« »
 
DOMESTICUS 1, DOMESTICUS 2, DOMESTICUS 3, DOMESTICUS 4, DOMESTICUS 5, DOMESTICUS 4.
[]« 1 domesticus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 160a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMESTICUS1
1. DOMESTICUS, Familiaris, favorabilis. Annal. Benedict. tom. 3. pag. 112. n. 20. ex Epistola Caroli Calvi ad Nicolaum I. Papam : Bettonem Monachum
benigne et familiariter recipiatis, quo ea quæ sibi injuncta sunt, mansuetudini vestri apostolatus Domestica suggestione valeat enarrare
. Continuatio de gestis Abbatum Lobiensium apud Acherium Spicil. tom. 6. pag. 611 :
Id tamen a suis potius quam alienis, id est, Leodiensibus, quoniam a cameracensibus, cujus episcopii personas non adeo Domesticas habuerint eatenus, prius tempore decreverant pertentare.
[]« 2 domesticus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 160a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMESTICUS2
2. DOMESTICUS. Domestici, Quorum apud Romanos munus fuit Imperatorii corporis custodia. In Palatio enim militabant Domestici ad Imperatorum custodiam, ut Protectores in acie, ut est in lege 6. et 9. Cod. Theod. de Domest. et Protect. (6, 24.) Sed et Protectores Domestici dicuntur Ammiano l. 14. 15. 18. et in Collat. 1. Carthaginensi cap. 1. ubi Devotissimi indigitantur. Socrates lib. 1. cap. 13 :
Τῶν δορυφόρων τις, οὓς οὶϰείους ϰαλεῖ ὁ βαρσιλεύς.
Glossæ Basilic. et Suidas :
Δομεστιϰοί, οἱ τῶν Ρωμαίων ἱππεῖς, οἱ ϰατὰ Ρωμαίους οἰϰειαϰοὶ στρατιὼται.
Vide Palladii Hist. Laus. cap. 103. Horum alii Equites, de quibus l. 4. Cod. Just. eod. tit. (12, 17.) alii Pedites. Senator l. 1. Var. :
Domestici partis Equitum et peditum, qui nostræ aulæ videntur jugiter excubare.
Apud Ammianum Marcellinum l. 25. dicitur Jovianus, cum Imperator a militibus electus est, fuisse Domesticorum ordinis primus, quam dignitatem tribuit etiam Valeriano cuidam lib. 27. Horum cohors dicta Schola Domesticorum, eidem Ammiano lib. 26. τῶν οἰϰείων σύνταγμα, Juliano Epist. 22. De Domesticis istis Palatii custodibus frequens est mentio apud [] Byzantinos Scriptores. Vide Procop. in Hist. Arcana pag. 108. 1. Edit et Glossar. med. Græc. col. 318. sqq.
Domestici Præsentales, in leg. 6. Cod. de Advocat. diversor. judic. (12, 17.) Vide Præsens.
Domesticus, Præfecti, Prætorio, Ducis, Comitis, etc. Habebant etiam suos Domesticos, Præfecti provinciarum, urbium, exercituum, etc. Ita apud Ammianum lib. 15. occurrit Proculus Sylvani Ducis Domesticus. Lib. 28 :
Romani Comitis Domesticus
. Lib. 30 :
Cæsarius Maximini Præfecti Prætorio Domesticus.
Apud Theophanem pag. 90. fit mentio Marciani δομεστίϰου τοῦ Ἄσπαρος Patricii. Apud eumdem pag. 383. Joannes Sacellarius Eunuchus dicitur fuisse οἰϰειαϰός Elpidii exercituum Ducis. Apud Isidorum Pelusiotam Epistola 300. lib. 1. inscripta est Σωζομένῳ Δομεστίϰῳ τοῦ ἐπάρχου. Domesticus Comitis Gothorum, apud Senator lib. 5. Epist. 14. Domestici, qui destinatis Comitibus obsequuntur, apud eumd. lib. 9. Epist. 13. Horum non semel mentio in Cod. Theod. Ejusmodi autem Domesticorum dignitas ac gradus illustris videtur fuisse : siquidem apud Orosium lib. 7. Heraclianus Comes Africæ Sabinum Domesticum suum generum sibi elegisse legimus. Sed et omnium fere consiliorum participes erant. Procopius lib. 1. Vandal. cap. 4 :
Ὁ δὲ τῶν ἁποῤῥήτων Ἄσπαρι ἔφη ϰοινωνὸς εἷναι. Δομέστιϰον δὲ τοῦτον τῇ σφετέρᾳ γλώσσῃ ϰαλοῦσι Ρωμαῖοι.
