« »
 
DONUM 1, DONUM 2, DONUM 3.
[]« 1 donum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 181a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DONUM1
1. DONUM, Corpus Christi mysticum, quod offertur in Missæ sacrificio, Gr. ἅγιον δῶρον, seu τὰ ἅγια δῶρα. Τὸ δῶρον, ἤτοι προσφορά, apud Cyrillum Alexandrinum contra Anthropomorph. cap. 12. Hildebertus Cenoman. Carm. de Mysterio Missæ :
Interea veniens in sacra veste Sacerdos,
  Altaris dextram Dona daturus adit.
Infra :
Hinc est quod post hæc offert sacranda Minister
  Dona, dehinc populus quod sibi lege licet.
Ibidem :
.... Post hæc Dona sacranda sacrat.
Rursum :
In quo jam mortis, mitisque piusque recordans,
  Appellat triplici nomine munus idem.
Dona vocat primum, quoniam Deus has dat ut inde
  Sustentaretur lege modoque caro.
Munera sunt, quoniam Deus his donatur, et inde
  Munerat auctorem, cui dedit auctor eas.
Nam quod Sacrificii censentur nomine, monstrat
  Qua ratione prius munera dicat eas.
Vita Metrica MS. S. Mauri Abbatis :
Sumptus vivificis sacro libamine Donis.
In Liturgia S. Chrysostomi Sacerdos ait :
Ἀξίωσον προσενεχθῆναί σοι ὑπ᾽ ἐμοῦ τοῦ ἁμαρτωλοῦ ϰαὶ ἀναξίον δούλου σοῦ τὰ δῶρα ταῦτα.
Id est :
Da, ut a me peccatore et indigno servo tuo hæc Dona tibi offerantur.
Et mox, satis innuit quid muneris et δώρον vocabulo intelligatur :
Σὺ γὰρ εἶ ὁ προσφέρων ϰαὶ ὁ προσφερόμενος : [] Tu Christe idem es, qui offers, et qui offerris.
Hinc apud Græcos Patres μεταλαμϐάνειν τῶν ἁγίων δώρων est participare sacræ Cœnæ. Balsamon ad Canonem 19. Concilii Carthag. :
Δίδοται ἡ εὐχαριστία ἤγουν τὰ ἅγια δῶρα.
Concil. Calchedon. Act. 10 :
Τὰ ἅγια Δῶρα ἄνω ἐν τῷ ἐπισϰοπείῳ ἐϰοινώνησαν μετ᾽ ἀλλήλων.
Sed et Græcis δῶρα interdum dicuntur sacri panes, oblati ad divinum Sacrificium, ex quibus particula desumitur ad Corpus Domini conficiendum. Vide Cabasilam cap. 2. 3. 10. infra in Munus et Glossar. med. Græcit. voce Δῶρον.
[]« 2 donum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 181b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DONUM2
2. DONUM, Præstatio quævis, tributum, quod sub donationis ultroneæ titulo Domino præstatur. Salvian. lib. 8. extremo de Gubernat. Dei :
Insuper etiam ridiculos ipsi nos facimus, aurum, quod pendimus, munera vocamus. Dicimus Donum esse, quod pretium est, et quidem pretium conditionis durissimæ ac miserrimæ.
Capit. ann. 807. cap. 3 :
Omnes itaque fideles nostri Capitanei cum eorum hominibus et carra sive Dona, quantum melius præparare potuerint, ad condictum placitum veniant.
Charta Æthelbaldi Reg. Merciorum ann. 749. apud Ingulph. et Will. Malmesb. :
Concedo, ut omnia Monasteria et Ecclesiæ regni mei a publicis vectigalibus, operibus, et oneribus absolvantur,.... nec Munuscula præbeant Regi vel Principibus, nisi voluntaria.
Matth. Paris ann. 1251 :
Nec jam civiles habebantur hi, qui Regi et Regalibus hospitia cum procurationibus splendidis exhibuissent, nisi Muneribus nobilibus et magnis Regem ipsum, Reginam, et Edwardum, et aulicos sigillatim respectos honorarent : imo nec erubuit ipsa non tanquam gratuita, sed quasi debita postulare.
