« »
 
[]« Nobilitatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 597a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOBILITATIO
NOBILITATIO, In nobilium ordinem cooptatio, Gall. Annoblissement, in Literis ann. 1361. apud Rymerum tom. 6. p. 342. Vide Nobilitare.
P. Carpentier, 1766.
Nobilitacion, in Instr. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 480. art. 6.
P. Carpentier, 1766.
Plurima hac de re disquirenda sunt, quæ ad Glossarii institutum quam maxime pertinent. Et primo quidem, quando plebeios homines nobilium ordini et prærogativis aggregandi usus incœpit ; tum qua ratione quave de causa id fiebat ; denique inquirendum utrum acquisita semel nobilitate quis poterat spoliari, imo et ab antiqua, a parentibusve accepta descisci ; et quo pacto id contingebat. Quibus utcunque ad faciendum satis, ea, quæ mihi Regesta Chartarum regiarum ex Chartophylacio regio evolventi hanc in rem notanda occurrerunt, hic exhibere propositum est, iis tamen prætermissis, quæ satis accurate et ex Chartis authenticis profert D. La Roque in suo de Nobilitate tractatu.
P. Carpentier, 1766.
In primis vero monitum velim lectorem, observandi, non decernendi animo hæc a me proponi, cum nonnulla sint, quæ non modo hodiernis nostris moribus, sed et iis, quæ ætatis ejusdem sunt, monumentis repugnare videantur ; ita ut in hac re, uti et in pluribus [] aliis, quæ ad historiam nostram spectant, aliquid statuere difficillimum sit, quod omni ex parte certum stabilitumque ab omnibus existimetur. Quæ nequaquam gratuito dicta esse ex sequentibus patebit.
P. Carpentier, 1766.
Hæc certe inter homines, qui natura pares sunt, distinctio cuique sanæ mentis probaretur, si ingenii acuendi aut virtutis remunerandæ duntaxat causa adinventa fuisset : nam, quæ ex iis ortum habet, sola propriam laudem meretur, non quæ fortuito et casu accidit. Hinc literis, quibus homines plebeii in nobilium ordinem cooptantur, hæc vulgo præmittitur formula :
Licet usus gentium nobilitatem in divitiis acquisitis introduxerit dominari, rationi tamen sagacius disponenti placuit ut mores et actus demonstrent nobilitatem hominum, et exinde mereantur nobiles verius reputari.
Verum favori pecuniisve sæpissime accepta referri debet nobilitatio : neque enim ex hujusmodi literis, quæ formulæ sunt, quidquam in gratiam illius cui conceduntur, certo concludi potest ; nisi in iis singularia afferantur hujusce concessionis argumenta, ex quibus persona æstimari liceat : ea quippe interdum levissima sunt, cujusmodi est pia ad Jerosolymam peregrinatio, ob quam Arnaldus Bernardus civis Tornacensis a rege nobilitate donatur anno 1476. in Reg. 195. ch. 1615.
P. Carpentier, 1766.
Latino sermone sæpius scribebantur literæ nobilitationum : tametsi plurimæ Gallico idiomate exaratæ reperiuntur, quarum prima, quæ mihi occurrerit, ad annum 1323. pertinet.
P. Carpentier, 1766.
Antiquior, quæ a me visa est, nobilitationis litera, ad finem 13. sæculi spectat, annum inter 1285. et 1290. pro Egidio de Curte superiori in Reg. 34. ch. 71.
P. Carpentier, 1766.
Feudorum itaque institutione longe posterior est nobilium creatio, quæ tum tandem cœpisse videtur, cum plebeis hominibus feuda possidendi facta est licentia. Sed cum inde etiam nobilibus nequaquam exæquarentur, licet divitiis eos plerumque superarent, quo ad eos accederent propius, et a paribus suis magis secernerentur, literas a rege pecuniis aut favore obtinuerunt, ut qui ordine dispares erant, privilegiis saltem æquales forent : neque enim feuda nobilitatem conferebant, quod exemplis probare facile est. Poncius dictus le Roy, dominus castri de Cortona, nobilitatur anno 1315. ex Reg. 52. ch. 115. ita et Grimoardi anno 1319. ex Reg. 59. ch. 232. qui domini de Ville-Brumier et de Monbet nuncupantur ; eodem quoque beneficio, ut cæteros omittam, donatus Stephanus de Caritate, dominus feudi trium puellarum Parisiis anno 1389. ex Reg. 136. ch. 166. Non omnium tamen feudorum hæc fuit conditio : erant quippe feuda nobilibus tantum adscripta, ut patet ex Literis anni 1321. in Reg. 61. ch. 43. quibus nobilitas Petro Touset ea ratione conceditur, ut feudum obtinere valeat.
