« »
 
FORMA 1, FORMA 9, FORMA 13, FORMULA 1, FORMULA 3, FORMULA 4, FORMULA 5.
[]« 1 forma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 563a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORMA01
1. FORMA, Figura, imago. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 133 :
Usus autem [] Formas sculpendi a lege cœpit, ubi Moyses jussu Domini duos Cherubin ex auro fecit.
Epistola Rodoberti ad Didonem, seu S. Audoenum Archiep. Rotomag. tom. 5. Spicilegii Acheriani :
Et ut vere fatear, finxisse illic mihi videris Sanctitatis tuæ, imoque beatissimi Antistitis Eligii integerrimam Formam, ita ut nihil prorsus defuerit ex cunctis Sancti virtutibus, quod non potentatu verborum per singula investigaveris, etc.
S. Bernardus de Vita et morib. Relig. cap. 11 :
Auro tectis reliquiis saginantur oculi, et loculi aperiuntur. Ostenditur pulcherrima Forma Sancti, vel Sanctæ alicujus, et eo creditur sanctior, quo coloratior.
Utitur etiam hac notione Rodericus Toletanus in Hist. Arabum cap. 2. et alii.
Formula, Imaguncula. Glossæ Basil. : Φορμοῦλλα, τύπος. Adamnanus lib. 1. de Locis sanctis cap. 11 :
In quo videlicet linteo 12. Apostolorum Formulæ habentur intextæ.
Et lib. 3. cap. 4 :
In Diospoli civitate, cujusdam Martyris Georgii, in quadam domo, statuta marmorea in columna, contra quam alligatus persecutionis tempore flagellatus est, Formula depicta est.
Mox imaginem vocat :
Cujus est imago in marmorea columna formata ?
Infra Toracidam appellat. Utitur ibi semel ac iterum, et cap. 19. Vita S. Gildæ Sapientis cap. 9 :
Propriis manibus Formulam fecit fusili opere, etc.
[]« 9 forma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 563c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORMA09
9. FORMA, Τύπος, vel Epistola, littera formata, cui impressa est forma, seu imago scribentis, in sigillo scilicet. Unde θεῖοι τύποι, sacræ Formæ, quæ Sacræ nude postmodum appellatæ. Ulpianus :
Et repeto, ante Formam a divo Marco datam, divum Pium rescripsisse.
Capitolinus in Antonio :
Neque de Provinciis, neque ullis actibus quicquam constituit, nisi quod prius ad amicos retulit ; atque ex eorum sententia Formas composuit. Oraculi nostri Forma,
in leg. 1. Cod. Th. de rei vindicat. (2, 23.) Edictum Constantini et Licinii pro Christianis apud Lactantium lib. de Mortib. Persecut. num. 48 :
Ut autem hujus sanctionis benevolentiæ nostræ Forma ad omnium possit pervenire notitiam, etc.
Lucifer Calaritanus lib. 2. pro S. Athanasio pag. 102 :
Si damnassemus innocentem, qui dedissemus Formam ad sanguinem fundendum justorum, etc.
Liberatus Diacon. cap. 11 :
Et data Forma de aliquibus causis eorum, libellos obtulit Eusebius Flaviano et omni consilio.
S. Cyrillus ex versione Facundi Hermianensis lib. 3. cap. 6 :
Hoc autem et nunc, sicuti vestræ literæ monstrant, ad Regiam urbem pergentes movent, si quomodo prævaleant persuadere concursu aliquorum, ut per Imperatoriam Formam anathemati subdantur illa, quæ ab eis proferuntur, cum accusatione volentium ea defendere.
Vide eumdem Facundum lib. 5. cap. 3. pag. 194. lib. 6. cap. 1. pag. 225. Collationem Legis Mosaicæ pag. 54. etc.
Formella Nicæni Tractatus, seu Concilii, in Fragmentis S. Hilarii pag. 1. τύπος.
Forma Epistolarum, Tenor, series Epistolarum. Idem Facundus Hermianensis lib. 2. cap. 2 :
Et cum Johannes Antiochenus, et cæteri Orientales Episcopi, [] Mopsuestenum Theodorum præconiis in eisdem epistolis, quarum Formam se attendisse in suis diffinitionibus Calchedonensis Synodus fatetur, tamquam Apostolicam declarantem doctrinam, ut epistolam B. Leonis acciperet, etc.
Infra :
Si hæresis crimen est laudasse Theodorum, in illis epistolis prædicatum, quarum se Formam attendisse in suis decretis... prædicta Synodus confitetur, etc.
Lupoldus de Babenberg de jure regni et Imperii Romani cap. 8 :
Ex Formis aliquarum literarum, in quibus continebantur decreta electionum quondam Rudolphi, Adolphi, et Alberti Regum Romanorum, quas Formas recolo me vidisse, apparet potius contrarium.
Formula, Idem quod Forma, Epistola, Ammianus lib. 14 :
Ut Formula missa lethali... occideretur.
[]« 13 forma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 564b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORMA11
13. FORMA, Sella, solium canentium in Choro, duplici constans parte, antica, et postica. In postica sunt sedilia plicatilia, σϰάμνα θρονοειδῆ, in Histor. Concilii Florentini sect. 4. cap. 30. quæ eriguntur, cum canentibus stare incumbit. Sic forte dictæ ejusmodi sedes, quod Formæ seu imagines, opere sculptorio, vel penicillo, adumbratæ in singularum dorsalibus effingerentur ; quod etiam in plerisque Ecclesiis nostratibus observatum constat : vel potius quod superne in modum formarum aquæductum arcuatæ sint. Gloss. S. Benedicti cap. de supellectile ; Sella arcuata, θρόνος. Consuetudines Cluniacenses lib. 1. cap. 12 :
Complicantur Formæ, sicut est Consuetudo, in his diebus, in quibus venia non [] est petenda.
