«
4 matta » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 310b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/MATTA4
4. MATTA, Storea, teges. Vetus interpres Juvenalis Sat. 6 :
Teges, ut Matta,
supellex cubilis obscæni.
Gloss. Græc. Lat. :
Ψίαθος, Teges, tegestratoria, Matta.
Ita Codex MS. sed vocem
tegestratoria dividendam puto in
teges, stratoria, vel
storea ;
perperam
terratoria, in Editis. Papias :
Matta, tapetum.
Idem :
Matta, vulgo cella dicitur Gregorio in Dialogo ; inde mattula, pro
culcitra.
Nostris,
Nattes. Inquisitio,
de Vita D. Caroli apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 45 :
Item quod nec
supra culcitram plumeam jacebat neque jacuit postquam captus fuit, ut præfertur, sed
super quemdam parvum lectum de Matta, Matteras Gallice, aliquociens super stramina,
cum solo coopertorio et lintheaminibus.
Et infra :
Per totum tempus quo
fuit cum dicto D. Carolo, ipse D. Carolus jacuit super straminibus, superpositis
quadam sargia seu Matta et lintheamine, absque culcitra plumea.
Adde Histor.
Paris. ejusdem Lobinelli tom. 5. pag. 730. Vox veteribus nota. Ovidius
lib. 6. Fastor. vers. 679 :
In plaustro scirpea Matta fuit.
Matta Monachica, apud Petrum Cluniac. lib. 2. Epist. 1. quæ Monachorum propria habita est, quod et
eas ipsimet texerent, in iis cubarent, orationes funderent, collationes haberent, extremum
denique spiritum exhalarent.
◊ Mattas autem texuisse et confecisse Monachos, docet in
primis Regula S. Pachomii, § 5 :
Funiculos in Mattarum stramina manu celeri
præparabit.
Et § 26 :
Si Mattas operabuntur, interrogabit minister ad
vesperum præpositos domorum singularum, quibus juncorum singulis domibus necessarium
sit ; et sic infundet juncos, et mane per ordinem unicuique tribuet, etc.
Adde §
12. 24. 27. 124. 125.
◊ In mattis dormiebant Monachi. Consultationes Zachæi lib.
3. cap. 3. de Monachis :
Juncia perinde lectulis strata, parvisque velaminibus
permissum somno corpus obtegitur.
Regula S. Pachomii
§ 88 :
Præter psiathium, id est, Mattam, in loco cellulæ ad dormiendum nihil aliud
omnino substernet.
Regula S. Benedicti cap. 55 :
Stramenta autem lectorum
sufficiant, Matta, sagum, læna et capitale.
Adde Regulam Magistri cap. 81.
Joannes Mon. Cluniac. in Vita S. Odonis Abbat. Cluniac. lib. 2 :
Qui super nudam
humum, Matta solum, et quibus induebatur vestibus contentus erat.
Petrus
Cluniac. lib. 1. Ep. 20 :
Mattas, antiquum Monachorum opus compone, super quas aut
semper, aut sæpe dormias.
Vita S. Monegundis monialis sæc. 1. Bened. pag. 203 :
Nullum habens stratum feni, palæque mollimen, nisi tantum illud, quod intextis
junci virgulis fieri solet, quas vulgo Mattas vocant... hoc omnis lectuli
commoditas.
Adde S. Hieron. in S. Hilarione, Gregorium
Turonens. de Vitis Patrum cap. 11. etc. Vide Glossar. med. Græcit. vocibus
Χαράδριον
et
Ψιάθιον, col. 1731. et 1783.
◊ In mattis orationes fundebant. Eulogius lib. 3.
Memorialis SS. cap. 10 :
Adeo ut subtus Matta, in qua illa prostrato corpore
exorabat, humectum lacrymis pavimentum ostenderetur.
Gregorius Mag. lib. 2.
Dialog. cap. 11 :
Præcepit vir Dei statim eum in cella sua in psiathio, quo orare
consueverat, projici.
◊ In mattis collationes habebantur. Petrus Clun. lib. 2.
Epist. 1 :
Ipse ei (Episc.)
in Matta monachica, quæ sedi illi contigua
erat, assedit : collatio non de imis, sed de supernis habita est.
◊ Mattæ etiam morituris substerni solebant. Cæsarius
Heisterbach. lib. 7. cap. 52 :
Præparate aquam calidam, unde lavari debeam, et post
paululum sternite Mattam.
Adde lib. 11. cap. 9. 16. 17. 19. 25. 26. et Vitam S.
Hildegundis n. 34.
Mattarum monachicarum passim alibi occurrit mentio, apud
Lanfrancum in Statutis Ordinis S. Bened. cap. 10. Petrum Blesensem Epist. 90. in libro
Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 94. in Chronico Windesemiensi lib. 2. cap. 23. 65. etc.
Vide cætera in
Psiatium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Substernebantur
et mortuis in solemnitate exequiarum. Statuta monialium S. Salvatoris Massil. ann. 1400 :
Mandamus ut subtus cadaver monialis defunctæ ponatur mantellus honestus
pennaforratus, coopertorium bonum et sufficiens, ac Matalitium cum traversalio seu
pulvinari.
Vide
Matalacium.
Mattarii, appellati Manichæi, quod super arundines et
mattas accumberent, ut auctor
est Augustinus lib. 5. contra Faustum cap. 5. et ex eo forte Eckbertus Schonaugiensis
Serm. 1. adversus Catharos.
Mattula,
Culcitra, Papiæ, vel minor matta. Alibi :
Matura, Culcitra.
Hariulfus lib. 4. Chron. Centul. cap. 26 :
Lectuli pompa, congesta vili Matula,
procul aberat.
Occurrit apud Hug. a S. Vict. lib. 2. de Claustro animæ in
Prologo, in in Vita S. Sulpitii Pii Episc. Bituric. n. 14. in Vita S. Berlendis Virg. cap.
2. num. 9. in Miracul. S. Richarii lib. 1. cap. 6. Hinc nostrum
Matelas vel
Materas, pro culcitra.