« »
 
NAUTA, NOTA 1, NOTA 2, NOTA 3, NOTA 4.
[]« Nauta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 581a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NAUTA
NAUTA, Genus magistratus in portubus navigationi et commercio præpositi. Vetus Inscriptio relata in Commentariis literariis Trevoltianis April. 1717. pag. 627 :
Tib. Cæsare Aug. Jovi Optum. Maxsumo Ram
°. (f. aram.) Nautæ Parisiaci publice posierunt. Hic non esse intelligendos nautas vectores ibidem probatur pag. 639. ex eo maxime, quod Eques Romanus Nauta Araricus dicatur in alio veteri monumento ibidem pag. 640. memorato.
[]« 1 nota » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 609a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOTA1
1. NOTA. Notæ, Petro Diacono de Notis literar.
dictæ sunt eo quod verba, vel syllabas præfixis characteribus notent, ut ad notitiam legentium revocent : quas qui scribunt, proprie Notarii appellantur.
Notæ igitur sunt signa quædam literarum quibus vox integra intelligitur : unde σημεία γραμμάτων dicuntur Dioni libro 55. Signa verborum, sancto Hieronymo ad Julianum, et Epist. ad Principiam. Sexta Synodus Act. 12 :
Ἐπιφερόμενος ὑπαναγνωστιϰὸν διὰ σημείων.
Qui iis utebantur, σημειογράφοι dicti, Latinis Notarii, ut est in Glossis Græc. Lat. Apud Ammianum lib. 18. Ancilla Notarum perita. De earum usu, sic Valerius Probus Grammaticus de Notis Romanorum interpretandis :
Apud veteres cum usus Notarum nullus esset, scribendi facultatem, maxime in Senatu, qui aderant, scribendo, ut celeriter comprehenderent, quædam verba atque nomina ex communi consensu primis literis notabant : et singulæ quid significarent, in promptu erat. Quod in nominibus, prænominibus, Legibus publicis, Pontificumque monumentis, Jurisque civilis libris etiam nunc manet. Ad quas Notas publicas accessit et studiosorum voluntas, ut unusquisque familiares sibi notas pro voluntate signaret.
A quibus vero primum inventæ sint ejusmodi Notæ, docet idem Petrus diaconus ex Isidoro lib. 1. Orig. cap. 21 :
Vulgares Notas Ennius primus mille et centum invenit, ad hunc scilicet usum, ut quicquid per contentionem præsentium diceretur, Librarii complures scriberent simul adstantes, divisis inter se partibus, quod quisque verba, et quo ordine excipere. Dehinc Tullius Tyro Ciceronis Libertus Notas præpositionum commentatus est. Post hunc Philargyrus Samius et Aquila Mæcenatis Libertus alias addiderunt. Deinde Lucius Annæus Seneca contractis omnibus, digesto et aucto numero, opus in quinque millia extendit.
Ex quo quidem Diacono emendandus idem Isidorus, in hisce verbis :
Post eum tertius Persannius Philargyrus ;
legendum enim post eum Samius Phylargyrius, quod non advertit Lipsius. Istiusmodi per notarum compendia scribendi rationis passim mentio est apud Scriptores. Gellius lib. 17. cap. 9 :
  Scriptor eris felix, cui littera verbum est,
Quique Notis linguam superet, cursumque loquentis
  Excipiens longas nova per compendia voces.
Martialis lib. 14. Epigrammate 208. de Notario :
Currant verba licet, manus est velocior illis :
Nondum lingua suum, dextra peregit opus.
Prudentius περὶ στεφάνων de passione S. Cassiani :
Præfuerat studiis puerilibus, et grege multo
Septus, magister literarum sederat,
Verba Notis brevibus comprendere cuncta peritus,
Raptimque punctis dicta præpetibus sequi.
S. Hieronym. Epist. 111 :
Mea autem lingua in similitudinem scribæ velocis, quem Notarium possumus intelligere, quodam signorum compendio breviatum Evangelii, strictumque sermonem exaravit in tabulis cordis carnalibus.
S. Augustinus Epist. 258. de quodam Notario :
Erat autem strenuus in Notis, et in scribendo bene laboriosus.
Idem lib. 2. de [] Doctr. Christ. cap. 26 :
Ex eo genere sunt etiam Notæ, quas qui didicerunt, proprie jam Notarii appellantur.
