quoque, gallinas, et caseos Cosdunales, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Costduma, in Privilegio Templariis Domus Montispessulani concesso per Guillelmum Dominum Montispessulani ann. 1189.
Cosduma, in Charta Gaufredi Comitis Andegav. apud Sammarthanos in Episcop. Andegav. pag. 125 :
Concessi etiam ut omnia quæ habent... sine retinaculo ullius meæ Cosdumæ quitta habeant.
Chopinus lib. 3. de Sacra polit. tit. 1. § 8. qui eamdem Chartam describit, Cosdunæ habet. At in alia ann. 1108. apud eosdem Sammarthanos in Abbatib. S. Nicolai Andegav. pag. 690. et in alia ann. 1108. apud Duchesnium in Hist. des Chastaigners, pag. 4. Cosduma etiam scribitur. Tabular. Dalonensis Abbat. :
Exactionem unius navis, quæ nominatur la Cosduma, scilicet 4. denarii et 1. ciphum sale plenum.
Rursum legitur apud Marten. tom. 5. Collect. Ampliss. col. 1152.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cosdupna, Cosdupena. Charta Guillelmi de Craveneze ann. 1234. ex Chartulario Abbatiæ S. Stephani de Vallibus apud Xantones :
Notum facio, quod cum Stephanum Abbatem de Vallibus impeterem super calefagio foreste de Saliz de Cosdupna quadam in eadem foresta, que vulgariter Baton appellatur.
Aliud exemplar habet, Cosdupena.
Consuetudinarii, Consuetudinibus seu tributis obnoxii, Villani, Cotarii : Coustumiers, in Consuetudinibus municipalibus passim. Charta ann. 1092. apud Beslium :
Quicunque voluerit habitare in ipso burgo, cujuscunque homo sit, exceptis nostris dominicis et Consuetudinariis hominibus, habitet libere.
Alia Guillelmi VIII. Ducis Aquitan. apud eumdem :
De cetero villam... liberam concedo eo tenore, ut deinceps nullum Consuetudinarium meum ibi recipiant. Tannatores, homines Consuetudinarii
, in aliis Tabulis apud eumdem pag. 504. 505. 467. et in nova Gall. Christ. tom. 4. Instrum. col. 352. Notitia sub Gaufrido Martello Comite Andegav. ann. 1111. pro Ecclesia S. Laudi :
Volens contra constitutionem illustrissimi Comitis habitatores prædicti loci Consuetudinarios sibi facere.
Chart. abbat. Nobiliac. c. ann. 1085. et Notit. Nivel. ann. 1089. ap. Guerard. in Irminon. Polypt. pag. 364. et 366.
P. Carpentier, 1766.
Consuetudinarii Vavassores, Consuetudinibus seu tributis obnoxii. Charta ann. 1207. in Chartul. Norman. ex Bibl. reg. :
Damus... centum libratas terræ in terra, quæ fuit Hugonis de Monteforti, in tali videlicet assisia,... in auxilio Consuetudinariorum vavassorum hominum tenentium de dominio et feudo Guioci.
Custumarii, Eadem notione. Vetus [] Inquisitio apud W. Dugdalum in Antiq. Warwicensis provinciæ pag. 665 :
Et etiam omnes illi qui tenuerunt in bondagii tenura, solebant vocari Custumarii.
Inquisitiones de forisfacturis forestar. cap. 19. in Addit. ad Matth. Paris :
Si aliquis eorum habeat Custumarios reddentes illis redditus annuos, etc.
Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 838 :
Cum homagiis et servitiis tam liberorum hominum, quam Custumariorum, etc.
Tom. 2. pag. 243 :
In liberis hominibus et redditibus, in nativis et Custumariis, etc.
Adde pag. 398. Fletam lib. 2. cap. 71. § 15. etc. Stabilimenta S. Ludovici. lib. 1 :
Se gentis feme prent home vilain Coustumier.
Passim in Legib. Francorum municipalibus, locis a Raguello indicatis, in quibus Nobiles opponuntur Custumariis. Sed in Stylo Leodiensi cap. 3. art. 20. et apud Froissart. lib. 1. cap. 147. et alibi Coustumiers appellantur antiqui Practici, quorum est testari apud Judices has vel illas fuisse et esse patrias consuetudines, ad quas oporteat lites dijudicari.
P. Carpentier, 1766.
Coustumarius, Tributo coustumæ obnoxius. Charta Phil. Pulc. ann. 1309. in Reg. 13. Chartoph. reg. ch. 34 :
Quæ domus est contigua domui Roberti de Karentonio Coustumarii nostri.
Nisi sit coustumæ exactor. Priori notione Coustumier, quatenus nobili opponitur, in Lit. remiss. ann. 1415. ex Reg. 168. ch. 327 :
Lesquelz pillarts prenoient femmes par force, tant nobles que Coustumieres.
Adde Consuet. Andegav. art. 30. 32. 150. Cenoman. art. 276. 349. Turon. art. 302. 303. etc. Coustumier et Coustumable præterea nostris, Vir Coustumarum peritus et in iis versatissimus. Lit. remiss. ann. 1397. in Reg. 152. ch. 298 :
Comme Hennequin deust estre seigneur proprietaire et à bon tiltre de certaine terre tenue en fief de feu Pierre frere Jehan, advocat en court laye et homme Coustumable ;... mais soubz umbre du grant port que ledit Pierre frere Jehan avoit en Justice par le moyen de sa science et de la praticque, etc.
