«
2 domesticus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 160a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMESTICUS2
2. DOMESTICUS.
Domestici, Quorum apud Romanos munus fuit Imperatorii corporis custodia.
In Palatio enim militabant Domestici ad Imperatorum custodiam, ut
Protectores in
acie, ut est in lege 6. et 9. Cod. Theod. de Domest. et Protect. (6, 24.) Sed et
Protectores Domestici dicuntur Ammiano l. 14. 15. 18. et in Collat. 1.
Carthaginensi cap. 1. ubi
Devotissimi indigitantur. Socrates lib. 1. cap. 13 :
Τῶν δορυφόρων τις, οὓς οὶϰείους ϰαλεῖ ὁ βαρσιλεύς.
Glossæ
Basilic. et Suidas :
Δομεστιϰοί, οἱ τῶν Ρωμαίων ἱππεῖς, οἱ ϰατὰ
Ρωμαίους οἰϰειαϰοὶ στρατιὼται.
Vide Palladii Hist. Laus. cap. 103. Horum alii
Equites, de quibus l. 4. Cod. Just. eod. tit. (12, 17.) alii Pedites. Senator l. 1. Var. :
Domestici partis Equitum et peditum, qui nostræ aulæ videntur jugiter
excubare.
Apud Ammianum Marcellinum l. 25. dicitur Jovianus, cum Imperator a
militibus electus est,
fuisse Domesticorum ordinis primus, quam dignitatem tribuit
etiam Valeriano cuidam lib. 27. Horum cohors dicta
Schola Domesticorum, eidem
Ammiano lib. 26.
τῶν οἰϰείων σύνταγμα, Juliano Epist.
22. De Domesticis istis Palatii custodibus frequens est mentio apud
Byzantinos Scriptores. Vide Procop. in Hist. Arcana pag. 108. 1. Edit et Glossar. med. Græc. col. 318.
sqq.
Domesticus,
Præfecti,
Prætorio,
Ducis,
Comitis,
etc.
Habebant etiam suos Domesticos, Præfecti provinciarum, urbium, exercituum, etc. Ita apud
Ammianum lib. 15. occurrit
Proculus Sylvani Ducis Domesticus. Lib. 28 :
Romani Comitis Domesticus
. Lib. 30 :
Cæsarius Maximini Præfecti
Prætorio Domesticus.
Apud Theophanem pag. 90. fit mentio Marciani
δομεστίϰου τοῦ Ἄσπαρος Patricii. Apud eumdem pag. 383. Joannes
Sacellarius Eunuchus dicitur fuisse
οἰϰειαϰός Elpidii
exercituum Ducis. Apud Isidorum Pelusiotam Epistola 300. lib. 1. inscripta est
Σωζομένῳ Δομεστίϰῳ τοῦ ἐπάρχου.
Domesticus Comitis
Gothorum, apud Senator lib. 5. Epist. 14.
Domestici,
qui destinatis
Comitibus obsequuntur, apud eumd. lib. 9. Epist. 13. Horum non semel mentio in Cod.
Theod. Ejusmodi autem Domesticorum dignitas ac gradus illustris videtur fuisse : siquidem
apud Orosium lib. 7. Heraclianus Comes Africæ Sabinum Domesticum suum generum sibi
elegisse legimus. Sed et omnium fere consiliorum participes erant. Procopius lib. 1.
Vandal. cap. 4 :
Ὁ δὲ τῶν ἁποῤῥήτων Ἄσπαρι ἔφη ϰοινωνὸς εἷναι.
Δομέστιϰον δὲ τοῦτον τῇ σφετέρᾳ γλώσσῃ ϰαλοῦσι Ρωμαῖοι.
Theophilactus Simocatta
lib. 8. cap. 13 :
Πραισεντῖνος ὁ τὰς τοῦ Πέτρου πεπιστευμένος
φροντίδας, ὃν Δομέστιϰον εἰώθασιν οἱ Ρομαῖοι ἀποϰαλεῖν.
Vide leg. 3. Cod. Th. ad
Leg. Jul. repetund. (9, 27.)
Domesticus, inquit Joannes Episcopus Citri in Resp. apud Latinos idem sonat ac Præfectus,
Capitaneus, Dux,
ἐξάρχων, προηγούμενος, ἐπιστάτης. Quod
inde videtur fluxisse, quod Imperatores ac Principes ex suis
domesticis deligerent,
qui præcipua in Palatiis, in Castris, et in provinciis munia obirent : uti urbium et
provinciarum, etc.
Comites dictos constat, quod ex Comitatu Imperatorum ad ea
obeunda munera deligerentur. Nam
Domestici iidem, qui in aula Regum nostrorum
sequioribus seculis
Familiares Regis appellati sunt.
Magnus Domesticus, apud Byzantinos, copiis militaribus terrestribus præerat, ut maritimis
Magnus
Dux ; Græcis Scriptoribus
μέγας Δομέστιϰος,
passim ;
Megadomesticus Tyrio lib. 2. cap. 5. lib. 15. cap. 23. Luithprandus lib.
3. Hist. cap. 7 :
Focam vero Domesticum Majorem, hoc est, terrestris Ducem
exercitus fecit.
Procop. lib. 1. de Bello Vandal. cap. 11 :
Καί Σολομὼν, ὃς τὴν Βελισαρίου ἐπετρόπευε στρατηγίαν, Δομέστιϰον τοῦτον
ϰαλοῦσι Ρωμαῖοι.