Idem in Collat. 2. diei cum Donatist. cap. 3 :
Et cum se Notas ignorare dicerent, petentes, ut prius eis ederentur gesta conscripta, Cognitor jussit, ut quod eorum Notarii exceperant, eis recitaretur.
Collatio Carthag. 2. cap. 43 :
Notas non novimus, neque ea natura rerum est, atque ipsarum, ut ita dixerim, literarum, ut quisquam notas legat alienas. In Codicibus legere non possumus, nisi edita fuerint gesta in paginis, non habeo quod tractem, non habeo quod legam.
Martyrium sancti Genesii Arelat. apud Surium 25. Aug. :
Sanctus itaque Genesius in juventutis flore primævo provincialis militiæ tyrocinium suscepit, eam officii partem studio et arte complexus, quæ patronorum verba, vel nova signorum velocitate, vel dexteræ, sonum vocis æquaret, spiritalem futuræ gloriæ imaginem præfigurans, ut, qui præcepta divina celeritate audiret, ea fidelibus Notis piæ mentis exciperet.
Ennodius in Vita sancti Epiphanii Episc. Ticinensis :
Notarum in scribendo compendia, et figuras varias verborum multitudinem comprehendentes brevi assecutus, in Exceptorum numero dedicatus enituit.
Marcus Diaconus Gazensis in Vita S. Porphyrii Episc. Gazensis n. 88. ex versione Gentiani Herveti :
Cornelius..... sciens Notis scribere, quibus utuntur in Jure,... notabat omnia, quæ dicebantur et opponebantur.
Sanctus Rembertus in Vita S. Anscharii Arch. Brem. cap. 15 :
Porro.... quam studiosus fuerit, testantur Codices magni apud nos, quos ipse propria manu per Notas conscripsit.
Quæ sic extulit Gualdo Corbeiensis Monachus :
Quam fervens in amore Dei fuit, et studiosus,
Indicio libros, quos ipse Notavit, habemus,
In quibus Omnipotentis laus æterna resultat.
Idem :
Sedis Apostolicæ fecit decreta Notare
Plurihus in foliis.
Vide Glossarium mediæ Græcit. in Νοτάριος, col. 1003. et voce Σημεῖα col. 1361.
L. Henschel, 1840–1850.
Nota, Nomen, vel potius literæ quæ nomen efficiunt. Richer. in præfat :
Unde cum hic atque illic sepe Karoli, sepe Ludovici Notæ afferuntur pro tempore actorum pradens lector reges æquivocos pernotabit.
Notare, Notis exscribere, apud Quintilianum in Præfat. libr. de Institut. Orat. Epitaphium descriptum a Gelenio in Sacrario Coloniensi pag. 356. ac nuper repertum, quod videtur a Sidonio Apollinari fuisse compositum, quo lubentius integrum hic subjicimus :
Hoc hoc sepulerum respice,
Qui Carmen et Musas amas,
Et nostra communi lege
Lacrymando titulo nomina,
Nam nobis pueris simul,
Ars varia, par ætas, erat,
Ego consonanti fistula
Sidonius acris perstrepens,
Hoc Carmen, hæc ara, hic cinis,
Pueri sepulcrum est Xanthiæ,
Qui morte acerba raptus est,
Jam doctus in compendia
Tot literarum et nominum
Notare currenti stylo,
Quot lingua currens diceret.
Jam nemo superaret legens,
Jam voce herili cœperat,
Aurem vocari ad proximam.
Heu merte propera concidit,
Arcana qui solus sui
Sciturus Domini fuit.
[] Consule, si lubet, de scriptione per Notas, Hermannum Hugonem de Prima scribendi origine cap. 18. et quæ de ejusmodi Notis observavit Lipsius Centur. 1. ad Belgas Epist. 27. præfixa Notis Tyronis a Grutero editis. Adde Brencmannum lib. 2. Hist. Pandect. cap. 3. Consule Præfationem nostram ad Alphabetum Tironianum et quæ de iisdem notis effutiunt Auctores novi Tract. de re diplom. tom. 2. et 3. Koppii Palægraph. critic. tom. 1. c. 3.
P. Carpentier, 1766.
Nota, Commentarius compendiose scriptus, seu primarium exemplar notis descriptum. Flos Histor. ex Cod. reg. 5515. ad calcem :
Quem (librum) ego Nicolaus Falconi primo scripsi in Gallico idiomate, sicut idem frater Hayto michi ore suo dictabat absque Nota sive alio exemplari, et de Gallico transtuli in Latinum, anno Domini 1307.