Aliæ ann. 1450. in Reg. 186. ch. 38 :
Le suppliant ala en la ville de Bruges... pour conseiller sa matiere avecques aucuns Coustumiers et gens de conseil d'icelle ville.
Adde Ordinat. reg. Franc. tom. 9. pag. 673. Vide Custumarii in Consuetudo 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Coustumagii, Iidem qui Consuetudinarii. Vide locum in Festagium, Jus, etc.
Coustumaria, Locus ubi Custumæ, seu tributa exiguntur, verbi gratia in viis. Coustumiere, in Consuetud. Andegavens. art. 50. Coustumerie, in Cenoman. art. 62.
Custumare, Custumam, seu tributum exigere, nostris, Lever la Coustume. Charta ann. 1270. in Regesto Constabulariæ Burdeg. fol. 224 :
Ita tamen quod nullus Custumare debet sine dicto Elia. Bona Custumanda,
in Itinere Camerarii Scotici cap. 13. Pecunia non Custumata, in Statut. Davidis II. Regis Scotiæ cap. 49. § 9. Mercandisæ Custumatæ, pro quibus tributum consuetudinarium exsolutum est, apud Rymerum tom. 5. pag. 274.
P. Carpentier, 1766.
Costumare, Coustumare, Tributum, quod Costumam, vocabant, pro mercium transvectione solvere. Charta Ludov. X. ann. 1315. in Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 214 :
Cum plures nautæ mercatores Bayonenses et Ispani apud villam nostram Rupellæ vina comparaverint,... et ibidem in suis navibus ipsa vina oneraverint et Coustumaverint, nonnullique [] mercatores alii in navibus dictorum mercatorum Bayonensium et Ispanorum vina in quantitate non modica oneraverint similiter Coustumata, etc.
Infra : Costumaverint et Costumata. Coustumé vero dici videtur de eo, quod in usu publico est, in Lit. remiss. ann. 1394. ex Reg. 146. ch. 185 :
Icellui suppliant ne forga, ne ne fist forgier monnoye, qui onques fust Coustumée.
Custumarius, Custumator, Publicanus, qui tributa exigit. Iter Camerarii Scotici cap. 1 :
Custumatores, seu Custumarios tam parvæ quam magnæ custumæ, Custumarios tronæ, etc.
Cap. 12. cujus lemma de Custumariis parvæ custumæ :
Primo capiunt custumam largiori modo quam impositum est a D. Rege, etc.
Cap. 13. De Custumariis magnæ custumæ. Ubi magna Custuma dicitur, quæ exigitur a subditis pro modo bonorum, in Statutis Davidis II. regis Scotiæ cap. 49. § 7 :
Custumarii burgorum qui de mandato Camerarii in dicta Custuma levanda intromiserunt.
P. Carpentier, 1766.
Coustumerius, Coustumæ exactor. Gall. Coustumier. Lit. ann. 1363. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 383 :
Pedagiariis, portuum et passagiorum custodibus, reveriis, leuderiis et Coustumeriis, etc.
Occurrit præterea in Lit. ann. 1390. ibid. pag. 381. et in aliis ann. 1400. ex Reg. Bitur. in Cam. Comput. Paris. fol. 11. v°. Aliæ ann. 1343. tom. 5. earumd. Ordinat. pag. 318 :
Nous a esté donné à entendre que plusieurs prevoz, Coustumiers et autres s'efforcent à aler encontre le teneur desdictes lettres, en inforsant lesdis religieux et leurs tenans de païer coustumes, trespas, etc.
Consuetudinaria Terra, Consuetudinibus seu tributis obnoxia. Vetus Formula :
Ita ut ab hac die ipso campo et vinea cum grato ipsius Monasterii habeas, teneas, atque possideas, et quidquid ex eo, sicut mos est aliis ingenuis super terram Consuetudinariam faciendi, facere volueris, liberam in omnibus habeas facultatem.
Consuetudinaria Lex. Charta Roberti Ducis Burgund. ann. 1042. ex Tabular. Sangerman. :
Inter cætera in villa quæ dicitur Gilliacus.... plures accepi Consuetudines, sicut ab eis didiceram, lege Consuetudinaria.
Vide Probat. Hist. Burg. Duchesnii pag. 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Costumierus, Tributo costumæ obnoxius. Tabularium S. Florentii :
Quicumque de hereditariis in eodem cimiterio propter guerram habitare necesse habuerit, non cogetur aliquod solvere debitum. Si domum fecerit ibi, recuperata pace, poterit eam inde portare. Si vero eam cuicumque vendiderit advenæ, fiet ex tunc eadem domus Costumiera.
L. Favre, 1883–1887.
Legitur in Cart. N. D. Paris. II. p. 351. an. 1320 :
Guiardus de Janni armiger,... recognoscit capitulo et prebendariis ejus, apud Moriacum commorantibus jus ligna cædendi in toto nemore dicto la Tillière, ad opus solummodo domus suæ Moriaci, duobus diebus in hieme et totidem in æstate, secundum consuetudinem quæ gallice dicitur la Coustume la cage.