« »
 
LIBER, ORDINALE, ORDINARIUM 1, ORDINARIUS 1, Ordinarius 2, ORDINARIUS 4.
[]« Liber » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 089b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIBER
LIBER, Saxonice Land-boc, vel Bocland, id est, terra ex scripto, quasi terra libraria, terra testamentalis, in Legibus Kanuti Reg. cap. 32. apud Bromptonum. Terra hæreditaria, in Legibus Alvredi cap. 20. et ejusdem Kanuti cap. 104. apud eumdem Bromptonum. Fundum, inquit Lambardus, veteres aut ex scripto, qui Bocland : aut sine scripto, qui Folcland dicebatur, possidebant. Quæ fuit ex scripto possessio, commodiori erat conditione, hæreditaria, libera, atque immunis. Fundus sine scripto, censum pensitabat annuum, atque officiorum servitute erat obligatus. Priorem viri plerumque nobiles, atque ingenui, posteriorem rustici fere [] et pagani possidebant. Iliam Angli vulgo Freehold, et per Chartam ; hanc ad voluntatem Domini appellant.
Ejusmodi autem fuit conditionis Bocland, ut ad hæredes transire necessario deberet, proindeque alienari non posset, nec vendi. Leges Henrici I. cap. 70 :
Si Bocland habeat, quam ei parentes dederint, non mittat eam extra cognationem suam.
Quod etiam statui in Legibus Alvredi cap. 37. observat Spelmannus, etsi aliam legis sententiam fuisse contendat Somnerus, nempe, alienari non posse, si testamento, aut alio scripto, id prohibitum fuerit. V. Leges Edwardi Senioris c. 3. et Henrici I. c. 13. Epistola Gauffridi Supprioris et Monachorum Ecclesiæ Cantuariensis ad Regem Henricum II. apud Somnerum in Tractatu de Gavelkind, pag. 210 :
Sed et hoc attestantur scripta vetustissima, quæ lingua Anglorum Landbokes, id est, terrarum Libros vocant.
Concilium Clovesohense ann. 822 :
Huic reconciliationi consensit, ea conditione, ut præfata Abbatissa prænominatam terram scilicet centum manentium, cum libris quos Angli dicunt
Landhoc,
et cum eadem libertate quam ante habuerat, in perpetuam hæreditatem tradere
. Mox :
Ista quoque reconciliatio nec hac vice rata fuit, quia post hæc præmissio 12. mensibus imperfecta remansit. Retenti sunt enim tres manentes de prædicta conditione, et Libri quinquaginta septem manentium, Liber de Bockland, Liber de Wambelea, Liber etiam Herferdingland.
Rursum :
At illa coram posita Concilio, suffusa leni pudore, omnia quæ deerant, humiliter promisit se reditturam. Libros etiam quarundam terrarum quos ante non promiserat, cum terris in eodem Concilio Archiepiscopo libenti animo reddebat..... terram quoque 30. manentium ubi dicitur Cumbe, cum libello ejusdem terræ, pro emendatione Archiepiscopo dedit.
Conventiculum Clovesohense ann. 824 :
Habuit autem Episcopus ante nominatus terram cum Libris, sicut Æthelricus ante præcepit, ut ad Wigorniensem Ecclesiam redderetur. Statuta autem atque decreta ab Archiepiscopo et ab omni sancta Synodo illa consentienti, ut Episcopus qui Monasterium et agellum cum Libris haberet, cum juramento Dei servorum,... sibi in propriam possessionem terram illam cum adjuratione adjurasset.
Unde porro Angli et Dani boc et bog pro libro usurparint, vide conjecturam Olai Wormii in Literatura Runica cap. 1. Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 493.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Liber Censualis, seu Polyptychum, in quo summa cujusque Ecclesiæ seu Monasterii possessionum exhibebatur. Nullum antiquiorem novimus Codice MS. Irminonis Abb. Sangerman. regnante Carolo M. exarato.
P. Carpentier, 1766.
Libri Claustrales, De vita monastica agentes. Testam. Alani episc. Autiss. ann. 1182. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 137 :
Dedit nobis præterea septem calices et omnes Libros suos, tam claustrales quam ecclesiasticos.