P. Carpentier, 1766.
Nobiles creare unius regiæ seu supremæ dignitatis potestatisque est prærogativa, quam principes interdum legatis suis, in dissitis præsertim provinciis, attribuerunt ; modo literæ ab ipsis concessæ ad regem confirmandæ deferrentur ; quod passim occurrit. Quam consuetudinem ad imperatores CP. ex Gregorii Nazianzeni poemate 2. nonnulli referendam esse censent. Consule Desmolet. tom. 9. pag. 161. et novum Tract. de re diplom. tom. 4. pag. 551. []
P. Carpentier, 1766.
Extraneæ regionis nobiles, qui regnum incolere volebant, literis regiis petebant nobilitatem suam firmari et stabiliri ; ejusmodi sunt quæ dantur anno 1348. in Reg. 76. ch. 1. Hennequino de Lucerode equiti, qui ex comitatu Juliacensi transductus apud Viromanduos uxorem duxerat, ibique consederat.
P. Carpentier, 1766.
Sponte assentior D. la Roque, qui eos tantum inter nobiles cooptatos censet, qui honesto et libero loco nati erant. Hinc est sane quod libertatis prius concessæ mentio fit in literis, quibus nobilitate donantur homines glebæ adscripti. Extant nihilominus Literæ annorum 1354. et 1365. quæ libertatem ab ejusmodi hominibus obtentam antea fuisse, silent. An a Cancellario scribave id oscitanter prætermissum esse probabiliter allegari possit, haud satis scio. Vide supra in Miles.
P. Carpentier, 1766.
Nobilitatio ad vitam illius, cui concedebantur, interdum fuit determinata, uti docent Literæ ann. 1363. ducis Barrensis pro Hussone Chaulmont, quæ a rege confirmantur ann. 1364. in Reg. 98. ch. 118.
P. Carpentier, 1766.
Vulgaris usus est memorari in literis officia exhibita ab eo, qui nobilis efficitur ; singulare vero prorsus ea enumerari, quæ futura sunt, ut videre est in Literis ann. 1373. ex Reg. 105. ch. 430. quibus Rogerus, dictus Louvet, burgensis seu civis Rotomagensis inter nobiles adscribitur ob ea servitia, quæ ab ipso anno sequenti præstanda dicuntur in officio majoris et præfecti ejusdem urbis.
P. Carpentier, 1766.
Extant literæ, ut recte monet D. La Roque, quibus nobilitas viduis filiisque ex eisdem natis confertur ; cui addi potest, et nascituris ; quod legitur in Literis ann. 1393. ex Reg. 145. ch. 145. pro Jaqueta Bertine, vidua Laurentii de Petraponte, et in aliis pro Maria, vidua Joannis de Bezegneul ibid. ch. 229. Neque etiam prætermittendum quod ejusmodi literæ viri defuncti nomen aliquando taceant, ut efficere licet ex Literis annorum 1368. et 1384. ex Reg. 100. ch. 154. et 126. ch. 159. pro Mauguieta, dicta la Païenne et Margarita la Gaillarde ; nisi, prout tunc temporis mos erat, virorum nomina, le Païen nimirum et le Gaillard, inflexione feminina hic efferantur.
P. Carpentier, 1766.
Sed quod maxime notandum est, ipsi etiam superstites viri nobilitatis, uxoribus liberisque suis concessæ, aliquando non erant participes ; quod demonstrare videntur literæ, quæ appellatis licet virorum nominibus, de eorum nobilitate silent ; id enim eas tacuisse haud probabile est, si gente fuissent aut concessione nobiles. Ubi conjecturis nos liberius indulgere nemo suspicabitur, si sequentia paululum attente adverterit. Margarita filia naturalis Joannis de Kyerisy militis, domini de Mureto, tunc uxor Colini des Cais, omissa ipsius conditione, legitima et nobilis cum prole sua masculina declaratur Literis ann. 1363. in Reg. 95. ch. 104. Joannes le Coq, cujus uxor Jaquelina filia Joannis Maillart, cum patre et fratribus suis nobilitatur ann. 1372. in Reg. 104. ch. 175. ejusdem concessione particeps nequaquam dicitur. Iis addi potest Joanneta de Villepinte, filia naturalis Petri du Chateau consiliarii Cameræ Computorum, et uxor Reginaldi Freron regis archiatri, quæ ann. 1391. ex Reg. 142. ch. 231. legitimatur, et cum prole sua nobilitatur. Eo etiam spectant Literæ ann. 1428. in Reg. 174. ch. 203. et [] 204. quibus Perreta de Billy, necdum nupta, legitimatur, et cum nascituris ex ea liberis nobilitatur : neque enim id privilegii ea conditione ipsi concessum est, ut nobili viro nubat ; si secus itaque fecisset, ex plebeio homine procreasset liberos nobiles. Idem denique probant Literæ ann. 1320. ex Reg. 59. ch. 458. quæ nobilibus accensent Nicolaum et Joannem de Molendinis
cum eorum posteritate etiam ex feminis descendente
, et aliæ ann. 1368. ex Reg. 99. ch. 230. pro Philippoto de Modulan et Coletta Joannaque sororibus suis. Matris ergo, non patris, conditionem nonnunquam sequebantur liberi, ut rursus ex infra dicendis manifestum erit.
