« Juramentum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 451c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IURAMENTUM
JURAMENTUM est
affirmatio vel negatio de aliquo attestatione sacræ rei firmata, ut est in Fleta l. 5. cap. 22. § 1. Gregorius Nazianzenus in Iambo 15. seu in Definitionibus :
Proprie autem ita appellatur Purgatio canonica, seu a Canonibus recepta : quo nomine opponitur vulgari, cujusmodi sunt duellum, ferrum candens, et id generis aliæ purgationes, quas improbavit semper Ecclesia. Ejus autem effectus est, ut qui impositum delictum a se amoliri vult, id præstito sacramento diluat : cui quidem in rebus haud magni momenti, vel si actor aut accusator desit, aut nullas habeat probationes, aut habeat illegitimas, quæ non admittuntur a judice, locus datur : ut est in Regiam Majestatem lib. 4. cap. 21. in Quoniam Attachiamenta cap. 24. in Legibus Burgorum Scoticorum cap. 30. 82. etc. Lex Bajwar. tit. 8. cap. 16. § 3 :Ὅρϰος δὲ δὴ πίστωσις ἐμμέσῳ Θεῷ.
In his vero causis sacramenta præstentur, in quibus nullam probationem discussio judicantis invenerit.Vide Haltaus. Glossar. German. voce Eid, col. 273. sqq.
◊ Etsi autem in hac purgationis specie perjuria interdum
fiant : ea tamen recepta est, quod nemo fere tam pravi existimetur animi, ut coram Deo ac
Sanctis veritatem reticere velit ac audeat, adeo ut si pejeret, Deum in se vindicem
continuo experiatur : quod non semel evenisse testantur Scriptores : in primis S.
Augustinus Epist. 75. 137. S. Audoenus in Vita S. Eligii lib. 2. cap. 56. 59. 77.
Gregorius Turonensis, locis mox laudandis, ubi de juramentis ad Sanctorum reliquias,
Willelmus Malmesburiensis lib. 2. de Gestis Regum Angl. cap. 6. et aliquot alii. Gregorius
M. Homil. 32. in Evangel. de Basilica SS. Processi et Martiniani, in qua condita erant
eorum corpora :
Ad extincta namque eorum Corpora viventes ægri veniunt, et sanantur ; perjuri veniunt, et a dæmonio vexantur : dæmoniaci veniunt, et liberantur.Vita S. Præjecti n. 20 :
Cœpit namque divina virtus ad prædictorum Martyrum corpora plurima monstrare miracula,.... declarabantur sæpius Juramenta, reorum solvebantur vincula, etc.
Sacramentum hancce purgationis speciem, vulgari nomenclatura, appellari scribit Hincmarus de
Divortio Lotharii et Tethbergæ, Interrog. 6 :
Juramentum, quod usitato nomine appellatur Sacramentum, quia in eo illud oculis fidei pervidetur, quod corporis oculis non conspicitur.Ivoni Carnotensi Ep. 206. dicitur
Sacramentum purgatorium.
Per Sacramentum Dei judicium exspectare,apud S. Audoenum in Vita S. Eligii lib. 2. cap. 59.
Sacramento se purificare,in Lege Longobard. lib. 1. tit. 32. § 3. Roth. 214.
Per Sacramentum se defendere, cum Sacramento se purgare,lib. 1. tit. 25. § 49. Liutpr. 11. (2, 5.) Nithardus l. 1. ann. 834 :
Verumtamen haud est thoro regio recepta, donec se criminibus innoxiam, quia criminator deerat, Sacramento una cum propinquis coram plebe effecit.Willelmus Malmesburiensis lib. 2. de Gestis Angl. cap. 6 :
Sacramento delationem infirmans, in exilium actus est.Cap. 12 :
Godwinum quoque obliquis oculis intuitus, ad Sacramentum purgationis compulit.
◊ Quod si res majoris esset momenti, non solus, seu, ut vulgo
dicitur, sola manu sua jurabat reus, seu accusatus : sed alii deligebantur, qui id
ipsum quod ille, perinde jurarent, vel saltem sacramento affirmarent, quæ ille juraverat
vera esse. Horum augebatur numerus pro rei vel causæ, de qua agebatur, momento, ut est in
Lege Bajwar. tit. 1. cap. 3. § 1. in Lege Alaman. cap. 6. in Lege Longob. l. 2. tit. 55. §
9. Roth. 369. in
Legibus Henrici I. Reg. Angl. cap. 64. 66. 67. apud Innocentium III. lib. 16. Ep. 158.
etc. Atque pro modo numeri eorum, qui jurabant, majus vel minus sacramentum
peragi dicitur in Lege Frision. tit. 1. § 11. 13. 14. tit. 2. § 7. Vide Alamannica
Goldasti pag. 24.
◊ Non tamen æque omnibus probatum, ut alii, quam ipsi a
quibus de jure requirebatur, sacramentum præstarent. Papianus lib. Resp. tit. 25 :
Si a judice statutum fuerit, aut inter partes convenerit, ut de rebus dubiis sacramenta præbeantur, eum solum debere jurare, a quo aliquid repetitur, nec ab aliis personis sacramenta requiruntur.
◊ Testes illi juratori adjuncti Sacramentales vulgo
vocantur, ut in lege Aleman. tit. 6. § 2. tit. 36. § 3. tit. 53. in Lege Bajw. tit. 1.
cap. 3. § 1. 2. tit. 16. cap. 1. § 2. in Lege Frision. tit. 1. § 2. 6. 8. 13. 14. tit. 3.
§ 1. in Lege Longob. lib. 2. tit. 21. § 9. tit. 55. § 2. 3. 14. 33. Roth. 365. 165. 166. Liutpr. 61. (6, 8.) Guido
6. etc. Notitia Judicati, in Tabulario Casauriensi :
Et dedit ei guadiam jurare cum suis legitimis Sacramentalibus, sicut Lex est.Vide Diplomata post Chronic. Reichersperg. pag. 39. 40. Consacramentales, in Capitul. Caroli M. l. 3. cap. 58. et in Legibus Henrici I. Reg. Angliæ cap. 64. 66. 87.
◊ Sacramentarii, apud Joannem VIII. PP. Epist. 228.
Juratores, in Lege Salica tit. 55. § 1. 3. 8. in Pacto Childeberti § 2. 8. in
Lege Aleman. tit. 6. § 5. in Lege Ripuar. tit. 31. § 5. Longob. lib. 1. tit. 9. § 37. tit.
17. § 1. l. 2. tit. 41. § 7. tit. 55. § 28. Lothar. 1. 89..... Ludov. P. 1. Lothar. 1. 28. Adde Pip. 45.
in Capit. Caroli M. lib. 3. tit. 64. etc. Conjuratores, in Lege Salica tit. 50. §
3. in Lege Frisionum tit. 14. § 2. Alemannica tit. 50. § 3. in Capitularibus Caroli Magni
lib. 4. cap. 26. 74. lib. 5. cap. 150. 301. in Lege Longob. lib. 2. tit. 51. § 15. Lothar. I. 62. in
Capitul. ann. 829. cap. 6. Addit. 5. cap. 301. et Concilio Moguntiacensi ann. 888. cap.
23. etc. Unde Conjurare pro id generis sacramenti adimplere, quod una omnes
jurarent, in Lege Salica tit. 59. apud Marculfum lib. 1. Form. 18. 38. in Formulis incerti
Auctoris cap. 5. in Formulis secundum Legem Rom. cap. 30. 40. et apud
sanctum Audoenum in Vita S. Eligii lib. 2. cap. 55. Dicuntur denique Purgatores,
apud Andream Suenonis in Legib. Scaniæ l. 7. cap. 3. Compurgatores, apud
Innocentium III. l. 16. Ep. 158. et cap. 9. et 13. de Purgatione canonica.
Juramentales, apud eumdem Andream Suenonis lib. 5. cap. 6. lib. 6. cap. 10. 13.
lib. 7. cap. 2. 3. 4. 5. 8. 9. 13. l. 15. cap. 3. l. 16. cap. 3. German. Eideshelfer. Vide Grimm. Antiq. Jur.
Germ. pag. 859.
◊ Ejusmodi autem esse debebant Sacramentales et
Conjuratores, qui pro viris bonis haberentur, seu legalibus, vel
legitimis, et testimonium perhibere idoneis ; ac proinde essent
credibiles, et qui nullis accusationibus fuissent infamati, ut est in
Legibus Willelmi Nothi vernaculis cap. 16. et in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 64 ;
ita idonei, quibus nullum posset crimen imponi, ut habet Hincmarus opusc. 30. Unde priusquam ad sacramentum admitterentur, examinabantur a judicibus. Notitia ann. 818. apud Perardum pag. 36 :
Ante ipsos Missos, duodecim testimonia ibi præsentavit, his nominibus..... ipsi testimonia diligenter discussi fuerunt, et super ipso altario manus positas jurati dixerunt, etc.
◊ Sed maxime ejusdem conditionis et ordinis,
quibus reus, vel actor primarius, Sacramentales esse jubebantur. Formulæ secundum
legem Roman. cap. 31 :
Similiter testes sibi similes visores et cognitores, secundum quod ei judicatum fuit, post ipsum juraverunt, ut quidquid jam dictus ille de hac causa juravit, verum et idoneum sacramentum dedit.Lex Frisionum tit. 1. § 7 :
Si litus nobilem occiderit... cum 35. juratoribus suæ conditionis se excuset.Henricus Imp. de Conventione pacis publicæ anno 1051. apud Goldastum :
Liber, vel personatus serviens,... cum totidem suæ comparitatis testibus.... se expurget.Ita si Presbytero purgandi se ab imposito crimine necessitas incumberet, tum is Sacramentales sui ordinis, hoc est, Presbyteros producere tenebatur. Leges Henrici I. Reg. Angl. cap. 64 :
Sacerdos, qui regularem vitam ducat, in simplici accusatione solus, in triplici, cum duobus ordinis sui juret. Diaconus in simplici compellatione, cum duobus : in triplici, cum sex Diaconibus se allegiet. Plebeius Sacerdos purget se sicut regularis Diaconus. Presbyter ab Episcopo vel Archidiacono suo accusatus, se sexto juret Sacerdotum legitimorum sicut ad Missam paratorum.Fori Oscæ ann. 1247. fol. 36 :
In nullis aliis proditionibus debet quis se salvare per consimilem, sed per parem. Sciendum tamen est, quod talis est par, quod valeat tantum in genere, quantum qui reptatus fuerit, et quod tantum valeant bona sua, et quod sint consimiles corporis ; aliter autem non est par.Infinita prostant hujusce ritus decreta et exempla, in Lege Bajwar. tit. 6. cap. 15. in Capitulari Aquisgran. ann. 803. cap. 7. in Capitularib. Caroli M. lib. 5. cap. 34. 36. in Concilio Moguntiacensi ann. 888. cap. 23. Erfordiensi ann. 932. cap. 4. Londoniensi ann. 1108. cap. 4. in Legibus Presbyterorum Northumbrensium sub ann. 977. cap. 47. in Codice Carolino Epist. 72. sub finem, in Epist. Eugenii PP. 106. tom. 4. Hist. Franc. Caus. 2. q. 5. cap. 12. 13. 16. 19. apud Theganum de Gestis Ludovici Pii cap. 30. Hildebertum Ep. 67. Arnulfum Lexoviensem in Epist. pag. 12. Hugonem Flaviniacensem pag. 199. Anselmum Cantuariensem lib. 3. Epist. 45. Ivonem Carnot. Epist. 206. Alexandrum III. PP. in Appendice ad Concilium Lateranense III. cap. 15. Celestinum III. PP. Epist. 5. 13. Gregorium IX. lib. 5. Decret. tit. 33. cap. 5. 8. 10. 12. Sugerium Ep. 106. 147. Gualterum Tervanensem in Vita Caroli Comitis Flandr. cap. 15. Florentium Wigorniensem ann. 1130. Rogerum Hovedenum pag. 739. Bractonum l. 5. tract. 5. cap. 13. § 3. in Charta Communiæ Tornacensis § 16. etc.
◊ Interdum requirebatur in Sacramentalibus sexus paritas :
ita ut si femina ad sacramentum compelleretur, sui sexus Sacramentales exhibere teneretur.
Leges Hoeli Boni Principis Walliæ cap. 14 :
Si cujus uxor de alio infametur, et hoc tamen sit incertum, septima manu mulierum expurget. Si secundo infametur, cum quatuordecim. Si tertio cum quadam certitudine hoc dicatur, juramento 50. mulierum se expurgabit.Cap. 17 :
Si mulier negat adulterium, det juramentum 50. mulierum, etc.
◊ Interdum ex proximis seu agnatis vel cognatis
Sacramentales deligebantur. Lex Bajwar. tit. 7. cap. 15 :
Cum 12. Sacramentalibus juret de suo genere nominatis, etc.Adde Capitulare 3. anni 813. cap. 9. Leges Hoeli Boni Regis Walliæ cap. 26 :
Fidejussor negans fidejussionem suam de septimo proximorum sibi redemptione negabit, etc.Cap. 27 :
Juret tamen de septimo proximorum sibi in redemptione super sepulcrum debitoris, si possit invenire, sin autem super altare dedicatum, quod illi rem suam vendidit, et quod ipse pro fidejussore fuit.Charta Waldemari Daniæ Reg. ann. 1163. apud Petrum Resenium in Notis ad Jus aulicum Canuti II. Regis Daniæ pag. 643 :
Si autem primo incusatus fuerit excusatus, et actor alium incusaverit, ille juramento 12. cognatorum suorum se purgabit.Adde Opusc. 30. Hincmari Rem. pag. 335.
◊ Nominabantur autem Sacramentales interdum a reo,
interdum ab accusatore. Ac ab accusatore quidem : Lex Alamannor. tit. 6. § 2 :
Tunc debet homo, qui causam requirit, tres electos denominare, et ex denominatis tribus licentiam habeat excusator rejicere duos, tertium vero non licet rejicere.Adde § 5. Non licebat tamen accusatori testes eligere absque suo Causatore, ut est in Capitulari 2. ann. 805. cap. 11. lib. 3. Capitularium cap. 10. ubi pro Causatore Capitulare quartum Caroli M. ann. 805. perperam præfert accusatore. Lex Longobardorum lib. 2. tit. 55. § 5. et Edictum Rotharis Regis tit. 109. § 1. 3. 364. :
Ad Evangelia juret cum 12. aliisHincmarus Laudunensis Opusc. 30. Remensis pag. 335 :<corr rend="henschel">aidis</corr>suis, id est, Sacramentalibus : ita ut sex illi nominentur ab illo, qui pulsat, et septimus sit, qui pulsatur, et quinque quales voluerint liberos eligat, ut tamen sint duodecim.
Sed vos illi cum sua tertia manu quæsisse denominatim tales, qui eum non curabant, ipso resultante quod francus esset, et ut liber se defendere vellet, et quiret, et quidem cum ita idoneis, quibus nullum posset crimen imponi.
◊ Sed et ita ab accusatore nominabantur
Sacramentales, ut si reo ob legitimam causam essent suspecti, ab eo rejici possent,
ut est in Lege Longob. lib. 2. tit. 21. § 9. Rothar. 365. Andreas Suenonis lib. 7. Legum Scaniæ cap. 8 :
Accusatus de furto si compareat primo die juridico vel secundo, et pro se offerat per jurisjurandi religionem defensionem virorum 12. quos actor voluerit de tota provincia nominare, oportebit actorem acquiescere juri nominationis. Et cum 12. viri fuerint nominati, licebit reo tantum tres viros inimicitiæ causa sibi suspectos recusare de nominatis 12. in quorum locum actor statim tres alios nominabit.Charta Waldemari Regis Daniæ ann. 1163. apud Resenium ad Jus aulicum Canuti II. Regis pag. 642 :
Statuentes, quod si quis de furto trahitur in causam, se defendat per nominatos de provincia in hunc modum, etc.Infra :
De homicidio autem istud statuimus, ut reus in generali placito trahatur in causam, et in secundo placito actor nominet 15. de provincia rei, de quibus illi concedimus tres excipere, etc.
◊ Quandoque a reo nominatos testatur eadem Lex Longobardorum
lib. 2. tit. 55. § 7. 14. Rothar.
367. Liutpr. 61. (6, 8.) interdum denique sorte electos, observare est
ex Lege Bajwar. tit. 16. § 6. et ex Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 66. extremo.
◊ Qui porro a reis eligebantur advocati ; ut qui ab
accusatore, Nominati, vel Denominati dicebantur. Lex Alamannorum tit. 53 :
Et cum 12. Sacramentalibus juret, cum 5. Nominatis, et 7. advocatis.Tit. 24. et 28 :
Cum 12. Nominatis juret, et aliis tantis advocatis.Qui vero hisce locis advocati, electi dicuntur tit. 6. 30. 76. et in Pacto Childeberti § 2. et 8. et in Capitul. Caroli M. lib. 6. cap. 209. 214.
Nominati vero dicti sæpe nude Sacramentales ab actore vel accusatore delecti. Lex Alaman.
tit. 89 :
Si quis hominem occiderit, cum 12. Nominatis juret, etc.Lex Bajwar. tit. 6. § 2 :
Cum 24. Sacramentalibus Nominatis juret in altari.Decretum Tassilonis de Popularibus Legibus § 6 :
Juret in Ecclesia cum tribus Nominatis Sacramentalibus.Leges Henrici I. Reg. Angl. cap. 66 :
Vel ita se allegiet : Nominentur ei 14. et acquirat ex eis undecim.Id est, eligat.