Theophilactus Simocatta lib. 8. cap. 13 :
Πραισεντῖνος ὁ τὰς τοῦ Πέτρου πεπιστευμένος φροντίδας, ὃν Δομέστιϰον εἰώθασιν οἱ Ρομαῖοι ἀποϰαλεῖν.
Vide leg. 3. Cod. Th. ad Leg. Jul. repetund. (9, 27.)
Domesticus, inquit Joannes Episcopus Citri in Resp. apud Latinos idem sonat ac Præfectus, Capitaneus, Dux, ἐξάρχων, προηγούμενος, ἐπιστάτης. Quod inde videtur fluxisse, quod Imperatores ac Principes ex suis domesticis deligerent, qui præcipua in Palatiis, in Castris, et in provinciis munia obirent : uti urbium et provinciarum, etc. Comites dictos constat, quod ex Comitatu Imperatorum ad ea obeunda munera deligerentur. Nam Domestici iidem, qui in aula Regum nostrorum sequioribus seculis Familiares Regis appellati sunt.
Magnus Domesticus, apud Byzantinos, copiis militaribus terrestribus præerat, ut maritimis Magnus Dux ; Græcis Scriptoribus μέγας Δομέστιϰος, passim ; Megadomesticus Tyrio lib. 2. cap. 5. lib. 15. cap. 23. Luithprandus lib. 3. Hist. cap. 7 :
Focam vero Domesticum Majorem, hoc est, terrestris Ducem exercitus fecit.
Procop. lib. 1. de Bello Vandal. cap. 11 :
Καί Σολομὼν, ὃς τὴν Βελισαρίου ἐπετρόπευε στρατηγίαν, Δομέστιϰον τοῦτον ϰαλοῦσι Ρωμαῖοι.
Exstitit vero hæc dignitas sub Heraclio. Chronic. Alexandr. pag. 892 :
Συνόντος αὐτοῖς ϰαὶ Ἀνιανοῦ Δομεστίϰου τοῦ μεγίστου.
Chronic. MS. Andreæ Danduli ann. 821 :
Michael Domesticus sive Comes Palatinus sumpsit Imperium.
Vide Notas ad Alexiadem pag. 226.
Domesticus Excubitorum, Δομέστιϰος τὼν ἐξϰουϐιτόρων, in Concilio VIII. act. 10. pag. 693. edit. 1618. apud Theophanem pag. 383. et Anonymum Combefisianum in Porphyrog. n. 47. idem qui Comes Domesticorum.
Domesticus Icanatorum, apud Anastasium in versione Concilii VIII. τῶν ἱϰανάτων, in. Gr. et apud Nicetam Paphlag. in Vita Ignatii Patr. CP. pag. 693. edit. 1618. qui videtur innuere, id dignitatis institutum a Nicephoro Generali[] imp. a quo ea donatus ex filia nepos Nicetas Michaëlis Rhangabes filius, postmodum Patriarcha CP. δι᾽ ὂν ένεῖνο τὸ πρᾶγμα πρῶτον ϰαταστῆναι aiunt. Sunt autem Icanati, cohortes militares, ut observatum a viris doctis, et ex Porphyrogenito satis colligitur lib. de Adm. Imp. cap. 50. pag. 183. ubi pro ἰϰανάτον rescribendum ἰϰανάτων. Ἰϰανάτων σχολή in Synaxariis 17. Febr. At cur idem Anastasius act. 1. ejusd. Concilii, ad vocem Domestico Icanatorum, vice notæ ad marginem reposuerit, parentum ; non plane percipio. Domestici Icanatorum meminit præterea Anonymus Combefisianus in Romano Lacapeno n. 41. Vide Glossarium mediæ Græcitat. ad vocem Ἰϰανάτοι.
