« »
 
OBLATIO 1, OBLATIO 2.
[]« 1 oblatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 014a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBLATIO1
1. OBLATIO, Idem quod Oblata, seu hostia. Ordo Romanus :
Et ponit Pontifex Oblationem in loco suo, et Archidiaconus calicem juxta eam.
Fortunatus in Vita S. Radegundis lib. 1. cap. 16 :
Oblationes etiam suis manibus faciens, locis venerabilibus incessabiliter dispensavit.
Præceptum Caroli C. pro Fontanella, tom. 3. Annal. Benedict. pag. 665. col. 1 :
Ut ad Ecclesiæ luminaria concinnanda et vinaticum ac Oblationes istas res habeant concessas.
Ermenricus post Isonis lib. 2. de Miraculis S. Othmari cap. 24 :
Ut ei intimaret Oblationes non ita munde paratas esse, ut puritas sacrificandi poposcisset.
Charta Ivonis Abbat. S. Dionysii ann. 1169 :
Hæc sunt autem, quæ jure habere debet,... Capitagia hominum nostrorum pro 40. sol. ita tamen ut de iis, qui Oblationes integras solvunt, vel dimidiam, nihil tale accipiat, etc.
Adde Gregorium M. qui panem sacrificii Oblationum coronas vocat lib. 4. Dialog. cap. 55.
Oblatio, Ipsum sacrificium. Gloss. Græc. Lat. : Oblatio, προσφορά, sic Græci sacrificium Christianum vocant. Epist. Synod. S. Cyrilli apud Mar. Mercat. pag. 369 :
Si quis dicit (Christum) et pro se obtulisse semetipsum Oblationem et non potius pro nobis solis, non enim eguit Oblatione qui peccatum omnino nescivit, anathema sit.
Occurrit apud eund. pag. 365. Capit. Caroli M. incerti anni cap. 12. et lib. 6. cap. 305. al. 407 :
Non solum sacrificia quæ a Sacerdotibus super altare Domino consecrantur, Oblationes fidelium dicuntur, sed quæcunque ei a fidelibus offeruntur, etc.
Ita S. Cyprianus Epist. 37 :
Significet mihi dies quibus in carcere beati fratres nostri ad immortalitatem gloriosæ mortis exitus transeunt, et celebrentur hic a nobis Oblationes et sacrificia ob commemorationes eorum, etc.
Et Epist. 27 :
Communicando cum lapsis, et offerendo Oblationes eorum, etc.
id est, eorum nomina e diptychis recitando. S. Audoenus in Vita S. Eligii lib. 2. cap. 20 :
Alio vero tempore, cum diœceses suas, ut Episcopis mos est, visitaret, extitit quædam certa causa ut in una Basilica interdiceret cursum vel Oblationem, quousque ipse juberet, celebrari.
Additio 3. Ludov. Pii cap. 4. et Chrodogangus Metensis in Regula Canonicorum cap. 72 :
Non oportet in domibus Oblationes celebrari ab Episcopis vel a Presbyteris.
Ex Concilio Laodiceno can. 58. ubi προσφοράς habetur. Utuntur præterea Gregorius Turon. lib. 7. cap. 22. Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 77. 94. 111. 141. 160. 178. lib. 6. cap. 70. Vide Glossar. med. Græcit. voce Ἀναφορά, col. 73.
Oblatio Formata et Sacrata, Hostia[] consecrata. Ordo Romanus :
Cum autem venerit ad communicandum, Dominus Pontifex porrigit ei (novo Episcopo consecrato) formatam atque sacratam Oblationem integram. Suscipiensque eam Episcopus, ipse ex ea communicet super altare : quod vero residuum erit, sibi reservet denuo ad communicandum unoquoque die usque ad 40. dies expletos.
Eadem verba habet Alcuinus lib. de Offic. divin. Oblationes consecratæ, apud Anastasium in S. Melchiade PP. pag. 27. Vide Forma.
Oblationes Fidelium, Quæ a Fidelibus et Christianis Ecclesiis offeruntur : in Concilio Aurel. I. can. 5. 14. 15. Aurel. II. can. 48. Matiscon. I. can. 4. in Capitul. Caroli M. lib. 1. cap. 47. lib. 5. cap. 22. lib. 6. cap. 84. 305. 1. edit. lib. 1. cap. 46. lib. 5. cap. 24. lib. 6. cap. 84. 407. Baluzii : quem vide in Notis tom. 2. col. 1149. et in Capitulari Aquisgranensi ann. 816. cap. 4. ubi Oblationum pares duas in usum pauperum, et tertiam in usus Clericorum aut Monachorum cedere debere præcipitur. Oblationis autem nomine intelligi debere quicquid offertur Ecclesiæ, quocunque modo, in Missa vel extra, statuitur apud Gregorium de verbor. signific. cap. 29. Adde Capitulare 2. Caroli M. incerti anni cap. 12.