Exstitit vero hæc dignitas sub Heraclio. Chronic. Alexandr.
pag. 892 :
Συνόντος αὐτοῖς ϰαὶ Ἀνιανοῦ Δομεστίϰου τοῦ
μεγίστου.
Chronic. MS. Andreæ Danduli ann. 821 :
Michael Domesticus sive
Comes Palatinus sumpsit Imperium.
Vide Notas ad Alexiadem pag. 226.
Domesticus Excubitorum,
Δομέστιϰος τὼν ἐξϰουϐιτόρων, in Concilio VIII.
act. 10. pag. 693. edit. 1618. apud Theophanem pag. 383. et Anonymum Combefisianum in Porphyrog. n. 47. idem qui
Comes Domesticorum.
Domesticus Icanatorum, apud Anastasium in versione Concilii VIII.
τῶν
ἱϰανάτων, in. Gr. et apud Nicetam Paphlag. in Vita Ignatii Patr. CP. pag. 693.
edit. 1618. qui videtur innuere, id dignitatis institutum a Nicephoro Generali
imp. a quo ea donatus ex filia nepos Nicetas Michaëlis Rhangabes filius, postmodum
Patriarcha CP.
δι᾽ ὂν ένεῖνο τὸ πρᾶγμα πρῶτον ϰαταστῆναι
aiunt. Sunt autem
Icanati, cohortes militares, ut observatum a viris doctis, et ex
Porphyrogenito satis colligitur lib. de Adm. Imp. cap. 50. pag. 183. ubi pro
ἰϰανάτον rescribendum
ἰϰανάτων.
Ἰϰανάτων
σχολή in Synaxariis 17. Febr. At cur idem Anastasius act.
1. ejusd. Concilii, ad vocem
Domestico Icanatorum, vice notæ ad marginem
reposuerit,
parentum ; non plane percipio.
Domestici Icanatorum meminit præterea Anonymus Combefisianus in
Romano Lacapeno n. 41. Vide Glossarium mediæ Græcitat. ad vocem
Ἰϰανάτοι.
Domesticus Mensæ, Qui
Præfectus Regiæ mensæ dicitur Monacho Sangallensi in Carolo M. Sexta
Synodus act. 1. meminit Leontii
δομεστίϰου τῆς βασιλιϰῆς
τραπέζης. Apud Pachymerem lib. 4. cap. 31. pag. 219. Cantacuzenum lib. 1. cap.
51. pag. 157. Codinum de Offic. cap. 2. § 20. cap. 7. § 21.
Δομέστιϰος τῆς τραπέζης. Huic suberat
ὁ έπὶ τῆς
τραπέζης, de quo Anna Comnena, Codinus, et alii ad Alexiadem a nobis laudati
pag. 390.
Domesticus murorum,
δομέστιϰος τῶν τειχέων, Cui Castrorum
reficiendorum cura incumbebat, apud Codinum de Offic. cap. 2. n. 59. cap. 5. n. 79.
Domesticus Numerorum, Qui Cohortibus Prætorianis præerat, apud Nicetam in Vita Ignatii Patr. CP. pag.
692. edit. 1618. idem, qui
Domesticus Scholarum, ut colligitur ex Constantino de
Adm. Imp. cap. 51. pag. 192.
Domesticus Optimatum, Qui copiis militaribus Thematis, quod
Ὀπτιμάτων
vocabant, præerat, de qua dignitate, ut de Themate sic dicto, pluribus agit Constantinus
lib. 1. de Themat. cap. 5. ex quo docemur
Optimates institutos potissimum, ut
essent qui comitarentur Imperatorem, cum in expeditionem proficiscebatur. Censebantur
autem illi inter viles et abjectos, perinde ac
Cortelini, quod
εἰς δουλείαν τῶν στρατιωτῶν ϰαὶ αὐτοῦ τοῦ Βασιλέως essent
instituti. Unde eorum Præfectus, non Dux, vel
στρατηγός,
sed
δομέστιϰος, appellabatur. Atque inde discimus de hoc
Domestico agere Glossas Basilic. :
Δομέστιϰος του Θέματος, ὃς μετὰ
Κόμητος ϰόρτης εἰς τὴν προέλευσιν τοῦ στρατηγοῦ τέταϰται.
Qui vero fuerint
Optimates, vide in hac voce.
Domesticus Scholarum,
δομέστιϰος τῶν σχολῶν, qui Scholis
Domesticorum, vel certe militaribus copiis, quæ ad Imperatoris custodiam excubabant,
præerat. Perperam Luitprando lib. 6. cap. 5. dicitur
O domesticos tos ascalonas,
pro domesticus seu
δομέστιϰος τῶν σχολῶν, uti apud
Constantinum de Adm. Imp. cap. 51. Zonaram pag. 128. 135. 148. 150. etc. Manasses :
Οὗτος τὸν Βάρδαν τὸν Φῶϰαν στρατάρχην ϰαθιστάνει ὄν τῶν σχολῶν Δομἐστιϰον
εἴποιεν ἄν Ρωμαῖοι. Δομέστιϰος τῶν σχολῶν τῆς ἀνατολῆς,
apud eumdem Zonaram pag.
155. 159. Vide Codinum de Offic. cap. 2. n. 31. cap. 4. n. 34. cap. 5. n. 42.
Domesticus Thematum.
Δομέστιϰοι τῶν θεμάτων, duo erant, alter
τῶν ἀνατολιϰῶν, Orientalium, : alter
τῶν δυτιϰῶν seu Occidentalium, de quorum officio Codinus cap.
5. n. 92.