Denominati, apud Hincmarum opusc. 53 :
Cum Denominatis sibi vicinis Presbyteris... famam suam purget.Fridericus II. Imp. in Charta privilegiorum urbis Ratisponensis ann. 1230 :
Is, qui reus putatur, tertia manu se purgabit, inter quos sint duo, qui dicuntur Denominati.
◊ Incertum porro an sacramentum nominatum inde
dicatur, quod cum nominatis Sacramentalibus crimen objectum diluat reus. Quippe in
Legibus Willelmi Nothi vernaculis cap. 16. homo liber, et qui testimonium habeat de
legalitate, accusatus de latrocinio, purgat se per plenum (planum) sacramentum,
par plein serment : qui vero jam infamatus fuit, per sacramentum nominatum
(par serment nomed) purgat se duodecima manu. Eædem Leges cap. 17 :
S'en escondira per 36. homes leals, sei trentesiste mein.Id est, purgabit se per 36. legales homines, seu trigesima sexta manu. Verum cum sacramentum nominatum opponatur Plano in laudato § 16. Legis Normannicæ, et plane etiam jurare Sacramentates seu Conjuratores, ac proinde Nominatos, observare sit ex Legibus Henrici I. Regis Angl. nescio an potius videatur existimare nominatum inde appellari sacramentum, quod juranti verba nominentur ac dictentur, utpote a lege recepta, indicta, et nominata, de qua sacramenti specie agemus mox. Vide Phillips. Hist. Jur. Anglic. tom. 2. pag. 269. sqq.
◊ Id autem solum jurabant
Sacramentales, quod veritatem credebant eum dicere, qui jurabat, ut est apud Alexandrum III. PP. in Appendice ad Concilium Lateranense part. 8. cap. 21. Innocentium III. PP. lib. 16. Epist. 158. Greg. IX. lib. 5. tit. 34. cap. 9. 13. 16. in supra laudata formula 41. secundum Legem Roman. in Quoniam Attach. tit. 5. § 7. etc. Hugo Flaviniacensis in Chronico ann. 1101 :
Tusculanus Episcopus... purgationem Eduensis suscepit, Lugdunensi prosequente, et Juramentum ejus ita confirmante : Credo Norgaudum istum Episcopum Eduensem vera jurasse ; Cabilonensi quoque in id consentiente, et idem jurante.Jura et Consuetudines Norman. cap. 125 :
Secundus autem jurabit sic : De sacramento quod N. fecit, salvum fecit Juramentum, sic Deus me adjuvet et Sacrosancta : et alii sic jurabunt, etc.Addam denique Chartam insignem hujusce moris testem, Stephani de Terviano, ex Regesto Carcasson. f. 14. ex Camera Comput. Paris. :
Ad majorem autem horum omnium et perpetuam firmitatem juratos Conjuratores fidejussores dono, videlicet Pontium de Olargio et alios infrascriptos. Ego itaque prædictus Pontius de Olargio credo, quod præfatus Stephanus de Cerviano ex corde abjuret omnem sectam, et omnem hæresim, et amplectatur ex animo et confitetur unitatem et fidem S. Rom. Ecclesiæ. Et ideo conjuro cum eo, et sub jurejurando fidejubeo tibi Domino A. Abbati Cisterciensi, Apost. Sed. Legato, stipulanti promitto me curaturum et facturum, quod præfatus Stephanus de Cerviano omnia supradicta et singula fideliter observabit. Et si aliquando, quod Deus avertat, adversus supra scripta venire tentaverit, et illud delictum infra 30. dies non emendaverit, ego cum sancta Ecclesia, vel cum Principe terræ, ipsum Stephanum viriliter impugnabo, et cum eo nullam societatem habebo, donec Ecclesiæ plane satisfecerit.Huc etiam referri debet vetus formula de Sacramentalibus in formulis vett. Append. Marc. cap. 33. 34 :
Et duodecim conlaudantes juraverunt, et de linguis eorum legibus dixerunt.Et :
Insequenter vero post ipsam tantæ jaraverunt, et de linguis eorum legibus dixerunt.
◊ Quo vero pacto, seu quo ritu Conjuratores illi,
sive Consacramentales et Compurgatores jurabant, vel sacramenta sua
præstabant, docet Lex Alemannica tit. 6. § 7 :
Illa sacramenta debent esse jurata, ut illi Conjuratores manus suas super capsam ponant, et ille solus, cui causa requiritur, verba tantum dicat, et super omnium manus manum suam ponat, ut sic illi Deus adjuvet, vel illæ reliquiæ, ad illas manus, quas comprehensas habet, ut de illa causa interpellatus est, culpabilis non sit.Jejuni autem jurabant, et discutiebantur a judice, ut est in Capitulari Aquisgran. ann. 787. cap. 62. in Capit. 2. ann. 805. in Capit. 3. ejusd. anni cap. 11. et lib. 3. Capit. cap. 10. 52.
Jurare igitur sua manu dicebatur testis, cum solus jurabat, nec habebat
Consacramentales, qui cum eo jurarent. Addit. ad Legem Frisionum § 49 :
Liceat ei, qui vulneratus est, sua solius manu Sacramentum peragere quod tot vulnera uno ictu ei fuissent illata.In Capitulis Caroli M. lib. 3 :
Cum sacramento manu propria singula se idoneum facere.Acta Alexandri III. PP. apud Baron. ann. 1177 :
Comes etiam Rogerius, sicut Archiepiscopus fecerat, manu sua Juravit.Hermannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 72 :
Ubi vero ei multis intervenientibus concessum est, ut sola manu se Purgaret, etc.Charta Libertatum oppidi Cellarum in Biturig. ann. 1216 :
Si aliquis hominum Cellensium accusatus de aliquo fuerit, et teste comprobari non poterit, contra probationem impetentis per solam manum suam deculpabit.Charta Frid. imp. an. 1157. t. 1. Corp. diplom. pag. 84 :
Si miles rusticum de violata pace pulsaverit, et manu sua Juraverit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurare Propria Manu, Instrumentum subscriptione sanctæ Crucis signare, munire. Vetus Scheda Abbatiæ
Moissiacensis : Comes Tolosanus hanc eandem donationem ibi deveniens rogatu nostro corroboravit, firmavit, manuque propria Juravit.
Jurare Unica Manu, vel cum uno Sacramentali. Lex Bajwar. tit. 8. cap. 14. § 2. et tit. 9.
cap. 15. et tit. 12. cap. 6. et tit. 16. cap. 6 :
Sua manu, cum uno Sacramentali Jurare.Tit. 8. cap. 2. se altero. Capitulare 3. ann. 813. cap. 43 :
Cum uno wadio et una manu emendare studeat.Regiam Majestat. lib. 1. cap. 8. § 4 :
Probabit quodlibet essonium propria manu et unica.Statuta Willelmi Regis Scotiæ cap. 26. § 2 :
Hoc Probabit unica manu.Ubi Skenæus, suo et unius Conjuratoris sacramento. Charta Guillelmi Archiep. Remensis ann. 1220. pro urbe Mosomensi :
Si læsus non potest habere testimonium supradictorum, ipse Probabit sola manu.Et infra :
Et læsor manu septima se purgabit.Idem videtur esse, quod Jurare, vel approbare uno sacramento, in Lege Vervinensi ann. 1233. art. 16.
Jurare in Manu Proximi, cum quis jurat cum alio. Capitulare 3. ann. 813. cap. 43 :
Si quis ingenuus cum lidis raptum fecerit, eum suo wadio et una manu emendare studeat.Additio ad Legem Frision. tit. 4 :
Aut si negaverit, solus Juret in manu proximi. In manu liti sui Jurare,in Lege Saxonica cap. 1. § 8.
Jurare cum Duobus Aliis id audientibus el cum eo Jurantibus, in Regiam Majestat. lib. 3. cap. 21. § 3. in Statutis Guillelmi Reg. Scotiæ cap.
14. § 3. in Quoniam Attachiamenta cap. 10. § 6. et in Constit. Adolphi Imp. ann. 1293.
apud Freherum : quod idem valet ac
Jurare Tertia Manu, in Lege Saxon. cap. 1. § 1. 6. 9. apud Hugonem Flaviniac. in Chronico pag. 255.
in Charta Communiæ Tornacensis § 9. in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 232. Jurer
lui tiers de mains, in Consuetudine Pontivensi art. 20. Hincmarus Laudun. :
Sed vos illi cum sua tertia manu quæsisse denominatim tales, qui eum non curabant.Nescio, an huc pertineat, quod habet Ditmarus lib. ult. pag. 110 :
Otto Comes prædictus in præsentiam Imperatoris et Erkambaldi Archipræsulis veniens, injustam uxorem suam tribus sacramentis amisit.Vide Chartam Adolphi Imp. de Insulis Rheni editam a Frehero.
Jurare cum Tribus Nominatis Sacramentalibus, in Decreto Tassilonis de Popularib. leg. § 6. in Lege Bajwar. cap. 12. tit. 2.
Edit. Heroldi et in Legibus Henrici I. Regis Angliæ cap. 74. Terno juramento
inficiari, apud Andr. Suenonis lib. 9. Legum Scaniæ cap. 4. 8. lib. 10. cap. 1.
manu tertia lib. 10. cap. 2. idem quod
Jurare Sua Quarta Manu, in Lege Frision. tit. 2. § 8. Jurare quarta manu, in Regiam Majestat. lib.
2. cap. 63. § 9. et in Concilio Coloniensi ann. 1266. cap.
26. Vide Concilium Suessionense ann. 853. cap. 4.
Jurare Quinta Manu, in Lege Aleman. tit. 6. § 6. in Concilio Ilerdensi cap. 10. et apud Alexandrum
III. in Appendice ad Concilium Lateranense III. cap. 15. Ivonem Carnot. Epist. 229.
Sugerium Epist. 147. etc. i. se quinto. Consuetudines Arkenses ann. 1231. in Tabulario S.
Bertini :
Si vero aliquis super furto in jure fuerit impetitus, prima vice proprio juramento, et aliorum quatuor legitimorum hominum juramentis poterit se purgare.Charta Caroli Ducis Normanniæ et Locumtenentis Regis ann. 1357. ex Archivo Regio :
Propter quod eidem reo purgationem canonicam indicimus cum quinta manu Presbyterorum sui ordinis, etc.In Arresto Senatus Paris. ann. 1353. fit mentio
de Juramentis cum quinta manu, quod erat purgationis genus. Vide Capitulare 3. ann. 789. sub finem, et Joan. Sarisber. Epist. 122.
Jurare Sexta Manu, in Lege Saxon. tit. 3. § 2. hoc est, et suo et quinque aliorum sacramento. Pactus
Legis Salicæ tit. 76 :
Debet ibi sextus Wedredo Jurare.Adde Leges Scanicas lib. 9. cap. 9. lib. 13. cap. 6. Leges Henrici I. Reg. Angl. cap. 65. 67. et Leges Burgor. Scotic. cap. 41. veterem Consuetud. Normanniæ cap. 85. præterea Appendicem Concilii Lateranensis III. cap. 15. etc.
Jurare Septima Manu. Lex Bajwar. tit. 3. § 2 :
Tunc cum 6. Sacramentalibus Juret, et ipse sit septimus, in altari coram populo et Presbytero.Saxo Grammaticus lib. 10. Hist. Danicæ pag. 180 :
Quod si reus ab actore testimonio superari nequiret, sex secum commilitonibus in jusjurandum accitis, culpæ, quæ objiciebatur, alienum se fuisse monstrabat.Instrum. ann. 1182. tom. 2. Rer. Mogunt. pag. 888 :
Assignatis et adhibitis testibus idoneis Juramentum septima manu prestitit.Chronicon Vosiense lib. 1. cap. 49 :
Propter suum Episcopatum Jurat tandem electus septima manu nullas alias promisisse vel dedisse pecunias.Charta Rollandi Abb. Arremar. ann. 1209. in Tabul. Campaniæ Thuano :
Et dominus hominis illius septima manu propria, et manu trium Militum, et trium proborum hominum probaverit interposito sacramento.Sacramentum porro ejusmodi cum septima manu, ex usitatioribus fuit, ut colligere licet ex Lege Ripuar. tit. 56. ex Formulis veterib. Bignonii cap. 3. ex Legib. vernaculis Willelmi Nothi cap. 16. Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 66. Concilio Trosleiano ann. 909. cap. 1. § 9. Hugone Flaviniac. in Chron. pag. 199. Epist. 106. inter Sugerianas, Arnulfo Lexoviensi Epist. 9. et Epist. 10. ex iis, quæ editæ sunt tom. 13. Spicileg. Acheriani, Ivone Carnot. Epist. 54. 206. 229. quinta Compilat. Decretor. lib. 4. tit. 2. cap. 1. lib. 5. tit. 13. cap. 1. Reinero apud Chapeavillum tom. 2. Hist. Leodiensis pag. 197. Lege Vervinensi ann. 1233. art. 17. 28. Regesto Parlamenti B. fol. 69. v. sub ann. 1284. etc.
Jurare Decima Manu. Vetus Notitia in Tabulario Persiacensi Ch. 16 :
Dum ipse Comes in ipsa civitate resedebat, novem testes ad jurandum dedit, his nominibus, etc. Jurare cum una decima,in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 164.
Jurare Undecima Manu. Leges Burgorum Scoticor. cap. 24. § 2 :
Burgensis debet se purgare contra dominum Regem, vel ejus Ballivum de querelis inter se motis in burgo undecima manu, etc.ubi Skenæus, i. suo et decem Conjuratorum sacramento.
Jurare Duodecima Manu compellebantur, qui gravioris criminis accusabantur, ut est in Provinciali
Ecclesiæ Cantuariensis lib. 5. tit. 14. Jurer se dudzime main, in Legibus
vernaculis Willelmi Nothi cap. 4. 16. Ditmarus lib. 4. pag. 47 :
Judiciali sententia duodecimus ipse sacramentis exsolvit, exemplo unius, qui Romæ simili sententia se in conspectu præfati Imperatoris purgavit.Et lib. 6 :
Hoc Rex ea ratione audivit, ut prius tercentorum pondera talentorum Episcopali solverent ditioni, et qui in hoc facto culpabiles esse deputarentur, aut sacramento suorum undecim amicorum, aut secundum canonicam auctoritatem ei satisfacerent.Quod idem valet ac duodecima manu, cujusmodi sacramenti passim mentio occurrit, in Pacto Legis Salicæ tit. 76. § 1. in Lege Burgund. tit. 8. 52. in Lege Ripuar. tit. 66. in Leg. Saxon. cap. 1. § 3. 4. 5. in Lege Frision. cap. 14. § 1. 2. 3. in Capit. ad Legem Alemannor. cap. 2. 6. etc. in Lege Longob. lib. 2. tit. 55. § 2. 3. 5. 33. Rothar. 165. 166. 364. Guido 6. in Capitul. 3. ann. 813. cap. 10. in Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 129. in Capitul. Caroli C. tit. 12. cap. 6. in Formulis veterib. Bignonii cap. 3. in Formul. Andegav. n. 49. in Concilio Suessionensi ann. 853. cap. 4. Moguntinensi ann. 847. cap. 1. in Legib. Edw. Confess. cap. 20. in Regiam Majestatem lib. 1. cap. 7. § 11. 12. cap. 12. § 10. 11. in Legibus Burgor. Scoticor. cap. 24. in Quoniam Attachiamenta cap. 24. 75. in Legibus Scaniæ Andreæ Suenonis passim, in Privilegiis Ratisbonensib. ann. 1230. Foris Alcaçonensibus æræ 1267. apud Gregor. lib. 1. Decretor. tit. 34. cap. 1. Ægidium Aureævallis Monachum cap. 12. Gualterum Tervanensem in Vita Caroli Comitis Flandriæ cap. 15. etc.
Jurare cum Sex Electis, vel cum duodecim, in Ecclesia, in Capitul. Caroli M. l. 6. c. 209. 214. i. suo et 12.
aliorum juramento se purgare. Duodecima manu, seu tertiadecima jurare, in Formulis
secundum Legem Romanam cap. 30. Pactum pacis inter Childebertum et Chlotarium Reges cap.
2 :
Duodecim juratores electos dare debet, quod furtum, quod objicit, verum sit.Hincmarus Laudunensis Opusc. 30. Hincmari Remensis pag. 335 :
Ut se ab octo ex paterna parte propinquis, et a quatuor æque ex materna purgaret.Adde Capitul. 3. ann. 813. cap. 10. Wandelbertus de Miraculis S. Goaris n. 46 :
Rem per se examinandam suscepit, omniumque, qui tum aderant, judicio, jurisjurandi conditio Causidico Monasterii est constituta, qua ille postea cum aliis duodecim firmavit possessionem sæpedictam non Ecclesiæ Trevirorum, sed dominio Regis tantum competere.Exstat Arestum Magni Consilii 21. Febr. ann. 1490. in Regestis ejusdem Curiæ, quo Consiliarius Parlamenti Delphinatium, cui crimina aliquot inferebantur, quorum se innocentem contendebat, Literis Caroli VIII. Regis ad eam dignitatem admissus fuit, postquam in Magno Consilio de iis sacramento se purgasset, quod a duodecim Comprobatoribus seu Conjuratoribus, tanquam verum confirmatum est, iisque viris primariis, in quibus erat Comes Fuxensis.
Jurare Decimaquarta Manu, in Legibus Hoelli Boni Regis Walliæ cap. 14. et apud Gregorium IX.
lib. 5. tit. 33. cap. 10.
