« »
 
CORRIGIA 1, CORRIGIA 2, CORRIGIA 3, CORRIGIA 4.
[]« 1 corrigia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 581b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORRIGIA1
1. CORRIGIA, Modus agri. Diploma Roberti Regis Neapol. ann. 1321. apud Waddingum :
Item alia petia de terra arbustata, quæ est quasi duæ Corrigiæ de terra, una juxta aliam conjuncta.
Charta anni 1098. e Tabulario B. M. de Charitate :
Dalmatius de Sinemuro donat Monachis Charitatis terram de Magobrio... usque ad viam quæ venit ex certa Corrigia, quæ a dextra parte ejusdem montis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Quod ad instar corrigiæ in longum [] productus, ita appellatur, eadem notione qua Langue de terre dicimus. Charta ann. 903. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 144 :
Ad suprascriptas fundoras, seu casalias, et dossos atque Corrigias et valles, etc.
Alia ann. 1054. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 177 :
Cum ipsa villa S. Laurentii, et cum ipso usu, et cum ipso censu, et cum Corrigia S. Felicis, et de ipsis terminis suprascriptis usque in silva.
Alia ann. 1168. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 502 :
Ego Raino dom. Castlarii trado et dono... tibi Bernardo abbati Francarum vallium, ... videlicet quandam paludem, sive pascherium, sive Corrigiam, quæ tenet in longum a plantata W. S. Michaelis usque ad portum Caboti.
Denique alia ann. 1231. ex schedis Peiresc. :
Nos Jacobus... concedimus vobis Montispessulanis fidelibus nostris stagna et maria et Corrigiam, quæ est in medio, cum litore maris et stagni, prout extenditur a Latis usque ad montem Sete et usque ad portum de Aquis mortuis.
P. Carpentier, 1766.
Corrigium, Eadem notione. Testam. Almer. march. ann. 948. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 175 :
Totum Corrigium, qui vocatur de Rovere, et totum et integrum fundum Ponticelli.
Charta ann. 999. ibid. col. 171 :
Usque ad Corrigia in Tengola, et usque ad Corrigia Boniverti, etc.
Alia Mathildis comit. ann. 1100. ibid. col. 179 :
Corrigium unum, quod habet fines de meridie palude Saliceti, de sera Vangaicii et paludem unam juxta prædictum Corrigium.
Vide quæ adnotat doctissimus Editor ibid. col. 170.
Corrigia Jugalis, apud Innocentium Agrimensorem :
Montem in medio usque in jugalem Corrigiam permittit.
Id est, qua parte mons vel collis in jugem sese erigit.
[]« 2 corrigia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 581c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORRIGIA2
2. CORRIGIA, Fasciola chartis appensa. Charta ann. 1122. ex Tabulario Fontevraldensi fol. 102 :
Ego Aimericus Prior de Brajerac propria manu subscripsi, et in Corrigia, quæ in charta dependet, nodum feci.
Infra :
Ego Willelmus de Scannis propria manu mea præsenti chartæ signum Crucis impressi, et nodum in Corrigia quæ de † pendet, feci.
P. Carpentier, 1766.
Pactum inter Carol. II. comit. Provinc. et capitul. S. Salvat. Aquens. ann. 1292. ex schedis Pr. de Mazaugues :
Sigillatum erat quodam sigillo magno ceræ albæ pendentis per Corrigiam albam.
Corrigiam sibi in Collo Ponere, in signum servitutis. Chronicon Mosomense pag. 641 :
Corrigiam sibi in collo posuit, ancillatui se subdidit, capitaticum suum... repromisit.
Anonymus de Miraculis S. Vedasti num. 6 :
Surrexit ire ad capitium, quasi per Corrigiam sui vestimenti Sancto seipsum dediturus.
Hist. Translat. S. Gorgonii cap. 17 :
Corrigia discinctus collum suum circumdedit, atque per eumdem se sancto Gorgonio famulum contradidit, etc.
Joan. Villaneus lib. 6. cap. 65 :
Venne à Firenze col le Corregge in collo, chiedendo merce.
P. Carpentier, 1766.
Corrigia collo imposita veniam petere, in Chron. Modoet. apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 1164 :
Et qui interfecerat patrem, filium, fratrem vel propinquum, ibat cum Corrigia in collo ad eum, cui talem injuriam fecerat, et pro divina gratia admonitus a dicto fratre Venturino, ei osculum pacis dabat.
Nostris, Demander grace la corde au cou.
Corrigiæ Boum, inter malas consuetudines recensetur in vet. Charta ex Tabul. Celsinianensi :
Et agnos, et civadam, quam apprehendebat, et Corrigia boum, et fœnum et paleas, etc.
Corrigiæ [] scilicet, quæ bobus aratoribus ministrare tenebantur tenentes.
[]« 3 corrigia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 582a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORRIGIA3
3. CORRIGIA, Zona, cingulum, Gall. Ceinture. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 274. in Computo annorum 1333. et seqq. :
Pro una Corrigia pro Comitissa redimenda, quæ erat in pignore de mandato Domini, etc. unc. ii. taren. xv.