P. Carpentier, 1766.
Armigeri seu Equitis appellatio nobilium propria erat ; hæc tamen tribuitur Guillelmo de Conros, filio illegitimo Astorgii d'Orelhac, in Literis ann. 1341. ex Reg. 74. quibus legitimatur et nobilitatur. An militum bastardis attributa hæc prærogativa, qui nihilominus legitimationis nobilitationisque literis, prout cæteri, indigebant ? In exemplum sit Joannes de Bosco, dominus de Domo forti, d'Onay et de Toussi, filius illegitimus Radulphi comitis Aucensis, Franciæ comitis stabuli, qui an. 1395. Literis regiis ex Reg. 149. ch. 146. nobilitatur.
P. Carpentier, 1766.
Cingulo militari donabantur publice, qui ad nobilium ordinem promovebantur ; adeo ut, si certa de causa privatim id actum fuisset, auctoritate regia resarciretur quod minus legitime factum esse putabant. Hinc est quod Gerardus de Turre d'Escure regi supplicat, ut nobilitatem suam confirmare velit, quæ ei denegabatur unicam hanc ob causam, quod Petrus de Turre pater suus moriens, militiæ honoribus domi intra privatos parietes fuisset ornatus. Cui supplicationi annuit rex Litteris ann. 1337. ex Reg. 70. ch. 365. quibus Petrum de Turre militem obiisse pronuntiat, non secus ac si ex nobilibus ortum habuisset.
P. Carpentier, 1766.
Cum de alicujus nobilitate controversia erat, auctoritate regia de ea inquirebatur, quæ hac inquisitione primo statuta, literis regiis deinde firmabatur, quibus hæc addebatur formula, Eumque, quantum opus est, nobilitamus : quod non omnibus gratum fuisse non injuria suspicor. Ubi vero nobilitatis argumenta proferre difficillimum erat, iis exhibendis, simul et inquisitione de iis facienda nonnunquam liberabantur a rege ; cujus dispensationis mentio fiebat in literis, quibus nobilitas, etsi invalidis argumentis stabilita, asserebatur, vel etiam conferebatur ; quod factum reperimus ann. 1408. ex Reg. 163. ch. 201. in gratiam Joannis de Bosco, scribæ parlamenti in re criminali, et ann. 1409. in Reg. 167. ch. 325. pro Michaele et Roberto de Rouvres, qui ridenda potius quam probanda in suo supplici libello afferunt argumenta ; sed, ut quod res est fatear, ridicula magis sunt, quæ a Joanne et Gasparo Bureau ann. 1447. in Reg. 178. ch. 256. allegantur, ut pote qui nobilitatem suam ad Literas Henrici comitis Campaniæ ann. 1161. etsi a Joanne rege ann. 1361. confirmatæ reperiantur, referre non dubitant. Simplicior est Joannis des Bourdils ex senescallia Carcassonensi agendi ratio : is enim, cum gentis suæ antiquitatem non satis dilucide probare potuisset, Literas obtinet a rege ann. 1382. ex Reg. 122. ch. 1. quibus inter nobiles adsciscitur. []
P. Carpentier, 1766.
Nobilitas ergo amitti poterat ; et id quidem multiplici ratione. Prima est practicam, ut cum ipsis loquar, artemve mercatoriam exercendo. Occurrunt quamplurimæ literæ, quæ id evincunt.
P. Carpentier, 1766.
Altera est, non vivendo seu non se gerendo prout nobiles decet, uti habent literæ, quibus, quid his verbis significatum voluerint, non apertius declaratur. Sic Petrus Saffroy armiger, ex patre et matre nobilibus ortus, nobilitate donatus, vel nobilitati restitutus, dicitur in Literis ann. 1358. ex Reg. 87. ch. 58. quod parentes ejus nobilium more non vixerint. Iis tamen nonnullam lucem præferunt ea, quæ leguntur in Instr. ann. 1391. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 116. col. 1. ubi quibusdam nobilitas denegatur ea potissimum ex causa,
quod prædicti dicentes se nobiles, non habent equum seu equos, nec alia arma in domibus ipsorum
. Verum non armis duntaxat, sed et vestium forma nobiles ab aliis distinguebantur, ut videre est supra in Miles, unde qui ejusmodi privilegiorum minus erat studiosus, more nobilium non censebatur vivere.