Jurare Decima Sexta Manu. Vide Formulas veteres Bignonii cap. 2. et Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 66.
extremo.
Jurare cum Octavo Decimo, in Pacto Legis Salicæ tit. 76.
P. , 1766.
Jurare Vicesima Manu, id est, suo et 19. aliorum juramento se purgare. Charta Ludov. Jun. ann. 1174. ex
Chartul. S. Petri Carnot. : Statuimus quod, tam ecclesia quam ecclesiæ homines, vicesima manu poterunt sine contradictione et sine duello, suarum consuetudinum probare libertatem.
Jurare Vigesima Una Manu. Charta Communiæ Nantoliensis ann. 1233 :
Et si latrocinium imponatur, escondiet se vicesima una manu hominum.Aresta ann. 1279. in Regesto Parlamenti B. fol. 49 :
Purgabit se per juramentum suum cum 20. Conjuratoribus Militibus de credentia.
Jurare Vigesima Quarta Manu, apud Andream Suenonis lib. 5. Legum Scaniæ cap. 6.
Jurare Vicesima Quinta Manu, seu cum 24. Sacramentalibus nominatis, in Pacto Legis Salicæ tit. 76. in
Lege Bajwar. tit. 1. cap. 6. § 2. in Capitul. ad Legem Alemann. cap. 22. 23. et in Quoniam
Attachiamenta cap. 24. § 5.
Jurare cum Viginti Septem hominibus, et cum tribus Thanis, in Statutis Davidis II. Regis Scotiæ cap. 1. § 6. et
in Regiam Majest. lib. 4. cap. 21.
Jurare cum Triginta Consacramentalibus, in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 66.
Jurare Trigesima Sexta Manu, in Legibus Ethelredi Regis apud Wanetingum editis cap. 15. in Legibus vernaculis
Willelmi Nothi cap. 17. et in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 66. extremo.
Duodenario triplicato, vel cum tribus juramentorum duodenis, apud Andream
Suenonem in Legibus Scaniæ lib. 5. cap. 7. 18. lib. 13. cap. 4. lib. 14. cap. 1.
Jurare Trigesima Sexta Manu, sua trigesima septima, in Formulis veteribus secundum Legem Romanam form.
30.
Jurare cum Quadraginta Electis, in Capitul. ad Legem Alemann. cap. 22.
Jurare Quadragesima Octava Manu, in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 66.
Jurare Quinquagesima Manu, in Legibus Hoeli Boni Regis Walliæ cap. 8. 14. 17.
Jurare Septuagesima Secunda Manu, in Lege Ripuar. tit. 66. Vide Cujacium lib. 17. Observat. cap. 9.
Jurare Septuagesima Quarta Manu, in Concilio Valentino III. ann. 855. cap. 23.
Jurare cum Octuaginta, in Capitul. ad Legem Alemann. cap. 23.
Jurare Centesima Manu. Rogerus Hovedenus ann. 1194. pag. 739 :
Ita quod prædictus Eliensis Episcopus ad summonitionem Eboracensis Archiepiscopi jurabit cum centesima manu Sacerdotum, quod ipse nec præcepit, nec voluit, ut idem Archiepiscopus Eboracensis caperetur.Vide Gregor. Turon. lib. 8. cap. 9.
Jurare Trecentesima Manu. Vide in voce Assath.
◊ In sacramentis varii observati ritus, ac primo quidem ea
peragebantur a jejunis, ut est in Capitulari 1. Caroli M. incerti anni cap. 39. in
Ecclesia, ut est in Lege Longob. lib. 2. tit. 55. § 21. Carol. M. 38. in Capitulis Caroli M.
lib. 6. cap. 209. Notitia ann. 818. apud Perardum in Burgundic. pag. 36 :
Et ipse Fredelus in Ecclesia S. Johannis, in ipsa civitate, ubi alia sacramenta percurrunt, etc.In veteri Form. 32. apud Bignonium :
In Basilica Sancti illius, ubi plurima sacramenta percurrere videntur.Form. 3 :
Quomodo hoc testimoniaverunt, tam super altarium Sancti illius, in illa Capella, quam in curte Fisci, ubi reliqua sacramenta soluta sunt, jurati dixerunt, etc.Adde form. 2. et Formulas secundum Legem Romanam cap. 30. 31. 41. etc. Cedrenus in Leone Iconomacho ann. 1 :
Πλησιάζοντος δὲ ἐϰεῖσε ναοῦ τοῦ ἁγίου Θεοδὼρου, ὅμνυσεν αὐτοἶς.Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 893. sqq.
◊ Sacramenta in Ecclesiis peragebantur super Crucem, super
Altare, super S. Evangelia, super Canonem Ecclesiæ, super sanctas Reliquias, etc.
Jurare Super Crucem. Raimundus de Agiles :
Imperatori juravimus super dominicam Crucem, et spineam Coronam, et multa alia sancta.Vetus Scriptor tom. 4. Hist. Franc. de Alexio Imp. CP. :
Impositis itaque manibus, et 12. primi suæ civitatis, sacris pignoribus, Cruci videlicet dominicæ, cum aliis, quæ secum attulerat,... juravit omnia quæ proposita sunt.Domnizo lib. 1. de Vita Mathild. cap. 2 :
Non aderat codex, baculos crucis ilico more rusticus in terra binos posuit, nihil errans in baculis jurat, velut esset Crux ibi pulcra.Charta ann. 1286. apud Bohuslaum Balbinum in Hist. Bohemiæ pag. 296 :
Factoque in ligno crucis Dominicæ Juramento, etc. Jurare in cruce consecrata,in Pœnitentiali Gregorii III. PP. cap. 7. et Bedæ cap. 9. Vide Leonem Grammaticum pag. 494. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 99. Notas ad Alexiadem pag. 402. et supra, in Cruce subscribere, et Crucis judicium.
Jurare Super Te Igitur, et sanctam Crucem, id est, super Canonem Ecclesiæ, in Foris Beneharn.
Rubr. de Notariis art. 14. et apud Harduinum de la Jaille in Tractatu de
Duellis pag. 43. v. atque Gassendum in Notitia Eccl.
Diniensis ad ann. 1430.
Jurare super librum Missalem et Crucem, in Consuetudine Solensi tit. 4. art. 1 :
Et losdeits messadges deben far sagrament sus lo libre Missal, la crots dessus pausade, etc.
Jurare in Altari. Lex Aleman. tit. 7. § 2 :
Juret cum suis Sacramentalibus in ipso altari.Lex Bajwar. tit. 1. cap. 3. § 2 :
Tunc cum sex Sacramentalibus juret, et ipse sit septimus, in altari, coram populo et Presbytero.Lit. 1. cap. 6. § 2 :
Cum 24. Sacramentalibus nominatis juret in altari Evangelio superposito coram Defensore Ecclesiæ.Vetus Placitum editum a Baluzio :
Super cujus sacrosanctum altare has conditiones manibus nostris continemus, vel jurando contingimus, quia nos supradicti testes scimus, et bene in veritate notum habemus, etc.Adde Capitulare Aquisgran. ann. 787. cap. 62. Quo spectant hæc ex Consuetudine Solensi tit. 29. art. 20 :
Et cascuns creditor es tengut de jurar sus l'auter de sent Johan, lo libre Missal, et la croz desus pausats, etc.Adde tit. 35. art. 22. Capitulare 1. Caroli M. incerti anni cap. 39. Consuetudinem Baionensem tit. 5. art. 41. tit. 9. art. 46. tit. 10. art. 4. et Consuetudinem S. Severi tit. 1. art. 27. Consuetudines Tolosæ part. 1. rubr. de Jurejurando :
Judex debet ipsi actori jusjurandum deferre super altari præstandum. Juramentum altaris,ibidem, et rubrica de Sententiis diffinitivis ; Sacramentum altaris, part. 2. rubr. de Pignorib. Adde 4. part. tit. de Feud. art. 12. ubi ejusmodi juramentum distinguitur a juramento ad sancta Evangelia. Reclamatoria, quæ habetur inter Epistolas Bonifacii Moguntini Archiepisc. 107 :
Postea traxerunt me ad altare S. Remedi, et fecerunt me jurare stabilitatem ad illam Ecclesiam.
Jurare Positis Manibus Super Altare. Gregorius Turonensis lib. 3. Hist. cap. 14 :
Positis super altare sanctum manibus, juravit, etc.Lib. 5. cap. 3 :
Posuit manus super altare, cum juramento dicens, etc.Cap. 33 :
Tunc inito placito ad Basilicam Martyris sancti conveniunt, elevatisque pater manibus super altarium, juravit filiam non esse culpabilem.Fori Oscæ ann. 1247. fol. 11 :
Qui inficiatur, jurat super altare, in quo consuetum est jurare pro homicidiis, et sic absolvatur.Formulæ veteres apud Bignonium cap. 34 :
Notitia qualiter et quibus præsentibus veniens femina aliqua illa, in pago illo, in mallo publico, in Basilica Sancti illius, et alios quamplures bonos homines, qui subter firmaverunt, posita manu super sacrosanctum altare illius, sic jurata dixit : Hic juro per hunc locum sanctum et Deum altissimum, etc.Adde form. 3. 38. 41. Ratbertum de Casib. S. Galli cap. 5. Matth. Paris pag. 616. etc. præterea Foros Aragon. lib. 3. fol. 51. v. Veteres cum jurabant, tetigisse aras docent Virgilius lib. 11. et Theon ad Aratum.
Jurare Super Altare Consecratum. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 43 :
Sacramentum sit omni tempore juratum super altare consecratum, vel super sanctum Evangelium.Consuetudines Barcinonenses MSS. :
Juramus per Deum vivum... et per altare consecratum S. Johannis, quod situm est in aula S. Crucis sedis Barcinonensis, etc.
Jurare ad Portam Ecclesiæ super Librum et Crucem, in Foris Oscæ fol. 24. et in Foris Aragon. fol. 126. v. 129. Edit. 1264.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurare in Armilla Januæ. Hericus lib. 2. de Miraculis S. Germani Autiss. : Nam si quis aut cupiditatis illectu, aut animi pertinacis impulsu, mendacio patrocinari definiens, saltem in armilla jusjurandum explere præsumpserit, hunc quod sit reus perjurii.... absque dilatione pedissequa corripit ultio.Suspicatur Sollerius per armillam hic, ut alibi non semel, annulum significari, quo janua solet ab egredientibus attrahi, ut a foris occludi possit, ut sensus sit : Nam si quis occluso etiam templo vel sacello S. Germani ad januam foris consistens et vel annulum contingens pejerare ac falsi testem invocare ausit sanctum Præsulem,
hunc quod sit reus perjurii.... pedissequa corripit ultio. Aliud sonat infra
Jurare super armilla sacra.
Jurare Coram Altari. Wil. Malmesburiensis lib. 2. de Gest. Regum Anglic. cap. 6 :
Remissus est ad Romanam Ecclesiam, ut ibi se coram Apostolico Joanne jurejurando defenderet. Et hoc fecit coram altare S. Petri : sed facto juramento cecidit coram altari, et manibus famulorum suorum portatus est ad Scholam Anglorum, et ibi tertia nocte vitam finivit.Adde Walafridum Strabum de Miracul. S. Galli cap. 22.
Jurare una manu ad altare, altera ad juramentum parata, in Judiciis Withredi Regis
Cantuariorum cap. 19. 20.
Jurare Capite Suo ad altare inclinato, ibidem cap. 21.
Jurare Super Plura Altaria, Gregorius Turon. lib. 5. cap. 49 :
Tunc simul cunctis dicentibus, non potest persona inferior super Sacerdotem credi, restitit ad hoc causa, ut dictis Missis, in tribus altaribus me de his verbis exuerent sacramento.Leges Hoeli Boni Regis Walliæ cap. 26 :
Fidejussor negans fidejussionem suam... vel solus jurans super septem altaria consecrata, etc.Fleta lib. 2. cap. 63. § 12 :
Tunc considerandum erit, quod ille, cujus tallia dedicitur, eam probet hoc modo, quod adeat novem Ecclesias, et super novem altaria juret, quod, etc.Huc referenda quæ habet Radulfus de Diceto ann. 1040 :
Quindecim juramenta juravit TheobaldusAdde Reginonem ann. 756. Pluries vero jurare compellebantur, qui Sacramentales habere non poterant, qui pro eis jurarent. Consuetudines Arkenses ann. 1231. in Tabulario S. Bertini :(Comes Blesensis)propria manu Consuli Gaufrido, et 20. Barones Castellenses cum eo, et 40. Milites Vavassores eisdem verbis, quibus et ipse.
Si aliquis furto fuerit impetitus, prima vice proprio juramento et aliorum 4. legitimorum hominum juramentis poterit se purgare, et sic liber erit ab illo furto, quod tunc ei imponebatur. Quod si auxilium habere non poterit ad jurandum, hoc primo jurabit, et deinde quinquies jurando propria manu se purgabit secunda vice impetitus, novem juramentis prædicto modo exhibitis se purgabit.Charta Ingelranni Codiciacensis Dom. ann. 1233. pro libertatibus villæ de la Beuvriere, art. 1 :
Ille vero per se et sex alios jurejurando, si sanguis effluxerit, se purgabit, sin, tria juramenta persolvet.Infra art. 20 :
Si terra calumniatur, quæ per annum et diem testibus 2. scabinis libere habita fuerit, non exinde respondebitur. Si testes defuerint, qui tenet, septem faciet juramenta.Art. 32 :
Si quis inculpatus aliquo magno crimine fuerit, et illa se defendere voluerit, septem sacramentis se purgabit.Quanta autem fuerit sacramenti ad altare præstiti religio, docet Tabularium Ecclesiæ Gratianopolitanæ sub Hugone Episcopo pag. 81 :
In manu Episcopi gurpisco : quam gurpitionem sicut sacramentum super altare factum timeo.Tabularium Eleemosynæ S. Pauli Viennensis :
Et hoc juravit super altare, ut firmiter teneret.
◊ Ita porro jurabant super altaria, ut iis
superposita essent sancta Evangelia, quæ manu contingebant, ut supra attigimus : quod
omnino improbat Chrysostomus Homil. de Juramentis, loco a Lindenbrogio allato. Illud vero
sacramentum Juramentum et Sacramentum Evangelii appellat Historia Monasterii
Rotonensis lib. 1. cap. 8. quod quidem quantæ fuerit apud Christianos religionis, discere
licet ex Procopio l. 2. de Bello Vandalico cap. 21. extremo. Capitula Caroli M. lib. 5.
cap. 34. de Sacerdotis purgatione :
Sacramento coram populo super quatuor Evangelia dato purgatum Ecclesiæ se reddat.Jurare ad Evangelia, in Lege Longob. lib. 2. tit. 55. § 5. Rothar. 364. Satisfacere ad Evangelia, § 10. 370. Ad Evangelia adfirmare, lib. 1. tit. 9. § 23. lib. 2. tit. 35. § 7. 8. Liutpr. 118. 69. 77. (6, 65. 16. 24.) Epist. Arsenii Episc. Hort. de Ingeltrude Bosonis uxore :
Juro ego Engeltruda... D. meo Nicolao summo Pontifici et universali Papæ, per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, et hæc sancta quatuor Christi Dei Evangelia, quæ ore osculor, et manibus propriis tango, quia modo, etc.Formulam etiam istius juramenti exhibet Sexta Synodus Actione 13 :
Καὶ ἁψάμενος τῶν προϰειμένων ἀχράντων τοῦ θεοῦ λογίων, Γεώργιος ὁ θεοσεϐέστατος διάϰονος ϰαὶ χαρτοφύλαξ ὤμοσαν οὕτως· Μὰ τὰς ἁγίας γραφὰς ταύτας, ϰαὶ τὸν λαλήσαντα δι᾽ αὐτῶν, οὐχ εὗρον λιϐέλλους γενομένους ἀπό τινῶν.Act. 14. in sacramento ejusd. Georgii, pro Μὰ τὰς ἁγίας γραφὰς, est :
Μὰ τὰς ἁγίας δυνάμεις ταύτας,Vide leg. 7. Cod. de Episc. aud. (1, 4.) l. 2. C. de Jurej. propter calum. (2, 58.) Nov. 51. 74. 123. etc. et quæ habent Scriptores de purgatione Xisti III. et Leonis III. PP. Anastasius, Eginhardus, Ivo Carnot. Ep. 129. Gratianus dist. 21. can. Nunc autem, can. Mandastis, caus. 2. q. 4. etc. præterea Chronic. Alexandrinum pag. 780.etc.
Jurare Inspectis Sacrosanctis, id est, non tactis, sed coram ipsis, quemadmodum jurare solebant Episcopi et
Sacerdotes : nam Episcopi super Sacramenta jurare vetantur, in Concilio Meldensi
ann. 845. cap. 48. Statuta Ordinis de Sempringham cap. 3 :
Eligendi sunt 4. viri, Deum timentes et ordinem zelantes, qui inspectis Sacrosanctis jurabunt, quod, etc.Tabularium Prioratus S. Nicasii de Mellento ann. 1211. fol. 52 :
Ego vero Galterus Capellanus prænominatæ domus inspecto sacrosancto Evangelio juravi, etc.Id est :
præpositis sanctis Evangeliis, ut loquitur Gregorius M. lib. 7. Ind. 1. Epist. 18. Ind. 2. Epist. 46. lib. 8. Ep. 46. lib. 11. Ep. 53. In sancto Evangelio coram posito jurare, in Concilio Ilerdensi, apud Gratianum cap. 33. causa. 2. q. 5. Synodus Calched. act. 1 :
Προϰειμένων ἐν τῷ μέσῳ τοῦ ἁγιωτάτου ϰαὶ ἀϰράντου εὐαγγελίου. Εἰς τὰ προϰείμενα εὐαγγέλια,apud Annam Comnenam l. 13. Alexiad. pag. 415. Erchempertus in Hist. Langob. :
Cui sacramenta recentia dederant, præcipue LandolphusVide l. Properand. l. Cum aut. Cod. de Curat. furios. (5. 70.)(Episcopus)per Evangelium Missarumque solemnia, nec non per manus sacratas suas illi non semel juravit.
