« Facere missam » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 388c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FACERE17
FACERE Missam. Vide Missa.
P. , 1766.
Facere Ante et Retro, Salutationis apud Monachos species. Vide in Inclinatio et Ante et retro.P. , 1766.
Facere Audire, Deferre, nunciare. Charta Bern. de Turre in Chartul. Celsinian. ch. 857 :
Si autem ad tempus statutum requirere noluerit, provocabunt eum ad hoc ipsum seniores hujus loci : quod si eos audire noluerit, Facient hoc ipsud michi audire matrique et fratribus, etc.
P. , 1766.
Facere Carnes, Ital. Fare carne, Prædari, stragem edere, facere sanguinem. Steph. de
Infest. Ms. ubi de Innoc. VIII : xxj. Januarii 1486. die Sabbati de mane, cum quidam armati exivissent portam viridariam, causa Faciendi carnes, obviaverunt hostibus.
P. , 1766.
Facere Census, Exsolvere, præstare. Lit. ann. 1366. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 678. art.
18 : Quod liceat emphiteotis dictos sensus Facientibus, eosdem census, pro precio quo darent alteri, retinere.
P. , 1766.
Facere suum Cursum, Effectum obtinere. Lit. ann. 1411. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 600. art.
6 : Pars rea debet, si voluerit, vocari facere emptorem ad videndum oppositionem ipsius, cur incantus non debeat Facere suum Cursum.Vulgo dicimus, Aller son cours.
P. , 1766.
Facere Dominum, Alicui clientelam profiteri. Judic. ann. 1265. in Reg. Olim parlam. Paris.
fol. 148 : Dicebat ballivus quod bona ipsa pertinebant ad dominum regem, secundum consuetudinem terræ, et maxime villæ Feritatis Milonis, in qua pater ipsorum diu burgensis fuerat, et ibi decesserat sine Facere alium dominum infra annum et diem, postquam venit ibidem, per quod factus fuerat homo de corpore domini regis. Se faire à quelqu'un,Alicujus domesticum et familiarem se dicere. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 98 :
Audriet fut examiné par serment, il repondit qu'il estoit à nostre oncle de Bourgogne ; convaincu que non, il se Fist a nostre trèscher et très-amé oncle le duc de Berry ; et après convaincu pareillement, il se Fist à nous.
P. , 1766.
Facere Ecclesiam, Illam restaurare. Charta ann. 1060. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col.
151 : Novimus ex antiquitatis auctoritate institutum, ut si quis Fecerit ecclesiam per sacrorum seriem apicum futuræ posteritati ratum faciat et notum... Locum sancti Martini,... qui temporibus priscis sub monasticæ re gula religionis viguit, ad priorem statum... revocare disposuerunt.
P. , 1766.
Facere Facta sua, Petitiones suas in jure allegare et probare. Arest. ann. 1371. 30. Aug. in vol.
6. arestor. parlam. Paris. : In cæteris partes ipsæ non possunt sine factis expediri ; Facient igitur facta sua, et inquesta facta curiæ nostræ reportata, fiet jus.Vide Factum 3.
P. , 1766.
Facere Firmum, Se Fortem, vulgo Se faire fort, Spondere, in se recipere.
Terrear. Apchon. : Johannes Borghade Filius... Pro Petro Borghade ejus patre, pro quo promisit Facere firmum et de rata habendo, etc.Ibidem :
Pro quo se fortem Fecit et promisit Facere firmum, etc.Vide in Fortis.
P. , 1766.
Facere Haberi, Gall. Faire avoir, Recuperare, restituere. Charta ann. 1221. ex Lib. albo
episc. Carnot. : De meriagio dicimus, quod episcopus debet ibi habere suum servientem, et de collecto meriagio habebit episcopus partem suam et major suam ; et si fuerit defectus in meriagio, debet hoc serviens episcopi monstrare majori, et major debet Facere haberi defunctum eumdem.
P. , 1766.
Facere Honorem, Honorare, vulgo Faire honneur. Chron. Bergom. ad ann. 1386. apud Murator.
tom. 16. Script. Ital. col. 855 : Et fecerunt fieri pro Faciendo honorem cuique plus quam centum tortas, etc.
P. , 1766.
Facere Ictum, Petitionem conjicere. Gall. Porter un coup. Lit. remiss. ann. 1359. in
Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 284 : Volens ictum, quem dictus Erailli Facere volebat, impedire, manus suas.... obviam dicto gladio levavit, ita quod dictum ictum totaliter impedivit.
P. , 1766.
Facere Invidiam, Phrasis Gallica, Faire envie. Acta Mss. Inquisit. Carcass. ann. 1308. fol.
36. r° : Videbat quod dicti homines portabant in zonis suis cultellos seu ganivetos, qui sibi multum placebant et Fecerunt ei magnam invidiam.
