« »
 
[]« Furnarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 635c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FURNARIUS
FURNARIUS, Pistor :
Qui custodit furnum,
Joanni de Janua. Gloss. Græco-Latinæ apud Martinium : Furnarius, ἰπνοϰαύστης. Φουρνάρης in Corona pretiosa ; Fournier, in Consuetudine Marchensi art. 316. et Baionensi tit. 22. art. 1. Tabularium S. Germani Pratensis :
Omnes homines de dicto burgo S. Germani bannarii ad furnum nostrum, seu furna nostra, dum tamen furnum et Furnarium competentes habeamus, per bannum coquere, et furnagia, prout hactenus consueverunt, nobis solvere tenebantur.
Utitur etiam Matth. Paris pag. 145. cum aliis non paucis. Vide Furnerius.
P. Carpentier, 1766.
Distinguendus omnino est pistor a furnario, quamvis uterque idem officium præstet, et circa idem artificium versetur : pistor panes vendendos coquit, furnarius furnum dominicum curat ad coquendos panes illorum, qui eo furno uti debent, nec panes venum exponit, nisi alia sit loci consuetudo vel lex ; pistor artis panificæ magisterium adipisci tenetur, quod furnario nequaquam necessarium est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fornarius, Eadem notione. Codex Legum Norman. cap. 15. apud Ludewig. tom. 7. pag. 181 :
Omnes etiam illi qui habent in membro lorice prepositum vel Fornarium vel molendinarium : dum tamen furnum vel molendinum Baronum habeant.
Charta ann. 946. apud Miræum tom. 1. pag. 259. edit. 1723 :
Mansus indominicatus, ad quem aspiciunt mansi triginta, cambæ septem, Fornarii duo.
Et paulo post :
Mansum indominicatum, ad quem aspiciunt mansi triginta unus, cambæ duæ, Fornarius unus.
Haud scio an hic idem sit, quod infra Furnile.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fornerius, Idem, in Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 38. col. 1.
Fornerius qui furnos nostros tenebit, etc
. apud Thomasserium in Biturig. pag. 226. D. de Lauriere tom. 1. Ordinat. Regum Franc. pag. 532. et alibi non semel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fornelerius, Fornellerius, diminut. a Fornerius, Puer pistorius. Statuta Arelat. MSS. art. 80 :
Commune habeat in dicto castro 111. guachas, et unum fornerium, et unum Fornelerium, et unum porterium.
Statuta Massil. lib. 3. cap. 15 :
Si quis Fornellerius contra hæc ausus temerario venire, etc.