Jurare Super Textum Evangelii. Charta Goffridi Comitis Andegav. pro Abbatia Vindocinensi in Regesto Philippi
Aug. Herouvalliano fol. 95 :
Venimus itaque ad Ecclesiam S. Trinitatis, ibique super textum Evangeliorum extrinsecus, de auro fabricatum, et super ipsum altare mihi juravit, etc.Charta ann. 1304. ex Cod. reg. 5186. fol. 12. v°. :
Promiserunt videlicet dictus dominus archiepiscopusUbi aperte distinguitur ratio juramentum præstandi ab archiepiscopo, ecclesiasticis et laico. Charta ann. 1332. in Reg. 67. Chartoph. reg. ch. 3 :(Lugdunensis)in verbo veritatis, decanis et capitulum bona fide in præsentia Evangeliorum, et dictus dominus de Vilars per juramentum suum super sancta Dei Evangelia præstitum, etc.
Nous prélaz la main au piz en la présence des sains Evangiles, sanz iceulx touchier, selon ce que à nostre honnesté et estat appartient, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Per
Evangelia juraturos manus prius abluisse ex Chrysostomo refert Suicerus in Thesauro
Eccles. v. Εὐαγγέλιον, ubi antiquum et usitatum per
proposita Evangelia jurandi morem probat ex Palladio ad Lausum in Eulogio pag. 68. Johanne
Antiocheno in Nomocanone tit. 7. ex Constitut. nova 165. ex Libro 8. Basilicon, etc.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurare sub Testamento Dei. Chronic. Wormat. apud Ludewig. tom. 2. pag. 46 : Tunc Imperator sub Testamento Dei, Juravit aut dictum Episcopatum fratri illius se daturum.
Jurare, vel Purgare se
Evangelio super caput posito. Marcellinus Comes in Chronico, de
Pelagio PP. :
Qui a populo Romano factionis contra VigiliumAnastasius in Pelagio :(decessorem)incusatus, celebratis una cum Narse Litaniis, apud S. Petrum ambone ascenso, Evangelioque super caput posito, juramento se crimine purgavit.
Qui Pelagius tenens Evangelia et Crucem Domini super caput suum, in ambonem ascendens, satisfecit cuncto populo et plebi, quia nullum malum peregisset contra Vigilium.
Juramenti ad Sanctorum Reliquias et Tumulos, crebra est mentio. Jurare in reliquiis, in Lege
Frision. tit. 3. § 4. In reliquiis Sanctorum, tit. 12. § 1. tit. 14. § 3.
Capitularia Caroli M. l. 6. c. 209. 214. :
Omne sacramentum in Ecclesia, et super Reliquias juretur : et quod in Ecclesia jurandum est, vel cum 6. electis, vel si 12. esse debent, quales potuerit invenire, Sic illum Deus adjuvet et illi Sancti, quorum istæ reliquiæ sunt, ut veritatem dicat.Chron. Laurisham. pag. 75 :
Super sacras Reliquias hoc jurare debebit.Dudo lib. 3. de Morib. Norm. :
Delatisque Sanctorum Reliquiarum phylacteriis, manibus super ipsa impositis, Deo nominato, in primis juravit se contra omnes illi auxiliari. Jurare ad B. Petri corpus,apud Gregorium M. lib. 2. Epist. 23. lib. 9. Ep. 23. l. 11. Ep. 8. apud S. Bonifac. Moguntin. Epist. 3. in Codice Carolino Ep. 88. apud Gregorium VII. PP. lib. 9. Epist. 16. Anastasius in S. Hadriano PP. pag. 99. in Chronico Farfensi pag. 671. apud Will. Malmesbur. lib. 2. de Gestis Anglor. cap. 6. etc. Hinc Sancta Juranda vocantur in Charta Goslerni Episc. e Chartul. B. Magdalenæ Castrodun. fol. 29.
◊ Interdum ea sacramenta ad plures reliquias exigebant.
Eginhardus ann. 757. de Tassilone :
Fidelitatemque tam ipsi Regi Pipino quam filiis ejus Karolo et Karolomanno jurejurando super Corpus S. Dionysii promisit. Sed non solum ibi, verum etiam super corpus S. Martini et S. Germani, simili sacramento fidem se prædictis dominis suis, diebus vitæ suæ servaturum est pollicitus.MS. ubi de Sacramento quod Heroldus Guillelmo præstitit :
A Biex ceu souloient dire,Fist assembler un grand Concile ;Tous les corps saintz fist demander,Et en un lieu touz assembler,Tout une cuve en fist emplir, etc.
◊ Philippus Rex Francorum abrogavit pravam consuetudinem in
Vasconiæ partibus,
qua in murtris et maleficiis, pro quibus pœna mortis vel membri mutilatio convictis deberet infligi, et accusatus, inculpatus seu denuntiatus de maleficio cum sacramento quod faciat supra corpus S. Severini vel alterius Sancti vel Sanctæ, quod non est culpabilis sive reus maleficii, de quo inculpatur, absolvitur et evadit, nisi fuerit in ipso maleficio in fuga deprehensus, vel confessus, vel primo per duos aut plures testes, et postea per duellum convictus vel citatus propter dictum maleficium permiserit se banniri, licet per alias probationes idoneas possit convinci.Inter Aresta ann. 1279. in Regesto Parlamenti B. fol. 51.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Alteram
consuetudinem non minus vitiosam, quæ Insulæ in usu erat antiquavit Johannes Rex Franc.
Edicto ann. 1350. tom. 2. Ordinat. Reg. Franc. pag. 400 : Et ordinatio, seu modus procedendi ad dicta Sancta, quod est dictu facile, juramentum fieri solet ab utraque partium sub certis formulis, ac in idiomate extraneis et insuetis, ac difficillimis observari. Super quibus utraque, vel altera partium si quoquomodo defecerit in idiomate, vel in forma, sive fragilitate linguæ jurantis sermo labatur, sive manum solito plus elevet, aut in palma pollicem firmiter non teneat, et alia plura frivola et inania, circa dictum juramentum tam verbo, quam facto juxta villæ prædictæ legem convenientia non observet, causam suam penitus amittit et perdit.Unde colligere est quibus ceremoniis ejusmodi sacramentum peragebatur.
◊ Sacramenti ad sacras reliquias præstiti formula fuit, quam
ex Capitul. Caroli M. attigimus, cui similis est formula 31. juxta Legem Romanam :
Per hunc locum sanctum et Dei reverentiam.Infra :
Per reverentiam istius Sancti et Dei altissimi.Similis est etiam quam profert Petrus de Fontaines, in Consilio cap. 5. § 1 :
Quant li ensoingne sunt jugié alocal, on doit faire aporter les Sains avant : cil se doit agenouiller, ki prouver les veut par sairement, et le Justice le doit ens escherir : Ensi vous ait Dix, et li Saint ki chi sunt, et tout li autres, ke l'Ensoingne, etc.tametsi hæc de sanctis Evangeliis intelligi possint. Præstabatur autem ejusmodi sacramentum tactis ipsis sanctis reliquiis. Vita S. Maximi Confessor. n. 31 :
Τοῦ δἐ Θεοδοσίου ϰαὶ ὅρϰῳ τὰ εἰρημένα ἐπιϐεϐαιώσαντος, ϰαὶ χερσὶ τῶν ἁγίων εὐαγγελίων προσάψαντος,Lex Aleman. tit. 6. § 7 :etc.
Ut illi Conjuratores manus suas super capsam ponant.Gregorius Turon. lib. de Glor. Confess. cap. 93 :
Et statim ponens manus super sanctum sepulcrum, dixit : Hujus Sancti virtute opprimar, si aliquid falsi loquor, etc.Annales Francor. Bertiniani ann. 757 :
Sacramenta juravit multa et innumerabilia, reliquiis sanctorum Martyrum manus imponens.MS. :
Vel ut est in Notis ad Villeharduinum pag. 279 :Devant les Seins à genollons se mist,Leva sa main, deseure l'estandi.
MS. :Leva sa main, sor les Sains l'estendi.
Quant Herard sus (les Sains) sa main tendi,La main trembla, la char nerchi.
◊ Hinc forte origo manavit dexteram efferendi in sacramentis
hodiernis, in quibus Evangelia et sacras reliquias σαμπαραλαμϐάνομεν τῷ νῷ, ut loquitur Anna Comnena lib. 13. Alexiad. pag. 415.
mente comprehendimus. Gregorius Turon. lib. 1. Miracul. cap. 20 :
Quidam autem cum ad jurejurandum in hanc Ecclesiam fuisset ingressus, ubi manus ante altare stans extulit, ut sacramentum mendax proferret, etc.Cap. 33 :
Cum elevatis manibus sacramenta proferrent.Cap. 53 :
Hisque litigantibus, in hoc lis ipsa subiit, ut eam sacramento dirimerent : ingressique Basilicam S, Martyris, elevatis homo manibus ad perjurandum, cum nomen Sancti voluisset ore patulo nominare, hæsit vox in faucibus, etc.Adde cap. 58. et lib. 5. Hist. cap. 33. Decretum Tassilonis de Popularibus Legib. § 7 :
Iterata voce requisito debito, dicat : Extendamus dexteras nostras ad justum judicium Dei, et tunc manus dextras uterque ad cœlum extendat.Paschasius Radbertus in Epitaphio Walæ lib. 1. in Præfat. :
Nunc autem exertis brachiis objurare.Charta Balduini D. de Comines ann. 1213. ex Tabular. S. Bertini :
Et prædicti viri et uxores eorum in Ecclesia S. Petri de Comines existentes, ubi hæc acta sunt, elevatis manibus versus sanctum Corpus Domini, et sanctum altare, juraverunt quod, etc.Ditmarus lib. 5 :
Hocque dextris elevatis affirmatur.Vetus Charta in Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 274 :
Comes Conradus de Wazzerburg Advocatus noster porrecta dextra sua, aliisque laudamenti sacramentis constabilivit et ratificavit.In juramentis veterum manum elevatam fuisse colligitur ex Orpheo :
Vide S. Athanas. in Apol. ad Constantium pag. 674. et Jo. Bapt. Hansenium libro de Jurejur. veterum cap. 12.Ὅρϰια δειμαίνοντες, ἐσημῄναντο δὲ χερσίν.
◊ Juramenta ad Sanctorum reliquias certis et statis anni
temporibus inhibita in Concilio Burdegalensi ann. 1255. cap. 7 :
Reliquiæ non tradantur Laïcis ad jurandum nisi certis temporibus. Decrevit enim sancta Synodus ut a Septuagesima usque ad Octavas Paschæ, ab Adventu Domini usque ad Octavas Epiphaniæ, et in jejuniis Quatuor temporum, et in Latiniis majoribus, et in Dominicis diebus, et in diebus Rogationum, nisi de concordia et pacificatione, nullus super Dei Evangelia jurare præsumat : et in his diebus non debent Sacerdotes reliquias præstare ad jurandum.
P. , 1766.
◊ Certis et statis anni
temporibus inhibita fuisse juramenta quoad Quadragesimale tempus rursum probat Charta ann.
1107. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 59 : Venit ad eamQuod et sequiori ætate a nostratibus observatum fuisse docet Petrus de Font. in Consil. cap. 5. pag. 84 :(Mathildam)Dodo Mutinensis episcopus, cum Ardicione filio Borelli, et cum quibusdam viris Massæ antiquioribus, eam deprecantibus ut in curte Massæ albergarias non faceret : quia dicebant se hoc non usi esse, neque temporibus ejus, neque patris vel matris ; et volebant inde Jusjurandum ei facere. Sed ipsa renuit propter Quadragesimam accipere, et prædicti illi viri valde inde doluerunt. Et illa dixit, transacta Quadragesima se esse suscepturam, si ipsi facere vellent. Et transacto Quadragesimali tempore ipsi parati fuerunt ad Jurandum.
Sagement ouvra le justice, ki par barat apointa ses contremans, ke li daarin caï en quareme, u quel tans on ne doit point jurer ... Sairemens cesse ... des ke l'aleluie clost, juskes à la quinsaine de Paskes.
◊ Sacramentorum porro ad Sanctorum sepulcra et reliquias
præstitorum exempla proferunt S. Augustinus Ep. 137. S. Audoënus lib. 2. de Vita S. Eligii
cap. 56. 59. 75. Gregor. Turon. lib. 1. Mirac. cap. 39. 58. 74. lib. 2. cap. 19. 39. lib.
de Glor. Confess. cap. 33. 93. 94. lib. 5. Hist. cap. 33. 48. 49. Aimoin. lib. 3. Hist.
cap. 30. Gregor. M. lib. 5. Ep. 33. lib. 7. Indict. 1. ante Ep. 1. Ind. 2. Ep. 81. 82. 83.
Joannes Diac. lib. 4. Vitæ ejusdem Gregor. cap. 14. Vita S. Nicetii Episc. Lugd. pag. 99.
Edit. Chifflet. Vita S. Audomari Episc. Tarvanensis cap. 14. Edit. Mabillonii, lib. 1.
Miracul. S. Dionysii cap. 23. Regino ann. 756. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurare per Corpus Sancti. MS. : Coart es, dit Boton. Par le cors S. Fiacre,Par la foy que je dois au saint Filium Patre, etc.
P. , 1766.
Jurare Sacrosanctis Reliquiis, Eucharistia et cruce coram positis. Codex reg. 8407. 2. 2. ch. 72. fol.
100. r° : Ego comes Fuxensis .... sacrosanctis Reliquiis, Eucharistia et Ligno crucis Dominicæ coram positis, super sancta Dei Evangelia manu tacta, libera voluntate juro, etc.
P. , 1766.
Jurare de Sacro, id est, tactis sanctis Evangeliis vel Reliquiis, in Stat. ann.
1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 322 : Et jam aliquos ex ipsis de sacro Jurare fecistis.
In Sanctis Jurare, i. tactis sanctis Evangeliis vel reliquiis, in Capitular. Caroli M. lib. 1. cap.
63. in Capitular. ann. 813. cap. 9. in Capitular. 1. ejusdem Imp. incerti anni cap. 39. et
in Legibus Ethelredi Regis ad Venetingum editis cap. 2. 4. apud Bromptonum. Jurare
super Sancta, in Annalib. Francor. Bertinianis ann. 854. et in Legibus Henrici I.
Regis Angl. cap. 34. 54. Jurare super Sacrosancta, in Chartis ann. 1223. in Histor.
Vergiacensi et Betunea. Jurare super Sanctos, in aliis ann. 1216. et 1228. ἐν τοῖς ἁγίοις ὀμνύειν, apud Cantacuzenum lib. 1. cap. 2.
Jurer sur Saints, nostris. Leges Normannicæ Willelmi Nothi cap. 11 :
E li plaiex Jurra sur Sentez, etc.Cap. 15 :
Si il ne pot prover sor Saints.Willeharduinus n. 51 :
Et si Jura sor Saints de son poing-destre.Adde num. 17. et Notas pag. 265. MS. :
Hic observandum osculum sacris reliquiis præstitum, peracto juramento. Immo Evangeliis. Le Roman de Garin MS. :Puis a juré et arami...Si voirement Diex le aitEt li cors Sainz qui illuec sont !Plusours dient : que Diex le dont ;Quant Herart out les Sainz bessiez, etc.
MS. :Si m'ait Dex et li Seint qui sont ci,Et tuit li autre qu'en doit crier merci.
Vide Petrum de Fontanis cap. 5. num. 1.A tant li charge sus Sains li fait Jurer,De son enfant loiaument à garder.
Jurare ad Sacra, Eadem notione, in Wichbild Magdeburgensi art. 132. Willelmus Neubrigensis lib. 2.
cap. 36 :
Et sacris, ut dicitur, adhibitis Juravit, dicens : Sic me Deus adjuvet, et hæc Sacra.In Concilio Meldensi cap. 38. Jurare super Sacra prohibentur Episcopi.
P. , 1766.
Jurare super Clavum Domini. Charta ann. 1198. tom. 1. Corp. Diplom. pag. 123. col. 1 : Comes Palatinus Juravit super clavum Domini et super omnes Reliquias in eadem capside contentas.
P. , 1766.
Jurare per Sanctos Bavaros et Catalaunicos. Chron. MS. Bertr. Guesclini : Ibidem :Et dient li Anglois : Par les Sains de Bavier.
Et Bertrand respondit, Par les Sains de Chaalons,Se de vilains voulez avoir nobles respons,Oindre ne le devez, mais poindre d'aguillons.
P. , 1766.
Jurare per Sanguinem Fiscannensem, Qui in monasterio Fiscannensi colitur. Lit. remiss. ann. 1386. in Reg. 129.
Chartoph. reg. ch. 205 : Lequel Symon jura le sanc de Fescamp qu'il despiteroit le lignage.
Jurare Super Sacramenta, apud Suenonem de Legib. Castrensib. cap. 8.
Jurare in Loco Qui Dicitur Sanctum, in Capitul. 3. ann. 813. cap. 10.