Oblationes Altaris, Quæ pro Missis decantandis Sacerdoti fiunt apud Gaufridum Vindoc. lib. 4. Epist. 40. Vide Altare.
Oblationes Defunctorum, Quæ per Testamenta, aut alio quovis modo Ecclesiis offeruntur ac donantur, in Concilio Chartag. IV. can. 95. Vasensi I. can. 4. Arelat. II. can. 43. Aurel. II. can. 15. Aurelian. III. can. 22. Matiscon. I. can. 4. Agath. can. 4. in Capitul. Caroli M. lib. 7. cap. 199. 275. in Inquisitionibus Synodalibus cap. 54. apud Reginonem lib. 2. cap. 5. apud Petrum Diacon. lib. 4. Chron. Casin. cap. 78. etc.
Oblationes Mortuorum, Quæ pro humandis corporibus mortuorum offeruntur, apud Goffridum Vindocin lib. 3. Epist. 40.
Oblationes Calicis. Charta Ludovici VII. Reg. Franc. ann. 1071 :
Notum..... quod Manasses Ecclesiæ Aurelianensis Episcopus Canonicis suis videlicet Capitulo S. Crucis annuum reditum, 15. librarum in Oblationibus magni Altaris et Calicis in eleemosynam perpetuam donavit, etc.
Oblationes Crucis. Charta Petri Episc. Paris. ann. 1208. in Minore Pastorali ejusdem Ecclesiæ Ch. 120 :
Donavit insuper Clericis matutinalibus partem illam quam percipiebat in Oblationibus Crucis, quæ proveniunt sexta feria in Passione Domini.
Eadem habet Necrologium ejusdem Ecclesiæ 3. Id. Julii : cum scilicet Crux inter sacram Liturgiam a fidelibus adoratur die sacræ Parasceves.
Oblationes Pentecostales. Synodus Exoniensis ann. 1287. cap. 54 :
Quia vero Ecclesia Exonii mater est omnium Ecclesiarum diœcesis, omnibus parochianis nostris per Presbyteros parochiales sollicite præcipimus suaderi, ut in signum debitæ subjectionis, Oblationes suas Pentecostales ad Ecclesiam antedictam deferant, vel saltem per suos Presbyteros parochiales transmittant.
Ubi Synodalia forte intelliguntur. Vide in hac voce.
Oblationes Poenitentium, in Concil.[] Arelat. II. can. 11. Quæ a pœnitentibus fiunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Oblatio Puerorum. Vide Oblati 1.
Oblationes, Munera quibus tenentes dominos suos in certis occasionibus prosequi tenebantur. Polyptychus S. Remigii Remensis :
Quando autem..... aut magister illuc venerit, occurrunt eis deferentes Oblationes prout melius potuerint, aut possibilitas fuerit.
Alibi :
Major ejusdem villæ si amplius non habet nisi unum mansum ingenuilem, ex antiqua consuetudine debet Nativitate Domini et Pascha venerari seniores in Monasterio ex his Oblationibus, de melle buticulas 2. de vino 2. sin autem, de melle 1. et de vino altera, fogat. 4. pull. 6. auga 1. Decanus similiter, Cellerarius si mansum habet, et serul. 1. fogat. 4. pull. 6. Auga 1. Decanus similiter, Cellerarius si mansum habet, et serul.
1, fogat. 4. pull. 4. buticulas vino plenas. Rursum :
Major ejusdem villæ, si mansum habet integrum, Nativitate Domini et Pascha venerationibus Magistrorum, fog. 3. pullos 4. buticulas plenas vini 2.
Libertates oppidi Cellensis in Biturigib. ann. 1216. apud Thomasserium in Consuetud. Bituric. :
Nullus, nec ego, nec alius hominibus de Cellis talliam, nec Oblationem, nec rogationem faciat.
[]« 2 oblatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 014c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBLATIO2
2. OBLATIO, Pactum, conventio. Libert. Montisfer. ann. 1291. in Reg. 181. Chartoph. reg. ch. 154 :
Item non debent (dominus aut bajulus) impignorationes, los engetz nec Oblationes, quas et quæ fecerint alicui de dicto usatgio infringere, impedire.
Ubi leg. forte Obligationes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Oblationes, Propositæ conditiones. Responsio Legatorum Caroli VII. Regis Franc. ad Orationem Pii II. PP. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 326 :
Legatis et nuntiis per eamdem Sedem missis sæpenumero Oblationes et variæ aperturæ factæ sunt.
P. Carpentier, 1766.
Chron. Angl. Th. Otterbourne edit. Hearn. pag. 118 :
Anno Christi 1337. orta est grandis discordia inter reges Franciæ et Angliæ, ex eo quod rex Franciæ multas terras et oppida in Vasconia improbe usurpaverat. Qua de causa rex Angliæ plures Oblationes humiles regi fecerat Franciæ, si saltem sic terras suas recuperare posset.