[]« 2 nota » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 609c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOTA2
2. NOTA. Notæ Musicæ, quæ in Libris Ecclesiasticis, singulis vocum syllabis supperaddebantur. Capitulare Aquisgranense ann. 879. cap. 70. et Capitul. Caroli Magni lib. 1. cap. 68. lib. 6. cap. 277 :
Psalmos, Notas, cantus, compotum, Grammaticam per singula Monasteria, vel Episcopia discant.
Joan. Sarisberiensis lib. 1. Metalogici cap. 20 :
Nec miretur quis tantam vim fuisse in Notulis, cum et musici cantores paucis characteribus multas acutarum et gravium differentias indicent vocum. Et ob hoc quidem characteres illos musicæ Claves dicunt.
Ademarus in Carolo Magno ann. 787 :
Et omnes Franciæ Cantores didicerunt Notam Romanam, quam nunc vocant Notam Franciscam : excepto quod tremulas, vel vinnulas, sive colligibiles, vel secabiles voces in cantu non poterant perfecte exprimere Franci, etc.
Ingulfus pag. 886 :
Missæ, quæ cum Nota canuntur,
id est, cum modulatione musica, libro notis musicis notato coram proposito. Vide Abbatum S. Albani :
Cantator composuit historiam, et ei Notam melicam adaptavit. Missa sine Nota,
ibidem.
In dicta Capella fiet servitium solenne cum Nota
, in Charta ann. 1362. ex Chartophylacii Regii Regesto 92. num. 155. Charta ann. 1393. tom. 2. Hist. Eccles. Meld. pag. 253 :
Cantare solemniter et ad Notam officium divinum singulis diebus Dominicis.
Adde Formulare Anglic. Thomæ Madox pag. 339. Vide Capitul. Caroli Magni lib. 1. cap. 72. 68. et supra, Cantus Romanus.
Notare, Notas musicas Libris Ecclesiasticis adscribere. Sanctus Anselmus lib. 1. Epist. 21 :
Suis vos precibus ad Notandum Antiphonarium adhortare desiderat.
Ademarus in Vita Caroli Magni :
Antiphonarios sancti Gregorii, quos ipse Notaverat nota Romana.
Liber Anniversariorum Basilicæ Vaticanæ fol. 144 :
Item unum Breviarium pulchrum Notatum in duobus voluminibus. Item unum Graduale Notatum parvi voluminis.
Acta Murensis Monasterii pag. 32 :
Est et Evangelicus Liber, et 4. Gradualia : ex his unus Musicen vocatum est, et duo libri cum versibus Offertoriorum ; ex his unus musice Notatus est. Et tres Antiphonarii, ex quibus unus musice Notatus est.
Petrus Damian. Libro 6. Epistola 32. de quodam Monacho :
Erat autem ille frater multis exercitiorum artibus pollens, scribendi videlicet et Notandi, tornandi insuper et fabricandi.
Chronic. Trudonense lib. 8 :
Raro unquam ipse cessabat, quin semper aut scriberet, aut Notaret.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Notator, Qui libris Ecclesiasticis [] notas musicas adscribit. Bernardus Monachus Tractatum de ratione cantandi Gradale incipit his verbis :
Sicut Notatores Antiphonarum præmunivimus, ita et eos, qui Gradalia notaturi sunt, præmunimus.
Nota, Cantus, quomodo Note usurpant e vulgo nostri. Tidericus Langenius in Saxonia :
Restant alaudæ, quæ subsistunt sine fraude,
Perque suas Notas rudes sistunt idiotas.
P. Carpentier, 1766.
Lit. remiss. ann. 1418. in Reg. 170. Chartoph. reg. ch. 200 :
Lequel avoit un petit flaiolet de bos et l'eust fait flaioler et dire une Note, à laquelle Note icellui Willardin eust dancié un tour ou deux.
Aliæ ann. 1470. in Reg. 195. ch. 420 :
Pour l'amour de laquelle jeune fille lesdiz joueurs commencerent à jouer une Note Joyeuse.