Jurabant Posita Super Caput Suum Cruce Domini Presbyteri, Diaconi, vel Monachi, si de gravi aliquo crimine purgare se vellent.
Egbertus de Ecclesiastica Institutione pag. 94 :
Pro idcirco sancimus, eum cui crimen impingitur, ut ponat super caput suum Crucem Domini, et testetur per viventem in secula, sese immunem esse de peccato hujusmodi : et sic omnia dimittenda sunt judicio Dei.
Jurare per Sacrum Incelebratum. Leges Hoeli Boni Regis Walliæ cap. 7 :
Capellanus faciat eum Jurare per Sacrum incelebratum, et per altare, et reliquias superpositas, quod in tota vita sua nec prece, nec pretio, nec amore, nec odio falsum scienter faciet judicium.
◊ Sacramenta porro prædicta, Juramenta corporalia
appellantur, σωματιϰοὶ ὅρϰοι Balsamoni, σωματιϰοὶ λόγοι in VI. Synodo act. 13. quod tactis, sive
inspectis sacrosanctis Evangeliis, Cruce dominica, vel Sanctorum reliquiis admotis,
sublata aut protensa manu præstentur : ut distinguantur a juramentis, quæ fiunt
instrumento, inquit Cujacius ad Novell. 51. Μεθ᾽ ὅρϰου ἐγγράφως, ἤ
σωματιϰῶς όμνῦναι, in Basilic. Eclog. 10. tit. 25. cap. 4. Ἔγγραφος ὅρϰος, Porphyrogenito lib. de Admin. Imp. cap. 45.
pag. 155. 158. et Annæ Comnenæ lib. 13. extremo pag. 416. et Cantacuzeno lib. 4. cap. 20.
quæ quidem scripto concepta sacramenta eamdem vim habent, quæ corporaliter præstita, ita
ut qui ea infringit perjurus æque sit ac alter, ut definit Gregorius Nazianzenus Epist.
219. et Carm. adversus sæpius jurantes. De ejusmodi juramento agit præterea Tertullianus
lib. de Idololatria cap. 23. Anonymus de Reb. Armeniæ :
Καὶ γράψαντες γραφίδια μεθ᾽ ὅρϰου, συνωμολόγησαν αὐτοῖς, ταῖς χερσὶν ἐγγράψαντες,apud Cantacuzenum lib. 1. cap. 33 :
Ὅρϰους ἐν βιϐλίοις ἐγγεγραμμένους. Δι᾽ ἐγγράφου ὀμνύειν,apud Balsamon. ad Canon. 77. Synodi Trull. Constitut. Siculæ lib. 1. tit. 44 :
Corporalia volumus sacramenta præstare.Tit. 59. § 1 :
Tactis corporaliter sacrosanctis Evangeliis in publico corporaliter subeant sacramenta.Instrum. ann. 1307. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 129 :
Et per juramentum ab eisdem et quolibet ipsorum super Sancta Dei Evangelia corporaliter præstitum.Aliud ann. 1342. ibidem pag. 440 :
Promiserunt et juraverunt ad Sancta Dei Evangelia per eos et quemlibet eorum gratisVide Haltaus. Glossar. German. voce Leiblich, col. 1246. Neque aliud videtur(sponte)corporaliter tacta.
Jurare Sacramento Catholicæ Fidei, quam corporaliter jurare : quomodo scilicet Catholici solent. Fidem, quam Catholicus vel Christianus in
baptismo professus est, testem invocare. Vide supra Christianitas in
Christiani. Dudo lib. 2. de Morib. Norman. :
Juraverunt sacramento Catholicæ fidei Patricio Rolloni vitam suam, et membra et honorem totius Regni.Hesso Scholasticus :
Tunc Rex propria manu sub testimonio fidei Christianæ in manu Episcopi et Abbatis firmavit se præfata Capitula sine fraude prosecuturum.Charta Philippi Aug. de Clericis Paris. in ejusdem Regis Regesto f. 62 :
Sub adjuratione fidei, qua Christiani sunt, quamque nobis debent domino suo ligio, etc.Tabularium Persiacense Ch. 12. apud Perardum :
Et per illam Professionem, quam in baptismo promiserunt, ut veritatem dixissent, etc.Le Roman de Vàcce MS. :
Theophanes in Zenone ann. 3 :Je non, ce dist li Roiz, par ma Chrestienté,Et cil qui m'en blasmerent, m'en ont à tort blasmé.
Ὁρϰίσας αὐτὸν εἰς τὸ ἁγίον βάπτισμα μὴ προδοῦναι, eumque juramento in sanctum Baptisma dato, ne se proderet, obtestatus est.Eadem formula habetur in Chronico Alexandrino ann. 4. et 10. Zenonis.
◊ Corporale præterea juramentum dictum videri
potest, ad discrimen juramenti sacerdotalis : quippe Sacerdotes in Concilio Meldensi,
super sacra, seu corporaliter jurare vetantur. Jurare autem solent
in verbo veritatis, quod omni stipulationi prævalet in ore Sacerdotis, inquit Joan. Sarisber. Ep. 67. Capitulare Episcopor. ann. 801. cap. 20 :
Ut nullus Sacerdos quicquam cum juramento juret, sed simpliciter cum puritate et veritate omnia dicat.S. Anselmus Cantuariensis lib. 3. Epist. 83. de Episcopis :
Asserunt enim publice in ea veritate, quam servare debent Episcopi, etc.Quippe ut ait Palladius in Vita S. Chrysostomi cap. 9 :
Ὁ γὰρ ἀληθῶς ἐπίσϰοπος, ψεῦδος οὐϰ οἶδεν.Et S. Athanasius in Apolog. ad Constantium :
Ἅ γὰρ ὡς Θεοῦ παρόντος λαλοῦσιν, τοῦτον ὅρϰον ἔχομεν ἡμεῖς οἱ χριστιανοί.Stephanus Tornac. Epist. 162 :
In verbo veritatis, sub periculo animæ suæ, etc.Charta ann. 1231 :
Et Capitulum promisit in verbo veritatis, quod stabit dicto et ordinationi nostræ.In alia ann. 1211. in 30. Regesto Tabularii Regii num. 37. Episcopus Cadurcensis in verbo Sacerdotis seu veritatis fidelitatem præstat Simoni Comiti Montisfortis. In Capitulari Pipini Regis Italiæ ann. 793. Monachi in verbo tantum et veritate promittunt, seu jurant. Per Sacerdotium suum, ut in Charta ann. 865. apud Ughellum in Episcopis Veronensib. Charta Stephani Episcopi Aniciensis ann. 1223 :
Nos etiam Episcopus promisimus in verbo Sacerdotum, etc.Adde Judicia Withredi Regis Cantuariorum cap. 18. Jurant præterea manu ad pectus apposita, la main misse sur le pis, ut est in veteri formula. Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 71 :
Et li Prestre le diroit en parole de prevoire.Bulla aurea Caroli IV. Imp. cap. 2 :
Peracta quoque Missa hujusmodi, omnes illi Electores, seu Nuntii accedant ad altare, in quo Missa eadem extitit celebrata, ubi Principes Electores Ecclesiastici coram Evangelio B. Joannis, In principio erat Verbum, quod illic ante ipsos poni debebit, manus suas pectori cum reverentia superponant : sæculares vero Principes Electores dictum Evangelium corporaliter manibus suis tangant, etc.Scribit Matth. Paris. ann. 1252. Henricum III. Regem Angliæ peregrinationem Hierosolymitanam initurum se pollicitum cum sacramento more Sacerdotum exhibito :
Et jurans hoc apposuit manum suam dexteram ad pectus suum, more Sacerdotis, et postea supra Evangelia apposita, et osculatus est ea more Laici.Et eodem anno pag. 580 :
Dum autem Rex memorantem sententiam audisset, tenuit manum suam ad pectus suum, sereno vultu voluntario, et alacri,... dixit ipse Rex : Sic me adjuvet, etc.Instrum. ann. 1314. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 157 :
Primo videlicet prædictus Archiep.Vide Monasticum Anglican. tom. 3. pag. 223. Olim jurare non cogebantur Flamines Diales, ut auctor est A. Gellius lib. 10. cap. 15. sed eorum verbis non stare religio erat. Edictum Prætoris :(Viennensis)manum suam sinistram tenens supra pectus suum, ut Prælatus, et dextram manum suam in altum, in præsentia Crucis, Evangeliorum et Capitis B. Mauricii promittit, bona fide loco juramenti interposita pro se et successoribus suis in futurum.
Sacerdotem vestalem et Flaminem Dialem in omnei mea jurisdictione Jurare non cogam.Vide Festum in Jurare, et ibi Scaligerum. Adde etiam Balsamonem ad Concilium Trull. can. 77.
◊ Jurasse tamen Episcopos ad sancta Evangelia interdum
legimus. Acta Alexandri III. PP. apud Baronium ann. 1177 :
Dehinc 12. Principes Imperii tam Ecclesiastici, quam sæculares, tactis Sacrosanctis Evangeliis modo simili Juraverunt, protinus Romualdus Salernitanus Archiepiscopus surgens per eadem Evangelia Juravit, etc.
P. , 1766.
◊ Ita quoque abbates, sed
salvo dignitatis honore, ut docet Charta ann. 1374. ex Tabul. monast. Montisol. :
Ad juramentum fidelitatis, quod et incontinenti præstitit(Saxius abbas)dicto judici majori super sancta quatuor Dei Evangelia manibus suis corporaliter tacta, cum stola in collo, salvo honore et honestate, more prælatorum.
Jurare in Sacramento Corporis Christi, (Juramentum et sacramentum Evangelii appellat Historia Monasterii
Rotonensis lib. 1. cap. 8.) quod quidem ipse eo die celebrando confecerat quidam
Carmelita, apud Thomam Walsinghamum pag. 309.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurare super Corpus Christi, Crucem, et virgam nigram Scotiæ. Charta fidelitatis Roberti Episc.
Glascuensis ann. 1300. apud Rymerum tom. 2. pag. 867 : Et cest serment avons nous fet sur le cors notre Seigneur, et la Croys neyt et la Blake rode de Escoce, en la presence de, etc.Anglis Black niger, Rod virga.
P. , 1766.
Jurare super Panem et Vinum. Lit. remiss. ann. 1384. in Reg. 125. Chartoph. reg. ch. 129 :
Firent serment l'un à l'autre sus un pain, etc.Aliæ ann. 1417. in Reg. 170. ch. 7 :
Lesquelx compaignons eussent juré et fait serment l'un envers l'autre sur le Pain et le Vin, etc.
P. , 1766.
Jurare Pane Eucharistico inter contrahentes diviso et ab iis super altare comeso, in Lit. remiss. ann. 1398. ex Reg. 153. Chartoph. reg. ch. 566 : Guillaume Merlin prestre, lors curé de la paroisse de Giry,... emmena laditte femme en son hostel, et d'illec se transporta en son église, et illec lui fist jurer et promettre qu'elle ne le changeroit pour pire ne meilleur, et qu'elle relanqueroit du tout le suppliant son mary, pour lui amer et faire son plaisir ; et en confermant lesdittes promesses faites entre eulx, print une hostie non sacrée et la parti en deux, et après moilla en vin et lui bailla à mangier la moitié, et l'autre il menga sur un autel d'icelle église.
P. , 1766.
Jurare per Dominum et Sanctos, in Charta ann. circ. 1130. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 453.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurare per Deum, Sedis Apostolicæ et Papæ salutem. Charta ann. 1068. apud Illust.
Fontaninum de Antiquit. Hortæ pag. 398 : In quo et Jurata voce dico per Deum omnipotentem, Sanctæque Sedis Apostolicæ et domini nostri Alexandri Papæ salutem hæc omnia, quæ hujus donationis chartulæ series textus eloquitur, inviolabiliter conservare, atque adimplere promitto.Charta ann. 956. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 165 :
In quo Juratus dico per Dominum omnipotentem, sanctæque sedis Apostolici, seu salutem venerabilis et apostoloci domni Johannis sanctissimi XII. papæ, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurare per Virtutes Dei. MS. : Mout menacent Normanz et les vertus Diu jurent,Que mors sont et destriut, se el pais s'ascurent.
P. , 1766.
Jurare super Crucem Episcopi. Chron. Angl. Th. Otterbourne edit. Hearn. pag. 75 : Juravit ... rex Scotiæ Willelmus Johanni regi Angliæ fidelitatem super Crucem Huberti Cantuariensis archiepiscopi, et fecit ei homagium de vita et membris et toto honore suo terreno.
P. , 1766.
Jurare per Diem Festum. Lit. remiss. ann. 1383. in Reg. 124. Chartoph. reg. ch. 305 : Icellui curé jura par la journée, qui estoit le jour de l'Ascension, etc.
Jurare sub Stola tactis sanctis Evangeliis Sacerdotum etiam fuit. Charta Friderici II. Imper. apud Baronium ann. 1166 :
Idem quoque juramentum Archiepiscopi et omnes Episcopi, atque Electi, qui interfuerunt, numero 40. super sancta Dei Evangelia, propria manu, unusquisque sub stola sua præstiterunt, et publice firmarunt.
Jurare per Librum et Stolam in Verbo Domini Canonicis Senensibus præcipit Octavianus Cardinalis in Charta, exarata ann. 3.
Alexandri IV. PP. apud Ughell. tom. 3. pag. 635. Epistola Gregorii VII. apud Brunonem de
Bello Saxonico pag. 125. de Henrico Imp. :
Hoc idem etiam postea a confratribus et Legatis nostris Humberto Prenestino Episcopo, et Geroaldo Ostiensi Episcopo, quos ad illum misimus, ad pœnitentiam susceptus, in illorum manus, per sanctas stolas, quas in collo tenebant, repromittendo confirmavit.Hugo Flaviniacensis in Chron. pag. 209. de eodem Henrico Imp. :
In illorum manus per sacratas eorum stolas, quas collo gestabant, jurejurando confirmans.Vetus Charta ann. 1248. in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 267 :
Albertus Præpositus et totus Conventus Ecclesiæ Diessensis obtinuerunt sub stola sua jurejurando, quod nec cives ibidem, nec quisquam hominum aliquid juris habeant, vel habere debeant in eo prædio, etc.
P. , 1766.
Jurare in Verbo Prælati solent aliquando abbates. Charta ann. 1325. abbat. de Conchis in Ruthen. ex Reg.
64. Chartoph. reg. ch. 471 : Insuper nos idem abbas in verbo prælati, et nos consules prædicti bona fide ... eadem servare ... promittimus. En parole de prévoire,id est, presbyteri, in Stabil. S. Ludov. lib. 1. cap. 71.
P. , 1766.
Jurare super Ordines suos, vel In ordine suo et sub periculo ordinis sui, Formula juramenti a
sacerdotibus et monachis, imo a conversis et laicis in monasteriis degentibus usurpata.
Charta ann. 1170. in Chartul. S. Corn. Compend. fol. 110. r°. col. 2 : Similiter et monachus inde requisitus sub periculo ordinis sui veritatem inde dicet.Alia ann. 1196. in Chartul. S. Joan. Laudun. ch. 105 :
Jurabit super ordines suos, si monachus fuerit, vel conversus, vel laichus, absque suo consensu furem illum vel homicidam evasisse.Alia ann. 1218. Will. de Sancta Maria ex Chartul. monast. de Bauger. diœc. Turon. :
Sciendum quod ille, qui dictas quadrigas conducet, si sacerdos fuerit, dicet in ordine suo ; si laicus, dabit fidem quod ad corpus abbatiæ pertinent res conductæ.
◊ Erant et alii juramentorum ritus, qui paganismum
redolebant, et ὅρϰοι Ἑλληνιϰοὶ dicuntur in Sexta Synodo
can. 94. ubi prohibentur. Ὅρϰοι ἐθνιϰοὶ et ἑλληνιϰοὶ, apud S. Basilium in Ep. ad Amphiloch. can. 81. in
Synodo Trull. can. 94. vel ὅρϰοι πάτριοι, ut apud
Theophanem ann. 2. Justini Thracis, de quibus Scholiastes Basilic. tom. 2. pag. 144.
Ejusmodi fuit
Juramentum ad Caput Pecudis, de quo Concilium Aurelianense IV. can. 16 :
Si quis Christianus, ut est gentilium consuetudo, ad caput cujuscunque feræ vel pecudis, invocatis insuper nominibus paganorum fortasse juraverit, etc.
Juramentum Super Arma, quod ab omnibus ferme (præsertim Septentrionalibus) populis receptum legitur, et
si forma illius interdum diversa fuerit. Formula 119. ex Lindenbrogianis :
Veniens jam dictus ille, adprehensa manu prædicti judicis, vel armis sicut mos est apud omnes, 12. manu sua tertia decima dextratus, vel conjuratus dixit, etc.Ubi Formulæ secundum Legem Romanam cap. 30. apud Bignonium :
Dum sic veritas comprobatur, jam dictus ille adprehensam manum vel arma prædicti judicis, sicut mos est, apud homines duodecima manu, sua tertiadecima distractus vel conjuratus dixit, etc.Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 896. Hujuscemodi igitur sacramento usi sunt
◊ Quadi, apud Ammianum lib. 17. pag. 107 :
Eductisque mucronibus, quos pro numinibus colunt, juravere se permansuros in fide.
◊ Saxones. Fredegarius cap. 74. et Gesta Dagoberti
Regis cap. 31 :
Saxones autem... sacramentis, ut eorum mos erat, super armis patratis, pactum pro universis Saxonibus firmant.Annales Francor. Fuldenses ann. 873. de iisdem :
Jurabant etiam juxta ritum gentis suæ per arma sua, quod nullus deinceps de regno dominorum suorum regnum Regis inquietare deberet. Jurare in manu armata,in Lege Saxon. cap. 1. § 8. Adde Aimoinum lib. 4. cap. 26.