Domesticus Mensæ, Qui Præfectus Regiæ mensæ dicitur Monacho Sangallensi in Carolo M. Sexta Synodus act. 1. meminit Leontii δομεστίϰου τῆς βασιλιϰῆς τραπέζης. Apud Pachymerem lib. 4. cap. 31. pag. 219. Cantacuzenum lib. 1. cap. 51. pag. 157. Codinum de Offic. cap. 2. § 20. cap. 7. § 21. Δομέστιϰος τῆς τραπέζης. Huic suberat ὁ έπὶ τῆς τραπέζης, de quo Anna Comnena, Codinus, et alii ad Alexiadem a nobis laudati pag. 390.
Domesticus murorum, δομέστιϰος τῶν τειχέων, Cui Castrorum reficiendorum cura incumbebat, apud Codinum de Offic. cap. 2. n. 59. cap. 5. n. 79.
Domesticus Numerorum, Qui Cohortibus Prætorianis præerat, apud Nicetam in Vita Ignatii Patr. CP. pag. 692. edit. 1618. idem, qui Domesticus Scholarum, ut colligitur ex Constantino de Adm. Imp. cap. 51. pag. 192.
Domesticus Optimatum, Qui copiis militaribus Thematis, quod Ὀπτιμάτων vocabant, præerat, de qua dignitate, ut de Themate sic dicto, pluribus agit Constantinus lib. 1. de Themat. cap. 5. ex quo docemur Optimates institutos potissimum, ut essent qui comitarentur Imperatorem, cum in expeditionem proficiscebatur. Censebantur autem illi inter viles et abjectos, perinde ac Cortelini, quod εἰς δουλείαν τῶν στρατιωτῶν ϰαὶ αὐτοῦ τοῦ Βασιλέως essent instituti. Unde eorum Præfectus, non Dux, vel στρατηγός, sed δομέστιϰος, appellabatur. Atque inde discimus de hoc Domestico agere Glossas Basilic. :
Δομέστιϰος του Θέματος, ὃς μετὰ Κόμητος ϰόρτης εἰς τὴν προέλευσιν τοῦ στρατηγοῦ τέταϰται.
Qui vero fuerint Optimates, vide in hac voce.
Domesticus Scholarum, δομέστιϰος τῶν σχολῶν, qui Scholis Domesticorum, vel certe militaribus copiis, quæ ad Imperatoris custodiam excubabant, præerat. Perperam Luitprando lib. 6. cap. 5. dicitur O domesticos tos ascalonas, pro domesticus seu δομέστιϰος τῶν σχολῶν, uti apud Constantinum de Adm. Imp. cap. 51. Zonaram pag. 128. 135. 148. 150. etc. Manasses :
Οὗτος τὸν Βάρδαν τὸν Φῶϰαν στρατάρχην ϰαθιστάνει ὄν τῶν σχολῶν Δομἐστιϰον εἴποιεν ἄν Ρωμαῖοι. Δομέστιϰος τῶν σχολῶν τῆς ἀνατολῆς,
apud eumdem Zonaram pag. 155. 159. Vide Codinum de Offic. cap. 2. n. 31. cap. 4. n. 34. cap. 5. n. 42.
Domestici Stratorum, apud Anastasium in Hist. Eccl. pag. 127. Vide Strator.
Domesticus Thematum. Δομέστιϰοι τῶν θεμάτων, duo erant, alter τῶν ἀνατολιϰῶν, Orientalium, : alter τῶν δυτιϰῶν seu Occidentalium, de quorum officio Codinus cap. 5. n. 92.