Jam vero qualis olim fuerit Cantus, quem Gregorianum dicimus, et an notis, quibus vulgo utimur, musicis constiterit, non omnino constat : quanquam id minus vero consentaneum videtur, cum ejusmodi notas multo post adinventas tradant plerique. Incertum etiam, an earum vice aspersa fuerint literis alphabeticis, quæ vocis tonos denotarent, Antiphonaria et Gradalia, uti postea factitatum palam est : etsi videatur id diserte indicare Eckehardus Junior de Casibus sancti Galli cap. 4. ubi de Petro, uno, uti vult, e Cantoribus, quos Roma in Galliam ad Carolum misit Adrianus Pontifex, verba facit :
In ipso quoque (Antiphonario) primus ille literas Alphabeti significativas notulis quibus visum est, aut susum, aut jusum, aut ante, aut retro, assignari excogitavit : quas postea cuidam amico quærenti Notker Balbulus dilucidavit.
Exstat vero Opusculum istud Notkeri tom. 5. Antiq. Lect. Canisii, parte 2. pag. 739. cum hocce titulo :
Notker Lanthberto fratri salutem. Quid singulæ litteræ in superscriptione significent cantilenæ, prout potui, juxta tuam petitionem explanare studui.
Singularum vero literarum in Musica vim ex eodem Notkero, initio literarum Alphabeti hujusce Glossarii ascribendam curavimus. Certe Cantus Gregorianus Notis constitit, quæ Musicæ et cantandi tonos indicarent : has Romanas vocabant. Monachus Egolismensis ann. 787 :
Tribuitque Antiphonarios sancti Gregorii, quos ipse notaverat Nota Romana.
Infra :
Omnes Franciæ Cantores didicerunt Notam Romanam, quam nunc vocant Franciscam.
Hæ porro Notæ singulis syllabis adscriptæ erant. Chronicon Trudonense lib. 8 :
Graduale unum.... scripsit, illuminavit, musiceque notavit, syllabatim, ut ita dicam, totum usum prius a senioribus secundum antiqua eorum Gradualia discutiens.
Exstat in Biblioth. Monasterii Corbeiens. vetus Graduale hisce notatum characteribus, seu notis. Ejusmodi etiam descripsit Menardus ad lib. Sacram. Greg. pag. 76. Sed an eædem sint, quæ Petri Cantoris, vel Notkeri, non ausim definire. Nam extremis sæculis, ut ait Hugonis Reutlingensis Interpres, ei, ut putatur, coævus, in Proœmio,
processu temporis quidam Alemanni, et præcipue Monachi Ordinis S. Benedicti, qui cantum musicalem non solum ex arte, verum etiam ex usu et consuetudine perfecte et cordetenus didicerant, ipsum, omissis clavibus et lineis, quæ in neuma seu nota et musicali requiruntur, simpliciter in libris eorum notare cœperunt, et sic decantaverunt deinde juniores, et suos [] discipulos sine arte ex frequenti usu et ex magna consuetudine cantum informare, qui cantus sic per consuetudinem doctus ad diversa pervenerit loca. Unde jam non musicæ, sed Usus est denominatus, etc
. Ut ut sit, pro certo habetur regulas, claves, et notas musicas hodiernas, Guidonem Aretinum Monach. sub ann. 1022. adinvenisse, uti post Vincentium Belvac. lib. 25. cap. 14. et alios, observat Baron. ad hunc ann. n. 20. Is enim syllabas ut, re, mi, fa, sol, la, reperit, quibus septem discrimina vocum vulgo designantur : quod longe antea similiter factitasse Ægyptios, et septem voculis sonos hos expressisse testatur Dionysius Halicarnasseus lib. Περὶ Ἑρμηνείας, qui vulgo Demetrio Phaleræo ascribitur, pag. 35. Editionis Morellianæ. Tradit præterea auctor Vitæ S. Benonnis Episcopi Misnensis cap. 16. apud Surium tom. 7. (vixit Benno ann. 1066.) docuisse
notas musicales regulare, et sic cantare in Ecclesia Misnensi
. Chronic. Trudonense lib. 8 :
Instruxit etiam eos arte musica secundum Guidonem.
Nec scio, an hanc novam musicæ rationem improbet Letaldus, qui eodem sæculo vixit, in Vita S. Juliani Cenoman. :
Sane Responsoriorum et Antiphonarum, ut petistis, digessimus ordinem, in quibus, pro vitando fastidio, de unoquoque modo singula compegimus corpora. Neque omnino alienari volumus a similitudine veteris ritus, ne barbaram aut inexpertam, uti perhibetur, melodiam fingeremus. Non enim mihi placet quorundam musicorum novitas, qui tanta dissimilitudine utuntur, et veteres sequi omnino dedignentur auctores, etc.