◊ Dani, apud Eginhardum ann. 811 :
Condicta inter Imperatorem et Hemmingum Danorum Regem pax.... in armis tantum Jurata servatur.Adam Bremensis cap. 30. de Danorum Regibus :
Qui etiam munera Lothewico miserunt, gladium videlicet capulo tenus aureum, et alia multa pacem rogantes : et missis utrinque ad Egdoram fluvium mediatoribus, pacem firmam, ritu gentis, per arma Juraverunt.Adde Annales Francorum Fuldenses ann. 873.
◊ Sueci, Danis contermini. Habetur enim apud
Loccenium in Hist. Suecica pag. 363. Juramentum de unione Regni hæreditaria a Suecis
factum super strictum Regis gladium Orebrogæ, ann. 1540. cujus formula est :
R. M. et Principibus Regni hæredibus... in hoc regio stricto ense provoluti in genua... Juravimus, etc.
◊ Bajwarii. Leges Bajwar. tit. 16. § 6. de teste
sortito vel nominato :
Juret ille taliter et dicat : Ad testem sortitus sum, et ad testem me facere volo. Adprehendat manam proximi sui, et dicat : Sic vero Deus adjuvet, et illum, cujus manum teneo, quod ego ad testem illum inter vos per aurem tractus fui, de ista causa ad veritatem dicendam. Tunc solus Juret cum sua manu, postea donet arma sua ad sacrandum, et per ea Juret ipsum verbum cum uno Sacramentali, etc.
◊ Atamanni. Leges Alaman. tit. 89 :
Cum 12. nominatis Juret, et aliis tantis advocatis, in arma sua Sacramenta pro 4. tremissis cum uno Sacramentali Juret.
◊ Longobardi. Edictum Rotharis Regis tit. 109. § 2.
166. et Lex
Longobard. lib. 2. tit. 55. § 3 :
Quod si minor fuerit de 20. solid. usque ad 12. sibi sextus Juret ad arma sacrata.Infra :
Sibi tertius Juret ad arma sacrata.Adde § 7. 10.
◊ Franci. Fortunatus lib. 6. Poemate 7 :
Charta ann. 1494. ex Schedis D. Lancelot :Utque fidelis ei sit gens armata per armaJurat, jure suo se quoque jure ligat.
Promisitque ipse nobilis Capitaneus sub promissione Capitanei et Militis ad crucem sui ensis dextram ponendo.
◊ Scoti. Leges Forestarum Scoticar. cap. 10. § 1 :
Si aliquis extraneus intraverit in forestam, et in aliqua via inhibita inveniatur, et Jurare velit super arma, quod illam viam nescivit esse defensam, etc.
◊ Bulgari. Nicolaus I. PP. in Respons. ad consulta
Bulgarorum cap. 67 :
Perhibetis, vos consuetudinem habuisse, quotiescunque aliquem jurejurando pro qualibet re disponebatis obligare, spatham in medium afferre, et per eam juramentum agebatur.
◊ Beneharnenses cum Roncaliensibus fœdera sua
firmasse facto sacramento super binis hastis in Crucis formam humi demissis, auctor est
Garibayus lib. 20. cap. 11. et ex eo Marca lib. 6. Hist. Beneharn. cap. 26. n. 6.
P. , 1766.
Jurare in Arma. Charta Simon. dom. Montisf. ann. 1215. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col.
246 : Supradicta omnia fecimus Ferricum militem nostrum in arma nostra Jurare.Forte pro in anima nostra. Vide infra.
Juramentum Super Armilla Sacra. Ethelwerdus lib. 4. cap. 3. de Danorum Regibus :
Eique statuunt Jusjuramentum in eorum armilla sacra, quod cæterarum regionum fecere nunquam.Ubi Armilla idem forte valet ac arma. Vide Armillum, et supra Jurare in Armilla Januæ. Armilla deo Ullr consecrata et victimarum sanguine aspersa ; de qua vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 896. et Chron. Saxon. ed. Gibson. pag. 83.
Spata Tracta Jurare, in Capitulis ad Legem Alamann. cap. 22. Edit. Baluzianæ. Vide Spatha.
Per spatham suam jurat, ac Capitulum firmat Carolus C. apud Hincmar.
Remensem in Extemporali admonitione, apud Cellotium pag. 439 :
Et hoc cum aliis Capitulum... coram Deo et Angelis ejus in fide et dextera vestra, per spatam vestram Jurantes... Episcopis Regni vestri... promisistis.Apud Ammianum lib. 21. milites
in Juliani Imp. nomen conceptis verbis Jurant solemniter gladiis cervicibus suis admotis sub execrationibus diris, omnes pro eo casus, quoad vitam profuderint, si id necessitas exegerit, perlaturos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurare Brachia Amicæ. MS. : Quens Jebles de Poitiers, souvent les contrarie...Et souvent par noblece Jure les bras s'amie,Qu'il ni aura tant fier qu'o l'espée n'ocie.
Cum Dextera Armata Conjurare, sacramentum confirmare, in Lege Ripuariorum tit. 33. § 1. tit. 56.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurare Lato Osculo. Charta ann. 1202 : Unusquisque militum propria manu lato osculo Comiti(Forcalquerii)Juraverunt, quo ita, etc.
P. , 1766.
Jurare per Coronam Suam. Poema Alex. MS. part. 2 : Adonc jura li rois sa coronne et ses Dez,Que telz fu ses ancestres, jamés telz ne verrez.
Jurare Manu Posita Super Caput Imperatoris, apud Theophanem in Nicephoro Generali ann. 8. ubi idem Imp. :
Θὲς τὴν χεῖρά σου ϰατὰ τῆς ϰεφαλῆς μου, ϰαι ὄμοσόν μοι τὸ πόσος σοι χρυσός ἐστι.Huc forte spectat juramentum per caput Imperatoris.
Jurare Posita Manu Super Caput Ejus, cum quo lis est. Leges Hoeli Boni Regis Walliæ cap. 25. ubi de iis, quorum
juramento standum est :
Tertius est pater, inter duos filios,(id est, qui a filiis impetitur)ponendo manum super caput illius, contra quod testificatur, sic dicendo : Per Dominum, qui me creavit de patre, et te de me, verum inter vos dico.
Jurare Manuum Contactu. Andreas Suenonis Archiep. Lundensis lib. 7. cap. 7 :
Citatus in jus, licet justam causam habeat residendi, debet tamen pro se duos transmittere, qui non tacto sacro libro, sed contactu manuum, utraque scilicet manu manum alterius contingente, testificentur eum, ne veniret, causa legitima præpeditum.Lib. 4. cap. 14 :
Qui promissionem super venditione alicujus terræ noluerit adimplere,... si contactu manuum roborata fuerit, etc.Cap. 16 :
Una cum eis duodeno declaret sacramento, et mutuis intricatarum contractibus manuum sibi dominium attinere.Lib. 5. cap. 6 :
Debet adversariis suis interim pacem promittere, et eandem in signum indissolubilis firmitatis contingendo manu sua manum alterius alicujus roborare.Tabularium Majoris Monast. :
Promisit Buterius hoc ipsum concedere se facturum, unde et manum suam posuit in manu mea, quod loco juramenti habetur.Vide Dextra.
Per Pectus Suum jurabant mulieres apud Alamannos. Leges Alaman. tit. 56. § 2 :
Tunc liceat illi mulieri Jurare per pectus suum, et dicat, etc.An manu pectori apposita, quomodo apud nos Presbyteri ? Ovid. 3. Amor. de nuptiis Fluvii Amonis Eleg. 6 :
Tunso digitis pectore, id est, admota pectori manu jurasse dicitur Nicephorus Imp. apud Luithpr. in Legatione. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 897.Supposuisse manus ad pectora lubricus amnisDicitur, et socii jura dedisse thori.
Jurare in Manu Comitis Dextra Data, in Lege Long. l. 2. t. 52. § 15. Pipp. 9. :
Tunc ipse judex, qui in ipso loco est, faciat jurare homines, quilibet fuerint,... ut dicant veritatem, et si credentes homines fuerint, in manu Comitis sui dextram dent.
Jurare in Pecunia vel
Vestimento solebant Frisiones, si res esset parvi momenti. Lex Frision. tit. 3. §
4 :
Si servus furti reus esse dicatur, dominus ejus in vestimento suo sacramentum illud perficiat.Tit. 12 :
Si servus rem magnam quamlibet furasse dicatur,.... dominus ejus in reliquiis Sanctorum pro hac re jurare debet ; si vero de minoribus furtis et noxis a servo perpetratis interpellatus, in vestimento vel pecunia jurare poterit.Ubi Sibrandus a Sicama : In vestimento Jurare existimo, ut jurans oram vestis ejus, cui se purgabat, vel alterius testis, vel sui ipsius adprehendens, solenni juramento se vel servum suum purgaret. In pecunia vero jurabant, ut prolato nummo, solido, vel denario, in quo vultus Regis vel Crux effigiata, ei manum imponeret, atque ita quasi teste Rege vel Cruce juraret. Sed hæc exemplis probare haud omnino promptum est. Videtur porro huc spectare, quod habet eadem Lex cap. 14. § 4 :
Et juret, ille homo homicidii, de quo interpellatus sum, reus est : tenens eum per oram sagi sui.Galli dicerent, le tenant par le pan de sa robe.
Juramentum More Frisionum. Jus Frisicum art. 81. ex interpretatione Sibrandi a Sicama ad Leges Frision. tit.
12 :
Legitimum juramentum ejus, qui in domo mortuaria cameras et claves custodit. Tollat sinistra manu sinistros capitis capillos, eisque imponat dextræ manus digitos duos, atque ita juret.
Jurare Super Sepulcrum Debitoris, in Legibus Hoeli Boni Regis Walliæ cap. 27. locus supra descriptus est.
Jurare per Pedes Abbatis. Charta Sancti Ramirez Reg. Aragonum, apud Martinezium in Hist. Pinnatensi lib. 3.
cap. 17 :
Tamen si fuerit talis necessitas, hoc solum facient, unus ex Monachis juret per pedes Abbatis sui, quod ita est, aut non ; et sic finiatur causa.
Super Mortuorum Tumulos Jurare in judiciis publicis, solenne fuisse apud Londonienses observat Seldenus ad
Marmora Arundeliana, cum scilicet aliquis e testibus nominatis decesserat, antequam
testimonium suum jurasset : tum enim jurabatur a reo, quod ipse testatus fuisset, si in
vivis superesset : ex Tabulis publicis ab Henrico III. Rege Angliæ civibus Londinensibus
confectis anno ejusdem regni 52. die Martii 26 :
Concessimus eisdem civibus, quod de placitis, ad Coronam pertinentibus, de iis maxime, quæ infra civitatem prædictam, et ejus suburbium fieri contingent, se possint disrationare secundum antiquam consuetudinem civitatis prædictæ, eo tamen excepto, quod super tumulos mortuorum de eo, quod dicturi sunt, si viverent, non liceat præcise jurare : sed loco mortuorum, qui ante obitum electi fuerint ad eos disrationandos, qui de rebus ad Coronam spectantibus appellati fuerint, vel rectati, alii liberi et legales eligantur, qui idem sine dilatione faciant, quod defunctos memoratos, si viverent, fieri oporteret.
Jurare Super Baculos Episcoporum, Hibernis et Scotis familiare. Silvester Giraldus in Topogr. Hiberniæ lib. 3. cap.
33 :
Campanas bajulas, baculosque Sanctorum in superiore parte recurvos, auro et argento, vel ære contectos, in magna reverentia tam Hiberniæ et Scotiæ, quam Walliæ populus et Clerus habere solent : ita ut sacramenta super hæc longe magis, quam super Evangelia et præstare vereantur et pejerare, etc.
Jurare Super Discessorem Ecclesiæ, in Canonib. Hibern. lib. 41. cap. 30 :
Defendit se Ecclesia etiam post obitum Principum suorum,Capitis lemma ejusmodi est :(i. Episcoporum)et non juratur super illam, id est, super Discessores, quia viva sunt verba illorum.
De mundialibus non jurantibus super Discessorem Ecclesiæ.Quibus quidem innuitur, stari debere Episcoporum aut Prælatorum, qui e vita discesserunt, verbis, ac factis, neque super iis juramentum deferri debere.
Juramentum pro Ratione Hidarum, vel per certum numerum hidarum, de quo sic Lambardus ad Leges Anglicas : accusato
interdum fiebat per sacramenti religionem criminis diluendi potestas, quod
pro ratione 12. aut plurium pauciorumve hidarum terrædicebatur, atque id alias solus, alias cum aliis una præstabat. Neque est interim cuivis crimen quodque purgare concessum : verum pro delicti ratione, ipsa etiam purgandi augenda minuendave fuit facultas ; atque ut cujusque fuerat capitis æstimatio, ita ei facta est crimina, sive majora, sive minora purgandi copia. Pervaserat enim, uti nunc quidem. opinio per animos hominum, ut quo quis opibus erat affluentior, eo fuit majore fide, et in jurejurando religiosior. Vide Leges Inæ § 58. 59. 60. et Leges Henrici I. cap. 64.
Jurare Super Forte. Charta Eduardi Regis Angl. in Regesto Constabulariæ Burdegal. f. 202 :
Si vero extraneus fuerit et moretur cum domino hæreditatis, si negatur, habeat aberareInfra :(l. jurare)super forte pignerationem per ipsum factam in hæreditate domini sui sine fraude.
Si aliquis pigneravit in hæreditate sua, vel etiam aliena, quo sit præsumptio, quod de facili dejeraret, vel quod alias consuevit abuti talibus pignerationibus, non credatur eidem, nisi juret super forte, et unum sequacem habeat, qui ibidem juret se credere ipsum super hoc veritatem dixisse.
Jurare Super Triginta Denariis, in Legibus Henrici I. cap. 65.
Jurare in Animam Alterius. Observat Tillius lib. 1. pag. 252. Reges Francorum semel per seipsos seu
personaliter, jurare, quando scilicet inaugurantur et coronantur : in cæteris vero
occasionibus, in quibus solenniter quidpiam subditis pollicentur, id verbo regio
firmare. Sed et addit, olim fœdera ipsa, quæ cum Regibus aliis sanciebant, non ab
ipsismet, sed iis præsentibus a quopiam ex aulæ proceribus ad id delecto in eorum
animam jurata. Sic Priorem Martini de Campis coram S. Ludovico sacramento in
illius animam facto inducias cum Henrico III. Angliæ Rege ann. 1231. pepigisse :
alias inducias inter eosdem Reges anno 1244. quemdam de proceribus pro et coram ipso
Henrico jurasse, scribit idem Tillius l. de Pactis inter reges Franciæ et Angliæ pag. 176.
Acta Innocentii III. PP. de Philippo Aug. Rege Fr. :
Faciens in animam suam juramento firmari, quod honorifice ipsam ut Reginam tractaret.Tractatus confœderationis inter Philippum Reg. Fr. et Albertum Reg. Rom. ann. 1299. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 83 :
Jurabunt etiam in animas nostras nobis præsentibus videlicet pro jam dicto illustri Rege Franciæ Comes sancti Pauli, pro nobis vero Rege Romanorum Comes Burchardus de Hohemberg avunculus noster carissimus.Adde Probat. Hist. Vergiac. pag. 105. et Matth. Paris pag. 109. atque is tum usus apud Principes omnes invaluerat. Epistola Willelmi Regis Siciliæ ad Henricum II. Regem Angliæ, apud Rad. de Diceto ann. 1175 :
Honorabiles et magnificentiæ vestræ nuntios recepimus, quorum insinuatione nobis innotuit, quod præsentibus et jubentibus vobis, tres nobiles et spectatæ fidei viri, de regno vestro, in Anima vestra consummationem matrimonii inter nos et filiam nostram Juraverint. Qui et postulaverunt instantius, ut idem manu propria Juraremus. Quod quia regno nostro semper et nostris sive progenitoribus insuetum, personaliter Jurare non duximus expedire : quare prædicti nuntii vestri quæsierunt, ut sicut ab honorabilibus personis feceratis illud in Anima vestra Jurari, sic et nos similiter in Anima nostra fieri faceremus. Nos equidem, et quod a nostris nuntiis in vestra præsentia constitutis super concessione matrimonii ex parte nostra Juratum est, ratihabitione firmamus, et quod vobis præsentibus in Anima vestra Juratum est, grato assensu recepimus, ac si manu propria Jurassetis, cum unum et idem putemus sacramentum, quod vel manu propria fit, vel in Anima jubentis et præsentis Juratur.Falcandus l. de Siciliæ calamitatib. pag. 647 :
Res est in transactionem deducta, Comitique Gaufredo et sociis ejus ab Admirato, Archiepiscopo, ac plerisque Comitibus in Animam Regis juratum, quod eos Rex incolumes... extra regnum suum ire permitteret.Tractatus confœderationis inter Robertum Regem Siciliæ et Joannem Dalphinum ann. 1314. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 150 :
Memoratus Richardus de Gambetesa miles in Anima D. Regis præfati eo volente, præsente et mandante, et ipsum ad hoc specialiter constituente, et idem D. Guido in Anima D. Dalphini jam dicti ex præfata potestate sibi concessa de observatione hujusmodi corporale præstiterunt sacramentum.Acta Hadriani IV. PP. apud Baron. anno 1155 :
Tandem adversario confutato, et salubri consilio comprobato, Rex omnium Militum suorum Curiam maximam congregavit, et in præsentia eorundem Cardinalium allata sunt sacra pignora, Crux et Evangelia, super quæ nobilis quidam Miles de cæteris electus, cum juratus et tertio Jurare jussus esset in Animam suam, et ejusdem Regis, Juravit vitam et membra non auferre ; sed conservare Papæ Hadriano et Cardinalibus ejus omnia sibi debita jura, etc.Acta Alexandri III. PP. apud eumdem Baronium ann. 1177 :
Sancta Dei Evangelia cum Sanctorum reliquiis, et Cruce de ligno Domini sunt producta in medium. Mandante itaque Imperatore, Comes Henricus de Diesta in anima Imperatoris Juravit, quod, etc.Vide Epistolas ejusdem Alexandri 51. 52. Charta Jacobi Reg. Majoric. ann. 1284 :
Et etiam hæc omnia et singula supradicta per nos promissa et concessa Jurari jussimus in Animam nostram per nobilem virum Bernardum de Campendut Militem. Et nos Bernardus de Campendut Miles de expresso mandato dicti Do. Regis Juravimus super 4. Dei Evangelia a nobis corporaliter tacta in Animam dicti Do. Regis, quod idem Do. Rex hæc omnia et singula custodiet, et servabit et servari faciet perenniter inconcussa.Charta Friderici I. Imp. ann. 1185. apud Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 1030 :
Juravit Rudolfus Camerarius noster in parabola, et in Anima nostra.Et infra :
Idem etiam sacramentum faciemus præstare Regem Henricum filium nostrum in Anima sua et parabola sua faciendum, etc.Jacobus I. Rex Arag. in Foris Oscæ ann. 1247. fol. 14 :
Et sors non habeat locum, si pars, quæ petit, eligat duos Juratores, qui jurent super Animas aliorum hominum de villa illa, de qua fit demanda.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Observabat modo post Tilium D. Cangius juramentum ejusmodi iis præsentibus
præstari solitum in quorum Animas jurabatur ; verum idem quoque factum fuisse iis
absentibus ab eorum in hanc rem delegatis et deputatis certum est. Mandatum Eduardi III.