Charta Will. Nothi Regis Angl. tom. 1. Monastici Anglic. pag. 352 :
Ut libera sit ab omni consuetudine.... et omni geldo, et scolo, et auxilio, et Dono, et Danegeldo, etc.
Adde pag. 192. tom. 2. pag. 827. Tabular. Ecclesiæ Ambian. :
In omni territorio Communi Nigellæ habent Canonici tres partes terragii et medietatem Doni, et in terra vavassorum medietatem terragii, et medietatem Doni.
Alibi :
De Canonicis vero tenet Majoratum prædictæ villæ.. ad Majoratum vero ejus nihil pertinet, nisi Donum prædictæ villæ et 6. denarii in emendationibus hominum.
Rursum in eod. Codice :
Sed et terræ eorum debent et terragium, et Donum, et Decimam.
Ibid. :
In Dono villæ de unoquoque equo solvuntur duæ garbæ.
Et alio in loco ubi de juribus ejusd. Eccles. in villa de Camons :
Donum etiam totius villæ pertinet ad partem Canonicorum, et est tale : De unoquoque equo quem habet homo in vinctura persolvit xii. garbas et dimidiam ; ille vero qui equum non habuerit x. Quarta etiam pars Doni erit de frumento, quarta de siligine, quarta de hordeo, et quarta de avena, si tot species annonæ habuerit ; si autem unam tantum speciem, sive duas, sive tres, de tali annona quam habebit secundum justam considerationem Doni, ut cum integritate persolvat.
Charta ann. 1267. ex Tabul. S. Richarii :
Salva in omnibus prædictis Abbati et Conventui dominiis fundi.... omnimoda justitia ; itemque Dono et decima, quæ prout antea percipere consueverunt, percipient.
Charta Roberti Comitis Lauretelli ann. 1115. in Chron. Beneventano S. Sophiæ :
Ita ut nullum herbaticum vel Donum, ullamque solutionem exinde postulent, vel exigant.
Charta ann. 1307. apud Thomasserium in Consuetud. Bituric. pag. 436 :
Et ottroions, que nous, nos hoirs, [] nos successeurs, ne autres, ne fera, imposera ausdits hommes tailles, ne venoage, ne aussi doresnavant pour lever, exiger Don, venoage, exaction, ne autre chouse quelconque, etc.
Ubi fateor, vim vocis venoage me non percipere, nisi ventage scriptum fuerit. Vide Venda, et Guidagium, Portorium ; id enim forte significat Venoage, ut ex locis ibi laudatis licet conjectare. Adde Foros Morlanenses art. 37. Libertates Villar. de Luriaco et de Moneto, et alias in Biturigibus apud Thomasserium lib. 1. cap. 56. 65. 68. etc.
[]« 3 donum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 181c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DONUM3
3. DONUM, Collatio beneficii ecclesiastici. Charta Matth. episc. Tull. in Chartul. eccl. S. Gengulfi :
Presbyteri qui in prædictis ecclesiis ordinandi fuerint, de manu decani S. Gengulfi Donum vicariarum in capitulo recipiant, curam tantum animarum a dicto capitulo præsentati de manu episcopi recipiant.
Vide supra Donatio ecclesiæ.
Dona Annua, Annualia, Quæ quotannis Regibus nostris a subditis offerebantur in Campo Martio, aut in Conventu generali, causa suæ defensionis ac rei publicæ, inquit Hincmarus in Quaternione pag. 405. 406. apud Cellotium : a quibus ne quidem Monasteria eximebantur, ut est in Synodo Vernensi ann. 755. et tom. 2. Hist. Franc. pag. 323. Vide eumdem Hincmarum de Ordine Palatii n. 22. Opusc. 14. tom. 2. Spicilegii Acheriani pag. 582. et Dissertationem 14. ad Joinvillam. Anonym. Vita Lud. Pii cap. 43. Ita etiam appellatæ quævis præstationes annuæ. Privilegium Aldrici Archiepiscopi Senonensis pro Cella S. Remigii in Suburbio ejusdem urbis :
Episcopus quoque exigendis muneribus Abbatem ejusdem loci non gravet, sed sufficiat ei ad annua Dona equus unus, et scutum, cum lancea, etc.