[]« 3 domesticus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 160c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMESTICUS3
3. DOMESTICUS. Domesticorum in Galliæ Regum Palatiis crebra est apud Scriptores mentio. Apud Fortunatum [] in Vita S. Germani Episcopi Parisiensis cap. 61 :
Attila vir illustris ac regalis aulæ Domesticus,
ut in Vita S. Arnulfi Episcopi Metensis cap. 4. idem Arnulfus, Regis Domesticus et Consiliarius, antequam Episcopalem consequeretur dignitatem, dicuntur. Gregorius Turon. lib. 6. Hist. cap. 11 :
Gundulfum ex Domestico Ducem factum de genere Senatorio Massiliam dirigit.
Idem lib. 9. cap. 36 :
Cui Comitibus, Domesticis, Majoribus atque nutritiis, et omnibus, qui ad exercendum servitium Regale erant necessarii delegatis, etc.
Lib. 10. cap. 15 :
Adfuit diebus istis Flavianus, nuper Domesticus.
Idem de Miraculis S. Martini lib. 1. cap. 25 :
Charigisilus Referendarius Regis Chlotarii,... qui postea antedicti Regis Domesticus fuit, etc.
Notgerus in Vita S. Remaculi cap. 11. de Dagoberto I :
Deinde convocavit Rex fideles suos... Episcopos, Optimates quoque suos, Grimoaldum Majorem domus, Folcoaldum et Bobonem, itemque Domesticos suos Chlodulfum et Ansigisum, etc.
Fredegarius in Chronico cap. 4. et ex eo Aimoinus lib. 3. cap. 75 :
Domnolus Domesticus, et Wandalmarus Camerarius, etc.
Cap. 76 :
Otto quidam filius Beronis Domestici, qui Bajolus Sigeberti ab adolescentia fuerat.
Cap. 9 :
Ermenricus Domesticus
. S. Audoënus in Vita S. Eligii lib. 1. cap. 14 :
Ac vellet Domesticus simul et Monetarius adhuc aurum ipsum fornacis coctione purgare, etc.
Adde Vitam S. Sulpitii Pil Episcopi Bituricensis posteriorem n. 3.
Domesticorum ejusmodi, quod fuerit munus et officium in Palatio Francico, ambigunt doctiores : quanquam vox ipsa curam circa domum seu aulam Regiam videatur satis indicare : quod et exerte testatur Fortunatus lib. 7. Carm. 16. ubi de Condone Domestico :
Teudebertus enim Comitivæ præmia cessit,
  Auxit et obsequiis cingula digna tuis.
Vidit ut egregios animos meliora mereri,
  Mox voluit meritos amplificare gradus.
Instituit cupiens, ut deinde Domesticus esses,
  Crevisti subito, crevit et aula simul.
Florebant pariter veneranda Palatia tecum,
  Plaudebat vigili Dispositore domus.
Ex quibus patet, Domestici dignitatem non modo illustrem fuisse, cum Comitis dignitate longe præcelleret, sed etiam idem muneris obiisse, quod apud Orientales Cura Palatii, atque adeo aulæ Regiæ curam habuisse : quod et adstruit auctor Vitæ S. Arnulfi, Episcopi Metensis :
Si deinceps Episcopales gestavit infulas, ut etiam Domesticatus solicitudinem atque Primatum Palatii ac si nolens teneret.
Quibus consona habet auctor Vitæ S. Licinii Episcopi :
Inde factum est, ut etiam Domesticam solicitudinem atque Primatum Palatii... teneret.
Nec scio, an Servilio, cujus Epitaphium exaravit Fortunatus lib. 4. Poem. 13. hanc dignitatem obierit :
Ipse Palatinam rexit moderatius aulam,
  Commissæque domus crescere fecit opes.
Neque tamen Domestici dignitatem eamdem fuisse cum dignitate Majoris domus recte contendit Browerus, quod ex præallatis satis colligere licet. Ægidius Parisiensis in Carolino Senescallum, Domesticum aulæ vocat, ubi de Ansello, Meldensi Episcopo :
Assecla regalis, Magnusque Domesticus aulæ.