Regis Angliæ ann. 1349. apud Ludewig. tom. 5. pag. 461 : Eisdem Thomæ et Wilhelmo et eorum utrique, ad jurandum in Animam nostram, de observando fideliter conventiones..... damus et committimus plenariam potestatem.Tractatus matrimonii Ferdinandi filii Regis Castellæ cum Blancha :
Nos vero procuratores jurandi in Animam ipsius Regis Castellæ potestatem habentes, nomine procuratorio promisimus, præstito Juramento in Animam dicti D. Regis Castellæ, ipsum D. Regem Castellæ facturum.... quod promissæ conventiones... efficaciter compleantur.
◊ Sed et hæc forma juramenti non Regum duntaxat propria
fuit, verum et aliorum. In Actis Innocentii III. PP. nobilis quidam in animam
Marcualdi Senescalli Imperii jurat pag. 3. Jurabatur etiam in animam universitatis.
Statuta pacis in totius universitatis Animam Jurare,apud Guillel. de Podio Laurentii cap. 40. Will. Tyrius lib. 13. cap. 24 :
Fuerat autem abeunti datum in mandatis, ut in Anima Regis et regni Principum confidenter Juraret, quod, etc.Acta Innocentii III. PP. pag. 21 :
Et in Animam suam juramento Principum tam de Imperio, quam de regno, concessionem hujusmodi fecit roborari.Procuratio Guillelmi Boissacii pro Guillelmo de Gorsolis ann. 1340. e Musæo D. :
Dans... speciale mandatum... litem contestandi, Jurandi in Animam ipsius tam de calumpnia, quam de veritate dicenda, et subeundi cujuslibet alterius generis juramentum.Adde Statuta Ordinis Præmonstrat. dist. 4. cap. 1. pag. 817. Statuta Roberti III. Reg. Scot. cap. 26. Joannem Lucium in Hist. Dalmat. pag. 208. etc. Jurare in anima, pro in animam, in laudata Charta Willelmi Regis Siciliæ, apud W. Tyrium loco mox etiam citato, in alia Alexandri PP. apud Bromptonum pag. 1131. in Conventione inter Fridericum Imp. et Eugenium PP. apud Baron. ann. 1152. et aliquot aliis. Vide Monstrelletum 2. vol. pag. 200. Baluzium in Notis ad Concilia Narbon. pag. 105. et supra in voce Jeffnid-eed.
P. , 1766.
Jurare in Animam Capituli, Eadem ratione, qua In animam universitatis juratum supra monet Cangius.
Pactum inter Carol. comit. et capit. Carnot. ann. 1306 : Jurera le procureur de chapitre en l'Ame de chapitre, que il cuide avoir bone reson de mouvoir la question.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurare in Regem. Literæ Angeli Pechinolii Episc. Ortani ann. 1489. ad Innocentium PP. VIII. apud
Illust. Fontaninum de Antiquit. Hortæ pag. 490 : Præterea, ut audio, brevi dominus Rex gubernatoris regni Hungariæ titulum huic filio suo dabit, ac Jurari in Regem, ut post ejus obitum in regno succedat, efficiet.
Jurare in Posse Regis. Leges Aragonicæ, apud Blancam pag. 771 :
Qui quidem inquisitores prima vice per nos eligendi et eorum Notarius, teneantur præstare sacramentum, et homagium nostro nomine et dictæ Curiæ in Posse dictorum deputatorum et dictæ Curiæ, de bene et legaliter se habendo in faciendis dictis inquisitionibus, etc... teneantur similia sacramentum et homagium præstare in Posse nostro et dictæ Curiæ tempore celebrationis ejusdem, etc.
Jurare etiam Vicariis Manibus, id est, per alios, dicebantur Monachi, quibus
jurare interdictum erat. Arnulphus Lexoviensis in Epist. ad Abbatem S. Ebrulfi :
Propter quod Hugonis et Drogonis de Cambium graviter instantia nos infestat super pecunia, quam prædecessori vestro totique Capitulo crediderit cujus solutionem certum est ipsum et universitatem totam fide per Vicarias Manus corporaliter interveniente firmasse.Et sub finem :
Si non fuerit creditoribus satisfactum, quibus ipsi se, et si non propriis, Vicariis tamen manibus astrinxerunt.Vide Advocatus.
Jurare More Minorum, apud Rollandinum in Summa Notariæ cap. 7. rubr. 3. Cujusmodi autem fuerit minorum
juramentum, docet idem cap. 1. rubr. de venditione a minore facta :
Insuper dictus Ant. quia minor erat 25. annis, major tamen 14. jurant corporaliter ad sancta Dei Evangelia prædicta omnia et singula firma et rata perpetuo habere et tenere, et non contra facere vel venire aliqua ratione vel causa.
Sacramenta Judæorum, inter Christianos habitantium, diversa fuere pro modo regionum. Wichbild
Magdeburgense art. 139. quidam
dicunt, quod juramentum Judæi facere debent ante Synagogam, tenendo catenam, qua Synagogæ ostium attrahitur ad occludendum, et quod nudipes stet, pronuntiabiturque sibi juramentum hisce verbis : Prout tibi culpam N. dat, quod tu innocens facti es, Deus confundat, qui cœlum et terram creavit, aerem et gramina, etc... Juramentum istud Judæus facere debet super libro Moysi.Veteres Tabulæ apud Columbum lib. 3. de Gestis Episcopor. Vasionens. n. 34. Judæus quidam jurat
super sanctam Legem Moysis, ab ipso corporaliter propria manu tactam. Sacra Lege Mosaica coram posita jurare, in Concilio Monspeliensi ann. 1258. cap. 5. Adde Concilium Albiense cap. 19. Leges Alfonsinas parte 3. tit. 11. lege 20. ubi forma Judæorum sacramenti apud Hispanos pluribus describitur, et Foros Aragon. tit. de sacramento Judæorum et Saracenorum fol. 37. 38.
P. , 1766.
Jurare super Rotulum Legis, scilicet Mosaicæ, Sacramentum Judæis proprium. Reg. Phil. Aug. in Chartoph. reg. 34. bis part. 1. fol. 45. v°. col. 1 :
Jacob de Molins tradidit in plegium residentiæ cartas de viijxx. lib. et Juravit super rotulum, quod non recederet a terra domini regis.Vide supra in Judæi aliam juramenti formulam ab ipsis interdum usurpatam.
◊ Jurabant etiam super plagis. Libertates concessæ
urbi Barcinonensi a Petro Rege Arag. ann. 1283 :
Quando contentio est inter Christianum et Judæum, et causa habet decidi per jusjurandum, Judæus debet jurare super plagis apud Ecclesiam S. Justi, excepto juramento calumniæ, quod præstatur super præcepta Legis coram judice.Aliud omnino portentosum Judæorum Asiaticorum sacramentum profert liber 2. Juris Græco Romani pag. 119. quod non exscribo.
◊ Juramenti Mahumetanorum formulam habes in fœdere inito
inter Sanctium Navarræ Regem et Almutadirum Arabem ann. Christi 1073 :
Juro ego Almutadyr Vile per Deum, qui fecit cœlum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt, et per Legem, quam tenet Moslemes, etc.Adde Jacobum Papiensem Epist. 380. et Leges Alfonsinas part. 3. tit. 11. lege 21. ubi de sacramento Maurorum. Fori Oscæ ann. 1247. fol. 14 :
Saracenus debet jurare Christiano et Judæo per totum bille ylledi leilleha illehua.
Sacramentum Trinicum. Charta Massiliensis apud Guesnaium in Annalibus Massil. pag. 356. Stat. Massil. lib. 1. cap.
16. :
Et ut hæc perpetuo inviolabiliter observentur, statuimus, quod universi ac singuli homines civitatis inferioris Massiliæ Sacramento Trinico et incommutabili ad hæc observanda specialiter teneantur.
Juramentum Pacationis, qua quis, ut cum eo, quem offendit, pacem faciat, vel obtineat, culpam quodammodo
eluit. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 36 :
Quod si Juramentum pacationis exigitur, juret, sicut præsens causa dictabit, in circumstantiis, vel paupertatis, vel qui aderunt, obtentibus : quod si ille sic esset pro hujus fortsfacto, hoc reciperet, vel hoc modo dimitteret.Vide Haltaus. Glossar. German. voce Urfehde, col. 2001.
Perfectorium Sacramentum, Decretorium, τέλειον, ut est in Jure Græco-Rom.
lib. 2. pag. 119. Lex Frision. tit. 14. § 2 :
Et quicumque interpellatus fuerit, sua duodecima manu Perfectorio Sacramento se debet excusare, et in hoc interpellatori sufficiat, nec ulterius ad sortem quemlibet compellere potest.In Lege Longob. tit. 8. § 2. qui jurabat coram tribus a Rege delegatis, sacramentum suum peregisse dicebatur. Forte scripserat in Lege Burgund. tit. 8. § 2. ubi coram tribus sacramentum præstare et præbere.
Sacramento Fracto, vel frangente jurare, frangere : hæc enim idem ac unum sonant.
Leges Henrici I. cap. 64 :
In furto, incendio,... et eis, quæ ad disfactionem pertinent, omnes Fracto juramento jurent, etc.Infra :
Francigenæ et alienigenæ in verborum observantiis non Frangunt.Rursum :
Si quis de homicidio accusetur, et idem se purgare velit secundum natale suum, perneget quæ est werelada, ut qui ex parte patris erunt, Fracto juramento, qui ex paterna cognatione erunt, plano se sacramento juraturos advertant.Ibidem :
Si quilibet rem in communi propitiare velint sibi, et utrinque sunt testes, et furtiva dicatur, qui melius testimonium habebit, probationi proprior sit et solus Fracto juramento suam esse comprobet, et testes ejus planeEx quibus patet Fractum juramentum opponi plano sacramento. Quod vero fractum hic dicitur, supra juramentum observatum appellatur :(id est, plano sacramento)confirment.
Omnis tilhaMox quid sit Juramentum observatum, sic innuitur :(i. accusatio)tractetur antejuramento(ita lego, pro ante juramentum)plano vel observato, sæpius aut semel, sicut loci consuetudo erit.
In Hamtesira, qui verborum Jurat Observantiis, semel juret, et in ea lapsus vel elapsus judicetur.Et Leges Willelmi Nothi cap. 71 :
Si Anglicus appellet Francigenam de utlegaria, et hoc super eum inveritare velit, defendat se Francigena per bellum. Et si Angelicus non audeat eum probare per bellum, defendat se Francigena plenoSupra cap. 62 :(l. plano)juramento, non in verborum Observantiis.
Volo tunc Francigenam purgare se sacramento non Fracto.Unde colligitur, Juramentum planum, observatum, vel in observantiis, et non fractum, unum idemque, illudque esse, quod verbis conceptis a Lege dictatis præstabatur. Cur vero inductum ejusmodi juramentum, sic habent eædem Leges Henrici I. cap. 64 :
Malorum autem infestationibus, et perjurantium conspiratione, dispositumHæc paulo intricatiora sunt, et mendo non carent. Vide Philips. Hist. Jur. Anglic. tom. 2. pag. 264. sqq.<corr rend="henschel">depositum</corr>est Frangens juramentum, ut magis ei<corr rend="henschel">Dei</corr>judicium ab accusatis eligatur ; et unde accusatus cum una decima se purgaret, per electionem et sortem, si ad judicium ferri calidi vadat.
Planum Juramentum, videtur illud appellari, quod summarie et de plano fit, sine delectu verborum ;
quod inde colligitur quia juramentum fractum, quod opponitur plano, dicitur
præstari, cum verborum observantiis. Leges Henrici I. cap. 9 :
Differt autem... si quid bello, vel lege sacramentali, PlenaCap. 64 :(l. Plana)vel frangenti, vel etiam judiciali repetatur.
Qui ex paterna cognatione erunt, Plano se sacramento juraturos advertant.Mox, de Thainis, et Presbyteris, et iis, qui legalitatem suam non dimiserunt :
Ii de quacunque compellatione capitali vel communi Plane jurabunt, congruo numero Consacramentalium, et qualitate parium suorum retenta.Ex his postremis patet, potiorem fuisse conditionem eorum, qui plana sacramenta præstabant, eosque potissimum spectasse, qui Legales dicebantur : quod et firmat Lex vernacula Willelmi Nothi cap. 16. Adde cap. 26. Opponitur autem Juramento fracto : unde dicitur Juramentum non fractum, in Legibus Latinis ejusdem Willelmi Regis cap. 62 :
Si Anglus Francigenam appellaverit, et probare voluerit judicio aut duello, volo tunc Francigenam purgare se Sacramento non Fracto.Ubi cap. 71. habetur :
Defendat se Francigena plano Juramento, non in verborum observantiis.Neque aliud est Plana lada, in Legibus Henrici cap. 65 :
Si quis furem gratis dimittat, emendet secundum weram ipsius furis, aut plena lada perneget, quod cum eo falsum nescivit.Mox :
Si quis audito clamore non exierit, reddat owerseunessam Regis, aut Plane se ladiet.Id est, plano juramento se purget. Charta Alienoris Reginæ Anglor. apud Beslium pag. 598 :
Si vero rusticus dixerit, se costumam recte solvisse,... Plano ejus sacramento credetur.Charta Lud. VII. ann. 1145. Bituricensibus, tom. 1. Ordinat. pag. 9 :
Præcipiens, ut si ille negare potuerit per unum Planum sacramentum, transeat, etc.Adde Chartam Lud. VIII. pro iisd. Bituric. ann. 1224. ibid. pag. 49.
Sacramentum Ruptum, tunc intelligitur,
quando præsentibus sacrosanctis Evangeliis aut armis sacratis, ille qui pulsatur, cum Sacramentalibus suis conjunxerit, et non ausus fuerit jurare, et aut ipse, aut aliquis de Sacramentalibus ejus se subtraxerit ; tunc intelligatur Sacramentum Ruptum,in Lege Longobard. lib. 2. tit. 55. § 7. adde § 14. Edictum Rotharis Regis tit. 109. § 8. et Leges Luithprandi Regis tit. 41. § 1. Rotb. 367. Liutpr. 61. (6, 8.)
Sacramentum Fatuum, dicitur, cum quis aliter quam se res habeat, jurando firmat ; sed tamen secundum
conscientiam et mentem suam. Bracton. lib. 4. tract. 5. cap. 4. § 1. Adde Fletam lib. 5.
cap. 22. § 9.
Juramentum Inhonestum, apud Guill. de Nangiaco in Vita S. Ludovici pag. 364. et Gaufridum de Belloloco
in Vita ejusdem Lud. cap. 32. quod a Joinvilla pag. 120. Vilain serment appellatur.
Vide Notas nostras ad eumdem Joinvillam. Idem quod mox Juramentum vile. Reg. assis. Campan. ad ann. 1287. fol.
68 :
Malefactores jurantes inhonesta Juramenta.