Dona Regia, Eadem, quæ dona annua. Capitula ad Legem Salicam cap. 19 :
Et hoc nobis præcipiendum est, ut quicunque in Dono Regio caballos detulerint, in unumquemque suum nomen habeant scriptum.
Adde Capitul. 5. ann. 803. cap. 20. Frotharius Epist. 21 :
Nam ad horum itinerum incommoda, quæ vel nunc egimus, vel acturi sumus, seu ad Dona regia, quæ ad Palatium dirigimus, pene quidquid ex optimis equis habuimus, distribuere compulsi sumus.
Vide Annales Fr. Metenses ann. 753. 758. Munera regia, seu quæ Regi deferuntur, apud Ordericum Vitalem lib. 4. pag. 523. Ethelbaldus Rex Angl. apud Willelm. Malmesb. lib. 1. de Gestis Angl. pag. 29 :
Nec Munuscula præbeant, vel Regi vel Principibus, nisi voluntaria, sed liberi Deo serviant.
Dona præterea appellabantur munera, quibus sese invicem prosequebantur Principes, aut cum legatos mitterent, aut cum sese inviserent ; quod jam olim obtinuisse, idque etiamnum obtinere apud Turcicos Sultanos innuimus in Notis ad Alexiadem pag. 286. Charta Divisionis Imperii Ludov. Pii inter filios, edita a viro doctiss. Steph. Baluzio, cap. 4 :
Item volumus, ut semel in anno .... mutuo fraterno amore tractandi gratia ad seniorem fratrem cum Donis suis veniant, etc.
Et cap. 5 :
Volumus atque monemus, ut senior frater, quando ad eum, aut unus, aut ambo fratres sui cum Donis, sicut prædictum est, venerint, ........ ita et ipse illos fraternoque amore largiori Dono remuneret.
Adde cap. 12.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Donum de Avere et Donum de ingeniatores, in Conventu Episcoporum [] apud Cæsaraugustam ann. 1058. inter Concil. Hisp. tom. 3. pag. 220. col. 2. ubi De avere, idem est ac De rebus possessis, De ingeniatores vero idem, si bene conjecto, quod de rebus ingenio et industria comparatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Donum Gratiosum, Idem quod Gratuitum, Gall. Don gratuit. Hujuscemodi donum ab Equitibus Melitensibus contra Sedis apostolicæ privilegia exigebant nonnulli Superiores Ecclesiastici : quod reprobat Sixtus IV. Papa Bulla anni 1470. relata inter Privilegia equestris ejusd. Ord. pag. 136.
Donum Matutinale, Dos a marito profecta. Vide Morganegiba.
P. Carpentier, 1766.
Donum Commune, Dicitur quædam præstatio agraria, in Lib. nigr. 1°. S. Vulfran. Abbavill. fol. 46. v°. :
In campo au Faiel habet novem jornalia, quæ debent decimam, terragium et Donum commune de duodecim garbis.
Idem forte est Gerbe de Doy, in Ch. ann. 1521. ex Chartul. Latiniac. fol. 254 :
Et s'il y a masure mouvant de ladite église, et n'en eust que trois ou quatre piez, il ne doibt point de gerbe de Doy, mais il doibt deux gerbe de moisson prinzes en sa granche... Et si est en son election de payer lequel qui veult, ou Doy ou moisson. Don
legitur ibid. fol. 128. v°.
P. Carpentier, 1766.
Donum Sanum, Simplex, absque conditione qualibet. Charta ann. 1312. in Reg. 49. Chartoph. reg. ch. 28 :
Promisit Gasto comes Fuxi solvere dictæ dominæ matri suæ quolibet anno.... sexcentas libras Turonensium parvorum de redditibus et exitibus castri et affarii de Sono in Dono sano, sine diminutione dotis.
P. Carpentier, 1766.
Donum Facere per Cultellum. Vide in Investitura.