P. Carpentier, 1766.
Tertia, quæ frequentior est, quantumvis minus nota videatur, uxores plebeias ducendo ; quod pluribus facile est probare argumentis. Guillelmus de Savigny ann. 1345. ex Reg. 68. ch. 340. Bertrandus de Batut ann. 1356. ex Reg. 84. ch. 701. et Joannetus de Marton ann. 1365. ex Reg. 98. ch. 462. ex patribus nobilibus orti, quod matres ex plebe habuerint, literis regiis nobilitantur. Sic et Beatrix, viri nobilis Petri de Rochedun uxor, cum posteritate sua ann. 1372. in Reg. 103. ch. 88. et Isabella, uxor Joannis Thibaut armigeri, cum liberis natis et nascituris ann. 1405. ex Reg. 60. ch. 198. pari donantur beneficio pari ex causa. Neque ab iis secernenda est Joanna de Clamecy, quæ cum posteritate sua nata et nascitura ann. 1362. ex Reg. 91. ch. 341. nobilitatur, tametsi nobilitatem Andreæ du Moustier, ejusdem Joannæ mariti, in dubium revocare videatur D. La Roque, maxime ex iis verbis :
qui a nobilibus traxisse dicitur originem, sicut fide digna relatio testatur,
ut legitur in iisdem literis. Erroris occasio fuit verbum dicitur, quod ubi etiam de re certissima, puta de Dei existentia, sermo est, usurpari solitum hac ætate non attendit : id tamen suspicari promptum erat ex iis quæ adduntur, sicut fide digna relatio testatur, quæ cum re dubia nequaquam alligari possunt. Sed vereor ne quis hæc superflue dicta esse existimet, quando ipse Andreas Domicelli nomine ibi appelletur. Hanc denique nostram de amittendæ nobilitatis ratione sententiam invicte, ut arbitror, probant Literæ ex Reg. 97. ch. 7. quas anno 1366. supplicando regi exhibent Petrus des Bordes et Jacobus ejus fratris filius, ut antiquæ nobilitati suæ restituantur, a qua majores sui defecerant, dum, ut rebus suis providerent, uxores copiis amplissimas, posthabito genere, duxissent, quod a rege ipsis ultro conceditur.
P. Carpentier, 1766.
Eadem quoque erat virginis nobilis conditio, si viro plebei ordinis nupsisset. Id sane innuere videntur Literæ ann. 1374. ex Reg. 106. ch. 118. quibus nobilitate donatur Gileta, quæ domicella appellatur, una cum viro suo Eustachio de la Pierre, castelleti Parisiensis consiliario. Unde effici potest, quod tamen pro certo ponere non ausim, nobilitate [] privatos fuisse, qui dispari genere conjungebantur. Ut quid enim nobilis efficeretur, quæ a parentibus suis hanc habuerat prærogativam ? quando quidem, ut superius diximus, matris conditionem sequerentur filii. Vide Disparagare. Idem quoque opinatus est Auctor Cæremonialis Gallici MS. a Cangio laudati in Dissert. 10. ad Joinvill. :
Et se un noble homme d'ancienneté est issu après sa noblesse de quatre lignes non nobles, c'est à savoir de celle de l'esle (ayeule) de suzesle (bisayeule) et de mere, il ne se devroit plus nommer gentilhomme, et pour cette cause tout noble homme doit desirer à soy marier à noble lignie.
Unde ejusmodi nobiles degeneres appellat Monstrelletus 1. vol. cap. 44. imo nothi vel spurii habebantur liberi ex dispari conjugio prognati, ut legitur in Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Spurius, de parte nobili et de matre vili. Ibidem : Notus (pro Nothus) de patre non nobili et de matre nobili.
P. Carpentier, 1766.
Hæc vero, quanquam certis pluribusque stabilitæ sint monumentis, ab usu tamen recepto aliquando discessum esse, videre est in voce Bastardus supra, ubi homines etiam illegitimæ originis, nobilitatis privilegia cum uxore plebeia liberisque ex ea natis communicasse observavimus. Nihil itaque est, ut paulo ante monuimus, quod adeo firmum statutumque sit, cui statim opposito exemplo repugnari non possit. Idcirco nobis sufficiat facta protulisse, rem alii definiant. Et quidem pro libito hac in re actum olim fuisse conjicere est, cum nobili S. Juliani Brivatensis collegio, cui nemo nisi ex nobilissima gente adscribi asseritur, huic tamen præpositum reperiamus Joannem Talapin, qui Literis ann. 1391. ex Reg. 142. ch. 109. inter nobiles cooptatur.