Unde Domesticorum ejusmodi munus fuisse videtur circa familiam Regiam, ut est eorum, quos Magnos Hospitii Magistros vocamus ; qui ut cæteris Hospitii Magistris inferioribus præsunt, ita [] olim majores Domestici, cæteris id nominis ac tituli in aula Regia obtinentibus Proceribus, præerant. Plures enim hac simul functos dignitate in Palatio satis præallata declarant, qui supremo ac Magno Domestico suberant.
Ex Domesticorum porro inferiorum Palatinorum caterva seligi solebant, qui cætera in provinciis Palatia Regia, villas Regias, et fiscos publicos, eorumque reditus curarent : vel certe id nominis ejusmodi villicis attributum, quod quemadmodum Majores Domestici Palatium, seu Regis aulam, curabant, ita iis cætera Palatia regenda committerentur. Rem firmat Marculfus lib. 2. Form. 52. cujus initium hisce verbis concipitur :
Ego in Dei nomine ille Domesticus ac si indignus gloriosissimi Domini illius Regis super villas ipsius illas, illi ex familia dominica de villa illa. Dum generaliter ad omnes Domesticos Regis ordinatio processit, etc.
Ejusmodi porro Domesticis, seu villicis, præerat Domesticus alter major. Chronicon Fontanellense cap. 1 :
Edita est hæc confirmatio.... et directa Teutgislo Domestico, et Custodi saltuum villarumque Regalium.
In vita Ludovici Pii ann. 795. Richardus Comes, Villarum Regiarum provisor dicitur.
Domesticorum munus non tantum circa villas Regias fuit, sed et interdum circa ipsas provincias, quas rexere. Auctor vitæ S. Arnulfi Episc. Metensis cap. 4 :
Ita ut sex provinciæ, quas et tunc et nunc totidem agunt Domestici, sub illius administratione solius regerentur.
Quæ quidem verba omnino firmant, quæ diximus, inferiores Domesticos, et villarum Regiarum villicos, Majori subfuisse Domestico. Sed et, si quid provincialibus injungendum haberent Principes, id non Episcopis duntaxat, Ducibus ac Comitibus, sed etiam Domesticis exequendum committebant. Hinc formula ista familiaris, in Histor. Franc. tom. 3. pag. 652. et alibi passim. :
N. rex omnibus Episcopis, Abbatibus, Ducibus, Comitibus, Vicariis, Domesticis, vel omnibus Missis nostris discurrentibus, etc.
Vide Capitulare 5. ann. 806. cap. 19.
Judiciis præterea, tum Palatinis, tum provincialibus interfuisse testantur Marculfus lib. 1. Charta Chlodovei III. Regis, edita a viro doctissimo Joanne Mabillonio tom. 4. Vit. SS. Ordinis S. Benedicti pag. 619. et Gregorius Turon. lib. 9. cap. 28. Lex Ripuariorum tit. 88 :
Jubemus, ut Optimates, Majores domus, Damestici, Comites, Grafiones, Cancellarii, vel quibuslibet gradibus sublimati, in provincia Ripuaria in judicio residentes, munera ad judicium pervertendum non recipiant.
Ubi diversos fuisse a Majoribus domus evidenter patet, eorumque dignitatem perillustrem : siquidem Comitibus præponuntur, ut et in Præfatione ad Legem Burgund. ipsis Majoribus domus.
[]« 4 domesticus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 161b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMESTICUS4
4. DOMESTICUS, Dignitas Ecclesiastica, qui in Ecclesia post Protopsalten, cantui præerat, et cantus Ecclesiasticos incipiebat. Bini erant, unus in dextro Choro, alter in sinistro, dicunturque Joanni Episc. Citri ἐπιστάται τῶν μελῳδιων et ἀρχῳδοί. Ejusmodi Domesticorum meminerunt Constantinus de Adm. Imp. cap. 50. pag. 189. Scylitzes pag. 639. Joannes Cantacuzen. lib. 1. Hist. cap. 41. pag. 123. Codinus de Offic. cap. 6. n. 3. Euchologium Gr. pag. 272. 278. Balsamon in Quæsit. etc. Vide Glossar. med. Græcit. col. 321. Alii vero apud occidentales Domestici ecclesiæ. Papyr. Ravenn. ap. Maium tom. 5. Classic. Auctor. pag. 362 :
Sacerdotes, clerum, [] tonsos, sanctimoniales feminas, actores ecclesiasticos, domesticos, aut commendatos ecclesiæ diverso sexu, stauraphoros, etc.