P. , 1766.
Facere Naturam, Semen emittere. Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 122. Chartoph. reg. ch. 38 :
Le suppliant confessa, pour doubte d'icelle gheyne et de rigueur de justice, qu'il avoit Fait nature en la bouche d'icelle femme, combien qu'il n'en eust riens fait.
P. , 1766.
Facere Se Nescientem, Italis Fare il nescio, Ignarum agere, rem de qua quis interrogatur,
profiteri se ignorare. Inquisit. de forest. Breheval. in Reg. 34. bis Chartoph. reg. part.
5. fol. 127. v° : Jureia facta super consuetudine, quam milites et presbyteri, exigunt in foresta Brehevallis per hos milites. Milo de Mesnil, Symon de Mesnil, Radulphus de Felins,... qui Fecerunt se nescientes.
P. , 1766.
Facere Partem, vox forensis, In aliquem litem intendere, Gall. Se faire partie. Charta
ann. 1333. in Reg. 69. Chartoph. reg. ch. 339 : Citatis competenter relicta et liberis cæterisque carnalibus amicis dicti Johannis Journet, ad Faciendum partem contra dictum clericum, si sua crediderint interesse.Vide in Pars.
P. , 1766.
Facere Pulcram Faciem, Gall. Faire bon visage, Aliquem Benigno vultu excipere. Acta Mss.
Inquisit. Carcass. ann. 1308. fol. 36. r° : Prædicti hæretici Faciebant ipsi testi pulcram faciem, et ostendebant ei signum dilectionis.
P. , 1766.
Facere Sanguinem, Nostris, Faire sang, Vulnerare, adeo ut sanguis effluat. Charta ann. 1445.
in Chartul. Latiniac. fol. 42. v°. : Icellui de Sasseville d'icellui espie le enferra et navra en la main entre deux doys, et lui Feist sang et plaie ouverte.Alia ann. 1465. ex Chartul. S. Petri Carnot. :
Lesquels batirent plusieurs desdiz religieux, leur Faisant sanc et plaies, et les mutilans de coups orbes, tellement que mort s'en ensuit en la personne de frere Eustache Choart.
P. , 1766.
Facere Tacentem, Præstare ut quis ab instituta petitione desistat. Charta ann. 1256. in Reg. 31.
Chartoph. reg. fol. 96. col. 2 : Promiserunt in manu nostra quod ipsi Tacentes Facient Guillemum Gaufridi Pallart defuncti,... Marquisiam et Mirabilem sorores ejusdem Guillelmi... ab illo debito, in quo sibi tenemini ratione dicti Gaufridi patris eorumdem.Vide Tacitus.
P. , 1766.
Facere Tantum, Phrasis Gallica, Faire tant, Tantum elaborare. Charta Guill. de
Hodenc ann. 1241. ex museo D. Clairembault : Guillermus Crispini Fecit tantum erga me de terra de Ferrariis, quod exinde ipsam in hominem recepi.
P. , 1766.
Facere Testamentum, Illud exsequi, testatoris placita perficere. Charta Henr. II. reg. Angl. pro
libert. Norman. in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 35. r° col. 1 : Quod clarum fuit et residuum, relinquatur executoribus ad Faciendum testamentum defuncti.
P. , 1766.
Facere Transitum, Transire. Acta MSS. Inquisit. Carcass. ann. 1308. fol. 11. r°. : Cum ipse Faceret transitum per Tarasconem, ivit ad domum Petri de Galacho... Crastinum de pulcra die recessit.
P. , 1766.
Facere Videri, Oculis subjicere, Gall. Faire voir. Lit. remiss. ann. 1352. in Reg. 81.
Chartoph. reg. ch. 494 : Ivit ad domum barbitonsoris dictæ villæ ad Faciendum videri et parari parvam plagam, quam ex dicta percussione habuerat. Se faire à veoir,Venire in conspectum, in aliis Lit. ann. 1393. ex Reg. 144. ch. 266 :
Aucuns de ses amis adviserent icellui Hennequin qu'il se destournast et qu'il ne se Feist point à veoir devant ledit Raoul.
P. , 1766.
Facere Urinam, Mingere, Gall. Faire de l'eau. Lit. remiss. ann. 1351. in Reg. 81.
Chartoph. reg. ch. 122 : Invenit dictum Johannem ad hostium patris et matris suorum Facientem urinam.
P. , 1766.
Facere Usagium, Quod ex usu vel consuetudine debetur præstare. Charta ann. 1250. in Chartul.
Sabaud. fol. 139. v° : Quod si comes poterit probare... quod dicta guageria sit de feodo suo, dictus Entelmus Faciet ei usagium, ad quod tenetur de consuetudine vel de jure.Vide in Usagium.