Pars vero illa plicatilis erecta præbens quamdam sediculam, Misericordia appellatur. Vide in hac voce. Formarum pars antica podii vicem præbet, ad quod procumbunt et curvantur, cum venia petenda est. Veteres Consuetudines Floriacenses :
Et post singulas incisiones ab unoquoque procumbitur ad Formas, et venia petitur.
Consuetud. Cluniac. lib. 1. cap. 29 :
Procumbitur super Formas ad orationem.
Instrum. ex Regestis Capituli Rotomag. tom. 4. Hist. Harcur. pag. 1439 :
Juravit et fuit stallatus per Magistrum Guidonem Rabacherii hujus Ecclesiæ Canonicum tunc in dicto Capitulo præsidentem in dicto choro in parte sinistra in bassa Forma.
Curvari super Formas, apud Lanfrancum pro Ord. S. Bened. cap. 1. sect. 3. 4. Formarum istiusmodi mentionem agunt passim, Guigo in Statut. Ord. Cartusiens. cap. 15. § 1. Statuta Antiqua ejusdem Ord. part. 1. cap. 13. § 40. cap. 36. § 30. cap. 3. cap. 2. § 2. Statuta Ordinis de Sempringham pag. 721. Innocentius III. lib. 15. Epist. 114. Cæsarius de Miracul. lib. 8. cap. 6. Galbertus in Vita Caroli Comit. Flandr. num. 72. S. Bernardus de Vita et moribus Religiosorum cap. 11. Lanfrancus pro Ordine S. Benedicti cap. 1. sect. 2. 4. et cap. 5. Acta Archiepiscopor. Rotomagens. pag. 448. Consuetudines Cluniacenses lib. 1. cap. 2. 11. Chronic. Windesheimense lib. 2. cap. 39. etc.
Formula, diminut. a Forma. Gregorius Tur. de Glor. Confess. cap. 92 :
Factum est autem ut quadam vice S. Germanus Parisiacæ urbis Episcopus, ad hunc tumulum vigilias celebraret, haud procul Formulam habens, in qua genua, cum necessitas posceret, deflectebat.
Idem lib. 8. Hist. cap. 31 :
Cumque inter psallendum Formulæ decumberet.
Vita S. Eugendi Abb. cap. 3 :
Post omnium quoque discessum Formulæ, suæ incumbens, oratione diutina pascebatur in spiritu.
Adde Vitam S. Lupini Abbat. Jurensis n. 2. Supplex Libellus Monachorum Fuldensium Carolo Mag. porrectus, cap. 5. apud Browerum lib. 3. Antiq. Fuld. cap. 12 :
Ita ut nec baculum eis pro sustentatione ferre liceat, nec ad inclinatorium, quod nos Formulam dicimus, morando hærere... Quia cæcus et claudus (Monachus) non possunt sine sustentione baculi bene incedere, nec decrepitus sine Formula genua flectere.
Vita B. Stephani Abbatis Obasinensis lib. 1. cap. 16 :
Quidam ex honoratis novitius dum in Ecclesia librum teneret, et socium, juxta se positum, advocans, quædam ei in ipso libro digito demonstraret, ascipiens hoc Vir sanctus in personam noluit vindicare ; sed arrepto libro de manu ejus, in conspectu omnium ad Formam confregit, et ita rediit in locum suum.
Infra cap. 18 :
Sub formula quadam ad orationem prosternitur.
Acta S. Austregisili tom. 5. Maii pag. 229 :
Flexo genu incubuit Formulæ et obdormivit. Et ecce in visu astiterunt ei duo viri ante altare.
Guidonis disciplina Farfensis in vet. Discipl. Monast. pag. 42 :
Tunc vertantur Formulæ, similiter et omnia signa pulsentur.
Adde Vitam S. Radegundis num. 14. sæc. 1. Bened. pag. 330.
[]« 1 formula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 568a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORMULA1
1. FORMULA, Idem quod Formacitum, Caseus. Acta Murensis Monasterii pag. 54 :
Consuetudo est, ut omne lac, quod sibi de pecoribus in duabus vicibus provenerit, vel ipsum lac, vel Formulas, quæ inibi fiunt... illi det, etc.
Vide aliis notionibus in Forma 1. 9. et 13.
[]« 3 formula » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 568a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORMULA3
3. FORMULA, Nummus formatus, id est, figura donatus. Arest. ann. 1352. 7. Maii in vol. 2. arestor. parlam. Paris. :
Suos merellos pro distributionibus consuetis, capitulum et chorarii fieri facient de plumbo in merellis seu Formulis, sine litteris et sine cruce.
Vide Forma 4.
[]« 4 formula » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 568a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORMULA4
4. FORMULA, Pulpitum minus, analogium. Stat. S. Capel. Bitur. ann. 1407. ex Bibl. reg. :
Psalmis cantatis habebit dicere versiculum in medio chori retro Formulam.
Vide in Forma 13.
[]« 5 formula » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 568a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORMULA5
5. FORMULA, diminut. a Forma, decor, Bellesa, Prov. Formella, idem. Formulus, decorus, speciosus, Bel, Prov. Glossar. Prov. Lat. ex Cod. reg. 7657.