P. , 1766.
Juramentum Vile, Villanum, vulgo Vilain serment, quod et Detestabile
dicitur, illud nempe, quod in Deum, vel B. V. Mariam aut in Sanctos verbis contumeliosis
et inhonestis profertur. Lit. remiss. ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 461 :
Præfatus Johannes vile Juramentum protulerat.Aliæ ann. 1355. in Reg. 84. ch. 435 :
Idem Gillebertus calefactus prorumpens in verba turpissima, dixit de Deo villanum Juramentum.Aliæ ann. 1383. in Reg. 124. ch. 36 :
Colardus Fretel ad iram commotus detestabile Juramentum, Gallice le Vilain serment nuncupatum, repente et sine deliberatione emisit.Aliæ ann. 1377. in Reg. 110. ch. 346 :
Il jura par le faire Dieu, appellé le Villain serment, etc.Aliæ ann. 1383. in Reg. 123. ch. 8 :
Par eschauffeture jura le faire Nostre Dame tout oultre, qui est entendu le Vilain serment.Denique aliæ ann. 1384. in Reg. 125. ch. 165 :
Henry de Bailleval dist : Malgré en ait Dieux et sa mere et tous les sains et saintes de paradis, vous venez gaster ma vigne ... Lesdiz maufaiteurs ... denuncerent que ledit Henry avoit juré le Villain serment, dont il n'est pas bien recors.
Sacramentum Ligatum, id est, ligium. Charta Fulconis Abbatis Corbeiensis ann.
1055. ex Tabulario Corbeiensi fol. 2 :
De quibus omnibus Comiti et Abbati in hac conventione Sacramento Ligato tradidit septem obsides, ut si hæc violaverit, aliquando intimabitur obsidibus monere dominum suum, ut se justificet infra 40. dies. Si vero neque sic justificaverit, aut ipsi Abbati se tradent, aut 30. libras persolvent obsides, etc.
Sacramentum de Manu Tollere dicitur is, cui jurari debet, cum rem sacramento alterius dirimere negat, cum alterum jusjurandum dare permittit,
antequam ecclesiam ingrediatur. in Lege Burgund. tit. 8. § 2.
Mittere Aliquem in Sacramentum. Illud ab eo exigere, in Lege Longobard. lib. 1. tit. 33. § 1. Luitpr. 50. (5, 21.) :
Si quis servum alienum sine voluntate domini sui in Sacramentum miserit, aut manum in caldaria mittere fecerit, etc.Leges Luithprandi Regis tit. 68. 92. (6, 39.) :
Si quis mulierem, aut puellam, aut religiosam feminam, quæ in alterius mundio est, in Sacramento mittere præsumpserit, etc.
Ad Sacramentum Aliquem Deducere, Illud ab eo exigere, in Legibus Ratchis Regis Longob. tit. 7. 4. Astulphi Regis tit.
10. 11. etc.
Jurare Contra Pacem. Pœnitentiale Fulberti Carnot. Episc. :
Si quis Jurat contra pacem, uno anno pœniteat cum eleemosynis, et redeat.
Jurare Super Animam Suam in porta Ecclesiæ super Librum et Crucem. in Foris Oscæ ann. 1247. fol. 14.
Jurare per Caput Christiani. Fori Oscæ ann. 1247. fol. 14 :
Christianus tenetur jurare Judæo usque ad sex denarios per caput unius Christiani : et de sex denariis per caput sui patrini : et ultra duodecim denarios super librum et crucem.
Jurare Caput Patrini. Fori Oscæ ann. 1247. fol. 6 :
Si quis miserit in pignore cultellum, et qui acceperit, perdiderit illum : si valuerit 12. denariis inferius, dicendo suam veritatem aut Jurando caput patrinorum suorum, aut compatrum, ille qui impignoravit eum, quod tantum valebat, qui perdiderit illum, taliter emendet.
Magnum Sacramentum, in Regiam Majestatem lib. 1. cap. 12. § 4. quod fit ad S. Evangelia.
Juramentum dictum Aeffte t'iotg, in Legibus Opstalbomicis Friscis cap. 23.
◊ Juramentum vel sacramentum Episcoporum, Presbyterorum,
Diaconorum, et Monachorum, apud veteres Anglos, pro ordinis ratione, pluribus inferiorum
personarum sacramentis pollebat. Egbertus de Ecclesiastica Institutione pag. 92 :
Interrogatio. Si necessitas coegerit, in quantum valet juramentum Episcopi, Presbyteri, vel Diaconi, sive Monachi ? Responsio. Ordines supradicti secundum gradus promotionis habeant potestatem protestandi : Presbyter secundum numerum 120. tributariorum : Diaconus vero secundum numerum 60. manentium : Monachus vero secundum numerum 30. tributariorum. Sed hoc in criminali causa. Cæterum si de terminis agrorum oritur altercatio, Presbytero liceat juramenti sui adtestatione terram vid. unius tributarii in jus transferre Ecclesiæ.
◊ Recentiores aliquot jurandi formulas, obiter a me
observatas, hisce subjicere visum est operæ pretium. Μὰ τὸ
θεῖον, apud Scholiast. Basilic. tom. 3. pag. 160. Per animam patris sui,
jurant Hugo M. apud Witikindum lib. 3. initio. Otto Imp. apud Albertum
Stadensem ann. 944. et Constantia Regina Roberti Regis Franc. uxor, apud Helgaldum
Floriac. pag. 66. Vide Herimannum de restauratione Ecclesiæ S. Martini Tornacensis cap.
27. Per omnes gentes, Amalricus Comes Montisfortis, apud Ordericum Vital. lib. 12.
pag. 880. Per crucem, in Zosimæ colloquiis. Per lanceam S. Jacobi, Philippus
I. Rex Franciæ in eod. Chron. cap. 8. 16. Per Christi sepulchrum, Amalricus Rex
Hierosol. apud Nicetam in Manuele lib. 5. n. 5. Per coronam, imposita manu capiti,
Fridericus II. Imperator apud Sanutum lib. 3. part. 11. cap. 11. Per vitam Regis et
filiorum jurare vetant Lex Longob. lib. 3. tit. 24. Cor. M. 117. et Capit. Caroli M. lib.
3. cap. 42.
Per S. Stephanum et per Reges vel eorum filios Conjurationesvetitæ in Capit. Caroli M. de diversis rebus ann. 789. cap. 10. Per caput Imperatoris jurat Nicephorus Phocas, postmodum Imperator, in Vita S. Nili Junioris pag. 106. Vide Scylitz. pag. 601. Luithprand. in Leg. Not. ad Cinnamum pag. 483. et Seldenum ad Marmora Arundel. pag. 147.
Per suum nomenjurat Cosmas Patr. CP. apud Annam lib. 3. Alexiad. In Navigatione Luciani,
Megapenthes tyrannus, Palladius in S. Chrysostom. cap. 14. Sozomen. l. 4. cap. 7. Godin. in Orig. Constantinopol. pag. 200. Gesta Regum Francorum cap. 13. Eadmerus in Vita S. Wilfridi cap. 41. 59. Acta SS. Nicandri et Marciani, W. Neubrig. lib. 4. cap. 22. etc. Per Domini fidem, jurabat Robertus Rex Franciæ, apud Helgaldum pag. 64. 65. 66. Per caput Dei, Henricus III. Rex Angliæ, apud Matt. Paris ann. 1255. pag. 606. Per guttur Dei, idem Henricus apud eumdem Scriptorem pag. 662. Per capillum Dei, Justin. nov. 72. Dei amorem jurare. Vide Visiones Flotildæ pag. 625. Per meum caput, Hildefonsus Rex Aragonum apud Ordericum Vital. pag. 893. v. tom. 2. Monast. Anglic. pag. 219. et Paschasium Radbertum in Epitaphio Walæ lib. 1. cap. 8. 27. Leo Sapiens Imp. apud Anonymum Combef. in eodem Leone n. 22. Per caput alterius jurare semper paratos Græcos Byzantios scribit Luithprandus in Legatione. Per salutem suam, Gregor. Turon. lib. 3. cap. 15. et Eddius Stephanus in S. Wilfrido cap. 32. 56. Per salutem conjugis, Hieronymus adv. Jovin. lib. 1. cap. 18. Per Regem Cœlorum, Carolus M. apud Monachum Sangall. lib. 1. cap. 3. Per splendorem Dei, Willelmus Nothus, apud Orderic. Vital. pag. 536. MS. de eod. Will. :aitper nomen suum omnes jurasse. Per salutem Principum
Per barbam suam. Vetus Poeta de Expugnatis Hierosolymis a Tito :Li Duc qui tout a escouté,Jura par la Resplendour Dé,Ceu ert souvent son serement, etc.
Per Sion et Sinaï montem, in formula 14. ex Baluzianis. Per Barbam Ottonis, Otto I. Imp. in Chronico Magdeburgensi MS. S. Germani Parisiensis ann. 952 :L'Empereur de Rome a sa barbe jurée.
E contra Rex affirmat per barbam Ottonis, quod suum jurasse fuit, etc.Adde Gobelinum Personam pag. 202. Per coronam suam, jurat Adelbero Trevirensis Archiepiscopus, apud Baldricum in ejus Gestis. Per linguam Dei, Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 221. Per dentes Dei, Joannes Rex Angliæ, in Chron. Flandr. cap. 17. Per dentem Dei, Rex Angliæ, in Monast. Anglic. tom. 3. pag. 221. Per Sanctum de Bethleem, Ludovicus VII. Rex Francor. in Vita S. Villelmi Abbat. Roschild. n. 22. Per hoc et per hoc, jurabat Willelmus Rufus Rex Angliæ, apud Eadmerum lib. 2. Hist. Novor. pag. 48. 54. 1. Edit. Per creaturas, in Egberti Pœnitentiali cap. 12. Per S. Stephanum, in Capitulari 3. ann. 789. cap. 10. Per nomen Martyris, apud Palladium in S. Chrysostomi Vita cap. 17. Per templum Domini, apud Anonymum in Pœnitentiali Græc. apud Morinum pag. 120. De cæteris juramentis consulendi Filesacus, Thomas Demsterus, et Bapt. Hansenius in libris de Juramento, et alii passim Criticorum filii. Hic enim sacramentorum genera inferioris ævi tantum attingimus.
P. , 1766.
◊ Aliis jurandi
formulis, quas congessit Cangius, has, quæ mihi occurrerunt, subjicere visum est. Par
la char Dieu, in Lit. remiss. ann. 1380. ex Reg. 118. ch. 20. Par la char Nostre
Seigneur, in aliis ann. 1382. ex Reg. 121. ch. 97. Par le corps Dieu, in
Memor. F. Cam. Comput. Paris. fol. 96. v°. Lit. remiss. ann. 1459. in Reg. 188. ch. 76 :
Icellui Baron jura la couronne de Dieu qu'il tueroit les supplians. Par la quoife Dieujurare solitum comitem Suessionensem refert Joinvilla in Hist. S. Ludov. edit. reg. pag. 52. Par la sainte figure de Dieu, in Lit. remiss. ann. 1404. ex Reg. 159. ch. 112. ubi sacer Christi vultus, vulgo La sainte Face, designari videtur. Par la mort Dieu, in aliis ann. 1389. ex Reg. 138. ch. 48.
Per nascentiam Dei (tali enim juramento consuevit confirmare verbum suum)Stephanus rex Scotiæ, etc. apud Jordan. in vita S. Walth. tom. 1. Aug. pag. 259. col. 2. Par le poitron Dieu sanglant, in Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 110. ch. 190. Aliæ ann. 1389. in Reg. 135. ch. 286 :
Lequel suppliant a aucunes foiz accoustumé de jurer la forcelle Dieu. Par le sang Dieu et sa mere,in Memor. E. Cam. Comput. Paris ad ann. 1391. fol. 263. r°. Dieux en ait male feste, in Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 109. ch. 172. Malgré saint Néant, in aliis ann. 1387. ex Reg. 132. ch. 109. Par la teste Saint Nicolas, in aliis ann. 1380. ex Reg. 118. ch. 40. Per plagas Dei, in aliis ann. 1470. ex Reg. 196. ch. 356 :
Icellui Guillaume dist : Plagues de Dieu, tu ne l'enmeneras pas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurare Compagniam, Societatem inire et juramento stabilire. Caffari Annal. Genuens. ad ann. 1157.
apud Murator. tom. 6. col. 269 : Et Compagniam novam Juraverunt, et Consules Communium et civium de melioribus civitatis eligere fecerunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurare Consulatum, Sacramentum præstare Consulatum suscipiendo. Idem Caffarus ibid. col. 263 :
Et quia ab Episcopo moniti in remissione eorum peccatorum, et a populo coacti fuerunt, vix tandem Consulatum per honorem civitatis Juraverunt. Qui postquam Juraverant, statim multum cogitando quomodo civitatem a somno eriperent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurare Filiam, Puellam sacramento despondere. Rigordus de Gestis Philippi Augusti Reg. apud
Duchesnium tom. 5. pag. 31 : Juraverunt ex parte Regis Angliæ quidam viri nobiles unam de filiabus Regis Tancredi Arturo futuro Duci Britanniæ.Vide Jurata.
P. , 1766.
Jurare Terram dicitur vassallus, qui legitimo successori domini sui, id domino ipso exigente,
fidelitatem et homagium exhibiturum se juramento promittit. Charta Innoc. PP. III. in
Chartul. Campan. fol. 1 : Comes Henricus ad partes Ultramarinas iturus terram suam Theobaldo fratri ejus fecit Jurari, si de illis partibus non rediret.Alia ejusd. PP. ibid. :
Henricus comes Campaniæ atque Briæ profecturus in terram sanctam, baronibus et militibus suis jussit ut, si eum de Transmarinis partibus contingeret non redire, claræ memoriæ Theobaldo fratri suo intenderent, utpote terræ domino, faciens eos super hoc præstare corporaliter juramentum ; qui post mortem ejusdem comitis præfato Theobaldo tanquam Campaniæ et Briæ comiti, terris suis receptis ab ipso, fidelitatem et homagium præstiterunt.Quod quidem, Juratio vel Juramentum terræ appellatur, in Charta ann. 1213. ibidem fol. 86. v°.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurare Honorem, Fidem et servitium polliceri. Agnellus in libro Pontif. apud Murator. tom. 2.
pag. 184 : Petronacius XLVI. qui Juravit honorem Karolo Imperatori.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurare Mandata, scilicet, se ea servaturum. Bartholomæus Scriba Annal. Genuens. lib. 6. ad ann.
1227. apud Murator. tom. 6. col. 452 : Potestas vero statim præcepit prædicto Guillelmo de Mari, quod sequenti die faceret omnes Consiliarios suos venire ante ipsum Potestatem, et Jurare mandata omnia et ordinationes ipsius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurare Regimen, De officio bene gerendo sacramentum præstare. Regigimina Paduæ ad ann. 1320. apud
Murator. tom. 8. col. 432 : Dominus Altinerius de Zonibus de Tarvixio Potestas Paduæ a Kal. Febr. usque ad Kal. Augusti. Qui venit Paduam die ultimo Januarii, et incontinenti in pleno arengo Juravit suum regimen.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurare Vitam, Membra et Bona, De his omnibus securitatem sacramento asserere. Epistola
Innocentii PP. II. tom. 1. Operum S. Bern. Edit. 1690. inter Notas col. lvii :
Tam ipsis quam omnibus aliis qui cum eodem defuncto fuerant exsulati, vitam et membra et bona Juravit, et cum eo meliores de cognatione ipsius eamdem securitatem Jurabunt.Conventio ann. 1251. inter Carolum I. Andegav. et Provinciæ Comitem et Arelatenses :
Juraverunt etiam eidem domino Comiti et suis heredibus in perpetuum fidelitatem et vitam, et membra ipsius et suorum officialium, et jura ejusdem bona fide totis viribus defendere et salvare, et damna ejus coercere pro posse, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurare Aliquem per Terram Suam, mendum pro Juvare, in Charta ann. 1230. tom. 4. novæ Gall. Christ. inter
Instr. col. 30.P. , 1766.
Jurare Languorem dicebatur is, qui nejuri die assignato staret, morbum obtendebat, cui Terminum
languoris concedebant judices, ut legitur in Scacar. S. Mich. apud Cadomum ann.
1223. Scacar. Paschæ ann. 1218. in Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 19. v°. col.
2 : Judicatum est quod de duabus querelis possum duos adversos attornatos facere, et uterque eorum potest facere essonias suas et Jurare Languorem.
P. , 1766.
Jurare Videndum. Vox forensis. Lit. procurat. inter Formul. MSS. Instr. fol. 38. v°. :
Positionibus et articulis adversæ partis respondendum, crimina et deffectus opponendum, testes adversæ partis Jurare Videndum in ipsos et eorum dicta, exceptiones cujuscumque generis proponendum, etc.In alia form. ibid. :
Testes adversæ partis Jurare Videndum, in ipsos et eorum dicta dicendum, exceptiones, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Juramentum Regis Angliæ, quod præstat cum coronam acceperit, hic referre post
Wanleium de Ant. Litter. Septentr. pag. 284. operæ pretium duximus : Sire, volletz vous graunter et garder, et per votre serment confermer au people d'Engleterre les leys et les custumes à eux grauntés, et per les anciens Reys d'Engleterre vos predecessours deiturels et devotz à Dieu, et nomement les leys et les custumes et les franchises grauntetz à la Clergie et au people par le glorious Roy Seint Edward vostre predecessour ?Resp. Jeo le graunt et promet.Interrog. Sire, garderet vous à Dieu, et à Seint Eglise, et à le Clergie, et au people pes et accord en Dieus entirement selon vostre power ?Resp. Jeo le garderay.Interrog. Sire, fretz vous fayre en toutz voz jugementz owel drayt, justice et discrecion et en misericorde et verité à votre power ?Resp. Jeo le fray.Interrog. Sire, graunteretz vous à tener et garder les leys et custumes dreytures les queux la Comonauté de vostre Realme avera esluz, et les defenderetz et enforceretz al honour de Dieu à vostre power ?Resp. Jeo le graunt et promet.