Pag. 276 :
Pro una Corrigia de auro et argento pro Domino, taren. xxvii.
Et pag. 281 :
Item, pro una Corrigia de seta empta pro Domino munita de argento albo, v. flor.
Miracula S. Simonis, tom. 2. April. pag. 819 :
Quædam mulier... sacramento affirmavit, quod erat impedita et contracta a Corrigia infra.
Eo quod cingi soleant, hic renes sunt intelligendi. Quandoque Corrigiæ recensentur inter ornamenta sacra :
Nonis Augusti Corrigiam de serico. v. Idus Septembris duas Corrigias argenteas,
in quodam Necrologio MS. Ecclesiæ Remensis.
P. Carpentier, 1766.
Math. de Afflictis J. C. Neapolit. Decis. 315 :
Maritus mittit uxori suæ, quando est in domo patris vel fratris, ..... Corrigias de argento.
Charta ann. 1273. in Chartul. Buxer. part. 6. ch. 59 :
Lego monachis Buxeriæ ciphum meum argenteum et Corrigiam meam de argento et parvum cingulum meum de argento pro uno calice faciendo. Courroie,
pro Sacculo, bulga, in Lit. remiss. ann. 1398. ex Reg. 153. Chartoph. reg. ch. 301 :
Le suppliant portoit sur son cheval une bourse de cuir, appellée Courroie, en laquelle avoit la somme de vint et quatre livres.
Vide in Cingulum 1.
P. Carpentier, 1766.
Corrigium, Eodem sensu, in Charta ann. 1360. ex Tabul. Massil. :
Senescallus dixit se pridem impignorasse penes sindicos civitatis Massiliæ... Corrigium unum de argento, etc.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Corrigia Reginæ, Idem quod Zona Reginæ, Præstationis species. Memor. F. Cam. Comput. Paris. fol. 54. r°. ad ann. 1398 :
Inhibitum fuit Micheleto Laillet et Baudeto Noque firmariis firmæ cinguli seu Corrigiæ Reginæ, ..... ne de cetero, quando domini compotorum aut clerici facient adduci vina sua domorum suarum, extra villam existentium, Parisius, ipsi firmarii impediant aut impediri faciant dicta vina, vecturas aut alias res dictorum magistrorum.
Corrigiam Super Tumulum Projicere, id est, bonis defuncti renunciare. Vide tom. 8. Spicilegii Acheriani pag. 264. et Pithœum in Consuetud. Trecens. tit. 2. art. 12. Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 157. sqq.
P. Carpentier, 1766.
Quod et coram judice zonam seu Corrigiam dimittendo, ipsique eam porrigendo fiebat. Arest. ann. 1367. 7. Mart. in vol. 5. arestor. parlam. Paris :
Ipsa domina in eadem curia nostra bonis mobilibus omnibus et singulis ubicumque existentibus, ac debitis universis dicti quondam mariti sui.... omnino renunciavit,.... et in signum renunciationis hujusmodi zonam seu Corrigiam suam decinxit seu deposuit, et in manu curiæ nostræ, prout supra foveam dicti defuncti die obsequiorum, si factæ fuissent aut fierent, facere potuisset, et prout est consuetum fieri, eandem suam zonam seu Corrigiam ad nostram dictam parlamenti curiam incontinenti porrexit, dereliquit et demisit, retenuta seu protestatione per eandem facta de retinendo et petendo..... dotem seu dotalitium sibi promissum,... ac etiam suum vevagium.
Lit. Caroli V. ejusd. an. ibid. :
Par la coutume générale de nostre royaume gardée entre personnes nobles, il loist aux dames au damoiselles nobles veuves, après le décès de leurs maris, [] prenre et retenir, se il leur plaist, les meubles, en elles chargeant des debtes ; ou renuncier auxdiz meubles et les laissier en demourant franches d'icelles debtes ; et est de coustume de faire laditte renunciation sur la fosse du trespassé en la présence de ses amis, le jour que l'en fait ses obseques ou service.
Ejusmodi renunciationis meminit Monstrel. vol. 1. cap. 18 :
La duchesse Marguerite sa femme (de Philippe duc de Bourgogne) renonça à ses biens meubles pour la doupte qu'elle ne trouvast trop grans debtes, en mettant sur sa représentation sa Ceinture avec sa bourse et les clefs, comme il est de coustume ; et de ce demanda instrument à un notaire publique.
[]« 4 corrigia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 582b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORRIGIA4
4. CORRIGIA, Lamina. Inventar. ann. 1389. tom. 3. Cod. Ital. diplom. col. 366 :
Botacii duo argenti deaurati cum esmaillis duobus in bottis, et cum literis Græcis et Corrigiis sprangatis.
L. Henschel, 1840–1850.
Corrigia Tonsorum. Reinardus Vulpes lib. 3. vers. 2295 :
Nam quotiens paulisper hebent rasoria, cautus
  Inverrens corio tonsor acuta facit.
Nulla tibi pendet Corrigia, detege, si qua est.
  Corvigarus penem nudat, aitque : Vide.