[]« 3 nota » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 610b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOTA3
3. NOTA, Instrumentum Notariorum, qui inde nostris Gardenotes dicuntur, seu Instrumentorum custodes. Concilium Avenionense ann. 1279. can. 14 :
Statuimus, quod tam hæres quilibet, quam notarius, qui Notam cujuslibet receperit testamenti, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Commentariolum intelligo, qui compendiariam rei rationem complectatur, ut et in Extracto ann. 1336. e venditione partis urbis Massil. a Benedicto Episc. facta Carolo Andegav. Provinciæ Comiti ann. 1259. ex Schedis Præsidis de Mazaugues :
De Notis et abreviaturis in dictis cartulariis contentis facere publica instrumenta.
Aliud extractum ann. 1430. ex Homagio ab incolis Masalgii suo domino Galterio de Ulmeto ann. 1371. præstito, ex iisdem Schedis :
Et me.... Notario qui... et de ipsis Notam recepi, ex qua hoc instrumentum publicum in hanc publicam formam per aliam manum scribi, redigi et grossari feci, aliis negotiis occupatus, virtute gratiæ regiæ mihi benigne concessæ, hicque manu propria me subscripsi, quia inveni concordare invicem.
Hic tam prima perscriptio, nostris vulgo Minute, intelligi potest, quam commentariolus : et certe pro primario ejusmodi scripto, seu matrice sive imbreviatura, ut verbis utar Statutorum Rom. l. 1. cap. 149. accipienda vox Nota in Edicto Philippi Pulcri ann. 1304. tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 417. ubi :
In primis ordinamus.... quod cum Notarii seu Tabelliones publici contractus in loco in quo morari et tenere cartularia sua consueverunt, dictos contractus receperint, in ipsis cartularibus seu protocollis substantialiter et seriatim in continenti ponant et inserant, et in cartulariis redacta, contrahentibus præsentibus legant et exponant, et si opus fuerit, Notam suam corrigant in præsentia contrahentium prædictorum.
Processus ann. 1459. [] ex Regesto Columba Cameræ Comput. Provinciæ :
Et inde facta decenti collatione de Nota cum suo extenso.
Charta Bernardi de Stabulo ann. 1412. ex Schedis Marchionis de Flamarens :
Et anullo omnes et singulas litteras, Notas, acta, memorialia.
Hic referenda sunt, quæ de hujusmodi Notis scribit Zinzelinus Extravagantium Johannis XXII. in cap. 5. tituli 14. De verborum significatione lit. X. in hanc clausulam Et cetera :
Hæc clausula comprehensiva est multorum verborum.... unde facit in argumentum, pro more Tabellionum, qui habent in aliquibus regionibus, quod recipientes Notam in protocollo de aliquo facto vel contractu, utuntur frequenter ista clausula ; et post redigendo instrumentum in mundum, apponunt multa verba, quæ non apposuerunt in Nota vel in protocollo, et illa subintellecta fore dicuntur sub tali clausula, Et cetera. De jure tamen scripto nihil plus in mundo, quam in protocollo debet reperiri, ut omnis falsitas et suspicio evitetur.
Vide Chartularium et Notula.
P. Carpentier, 1766.
Charta Theob. comit. Trec. pro monast. Corbiniac. in Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 16 :
Actum Trecis teste me ipso, anno Verbi incarnati 1199. mense Novembri. Data per manum Galteri cancellarii, Nota Alermi.
Nisi sit pro Signum seu subscriptio. Vide mox Notamen.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Porro cum hæ notæ seu perscriptiones Notariorum in foliis separatis et disjunctis describerentur, amittebantur sæpe, quod ne deinceps eveniret, Ludovicus XII. Franc. Rex statuit,
qu'à l'avenir tous Notaires et Tabellions feront bons et suffisans registres et protocolles des contrats et autres acts par eux reçus et passez, et qu'iceux mettroient par ordre selon la priorité et posteriorité des contrats et autres acts, afin que si doresenavant en étoit question, on pût avoir recours au protocolle, ou registres, fors et excepté les Notaires du Châtelet de Paris
.
[]« 4 nota » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 610c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOTA4
4. NOTA, Alia notione. Vide in Noda.