Forte præpositi inferioribus ecclesiæ ministris et familiæ, quibus domus ecclesiasticæ cura erat. Ordo eccl. Ambros. Mediol. ann. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 898 :
Inter hæc magistri de Domo, qui vocantur Domestici, debent habere præparatum vas magnum, plenum aqua calida juxta fontes, in qua prædicti cardinales, quum exeunt de fonte, debent lavari in eodem vase.
[]« 5 domesticus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 161c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMESTICUS5
5. DOMESTICUS, Hospitii dominus, qui hospitio excipit. Constit. Woldem. reg. Danor. ann. 1354. apud Ludewig. tom. 12. Reliq. Mss. pag. 197 :
Item nullus, cujuscumque conditionis existens, cum aliquo clerico seu laico, sine Domestici voluntate, hospitetur ; quod si aliquis fecerit, Domesticus eum cum sua familia, si suffecerit sui (sibi) aut cum vicinis et nostro advocato tunc præsente, seu nostro dapifero, tanquam publicum raptorem, prosequi et impedire poterit.
Alia Erici itidem reg. ann. 1282. ibid. pag. 207 :
Item volumus quod nullus apud clericos, claustra vel laicos hospitetur indiscrete, sed contentus sit hiis, quæ Domesticus habuerit et voluerit sibi dare, etc.
Vide Domesticare 1.
Domesticus Ostiorum, ὁ Δομέστιϰος τῶν θυρῶν, Dignitas Ecclesiastica in Ecclesia CP. apud Codinum de Offic. cap. 1. n. 43. præcipuus ex Ostiariis.
Domesticus Subdiaconorum, in VIII. Synodo act. 2. pag. 619. edit. 1618.
Domestici Fidei, Fideles, qui ex domo fidei sunt, id est, Ecclesia : οἰϰεῖοι τῆς πιστεως apud Paulum Apost. ad Galat. 6. 10. S. Antiochum Hom. 99. Fidei Christianæ Domestici, in Epist. Hadriani PP. apud Baron. ann. 869. n. 100. Pontius Diacon. in Vita S. Cypriani :
Quod bonum est ad omnes, non ad solos Domesticos fidei.
Regula S. Benedicti cap. 53 :
Omnibus (hospitibus) congruus honor exhibeatur, maxime tamen Domesticis fidei et peregrinis.
Occurrit præterea apud S. Augustinum in Psalm. 126. Arnobium in Psalmos, Paulinum Epist. 28. Sidonium lib. 6. Epist. 10. lib. 9. Epist. 8. Marculfum lib. 1. Form. 2. in Formulis Regalibus, cap. 16. Guillelm. Abbatem S. Theodorici in Vita S. Bernardi lib. 2. cap. 8. § 52. Antenorem Episcop. in Vita S. Silvini Episc. n. 1. in Vita S. Agricii Episc. Trevir. cap. 1. in Vita S. Præjecti posteriori n. 5. in Concilio Toletano XVII. cap. 8. in Regula Magistri cap. 91. tom. 6. Spicilegii Acheriani pag. 452. et alibi passim. Vide Domus fidei.
Domestici Dei, Eadem ferme notione, apud Euseb. Emisenum Homil. de S. Blandina, et S. Paulum ad Ephesios 2. 19.
[]« 4 domesticus » (par L. Henschel, 1840–1850), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 161c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMESTICUS6
4. DOMESTICUS, Qui proprias ædes habet. Antiq. Statut. Susat. art. 3 :
Præpositus Susattensis de jure debet facere denunciari synodum .... cui interesse tenentur omnes qui Domestici sunt infra oppidum ; dum modo sint domi.
In Germanico de Huissitten sind.