Libri Deifici. Ita Christianorum libros sacros vocabant gentiles. Vide Passionem S. Felicis Episcopi Tubizacensis, et gesta purgationis Felicis Episcopi Aptungitani.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Libri Judicum, Codex legum Gothicarum apud Navarros Antiq. Navarræ pag. 421 :
Cindasuinctus Rex. Recesuinctus Rex. Egica Rex. Urraca Regina. Sancio Rex. Ranimirus Rex. Sarracinus socius. Vigila Scriba. Garsea discipulus. Hi sunt Reges qui abtaverunt [] Librum Judicum..... In tempore horum Regum atque Reginæ perfectum est opus libri hujus discurrente
T. xiiii. id est, 1014. Moretus vertit :
Estos son los Reyes, que ajustaron el Libro del Fuerojuzgo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Libri Lintei, In tela linea descripti, de quibus Titus Livius aliique Romanarum scriptores. Horum hic meminimus tantum ut moneamus telam hanc lineam aliam prorsus fuisse a charta nostra, quæ usus est longe recensioris. Vide Mabill. lib. 1. Diplom. cap. 8. num. 16.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Liber Mixtus, si sic legendum, videtur esse genus esculenti cibis in Monasterio ministrari consuetis superadditum. Necrologium Parthenonis sancti Petri de Casis :
iv. Augusti obiit D. Petrus Estrelatz, qui dedit Conventui unum Librum mixtum et unam crelhat apres lo mas pro pitancia. l. Libum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Liber Ordinalis, Ordinarius, Ordinis, Liber in quo ordinatur modus celebrandi officii divini. Vide Ordinale.
Libri Nigri, de Necromantia, apud Eckehardum de Casib. S. Gall. cap. 2 :
Ne miremini, si diabolus a quo nigros Libros noctibus discunt, fascinatorum suorum calices, ne offenderentur, continuit.
Martianus Capella lib. 2 :
Erantque quidam (libri) sacra nigredine colorati, quorum literæ animantium credebantur effigies.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Liber Ordinarius, In quem quotidie referuntur acceptum et expensum. Leges Palatinæ Jacobi II. Regis Majoricæ inter Acta Sanctorum Junii tom. 3. pag. l :
Habeat etiam tertium librum, qui vocetur Liber ordinarius, in quo scribat omnes receptas nostras et datas.
P. Carpentier, 1766.
Liber Provincialis, Liber censuum, qui in diversis provinciis ecclesiæ Romanæ pensitabantur. Apocha census Romæ persoluti inter Probat. Hist. S. Emmer. Ratisbon. pag. 15 :
Sicut in Libro provinciali sive censuali Romanæ ecclesiæ vidimus contineri.
P. Carpentier, 1766.
Liber Sacramentorum, Liber ecclesiasticus, in quo continetur Missarum officium, idem quod Missale 2. Chartul. S. Joan. Angeriac. fol. 172. v° :
Hujus rei ipsa Aldeardis et filii sui cum Libro sacramentorum, qui vulgo dicitur Missalis, donum super altare sancti Petri fecit.
Vide in Sacramentum.
P. Carpentier, 1766.
Liber Sacrificiorum, Eadem acceptione. Vide infra in Sacrificium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Liber Sæcularis, A profano et gentili auctore scriptus. S. Wilhelmi Constitut. Hirsaug. lib. 1. cap. 21 :
Pro signo Libri sæcularis, quem aliquis composuit Paganus, generali præmisso signo Libri, hoc adde, ut aurem cum digito tangas, sicut canis cum pede pruriens solet ; quod nec immerito tali animanti infidelis comparatur ; quod etiam signum est canis.
Liber Pacis, qui, ni fallor, osculandus offertur Sacerdoti a Diacono vel Subdiacono. Charta ann. 1247. in Hist. Monasterii S. Mariæ Suession. pag. 445 :
Relictoque thuribulo in Choro, Diaconus offeret librum pacis, et hora consueta Subdiaconus portabit Librum pacis ad Abbatissam et Priorissam, et ad tenentes chorum, et ad alias Dominas, et exibit cum thuribulo et Libro pacis, alia quæ ad celebrationem Missæ pertinent, officiabitur faciendo.
Infra :
De modo incensandi ad Vesperas, de processione diei, de Pace et textu portandis, et de tota Missa, etc.
P. Carpentier, 1766.
Libri Plenarii Evangeliorum, integer quatuor Evangeliorum textus, [] in Mirac. S. Emmer. tom. 6. Sept. pag. 499. col. 1.
P. Carpentier, 1766.
Liber Sermocinalis, Qui Sermones continet. Vide infra Sermocinalis.
P. Carpentier, 1766.
Liber Signorum, Qui, ut videtur, notis scriptus est. Stat. Vercel. lib. 3. pag. 49. r° :
Item statutum est quod omnia fodra, banna et condemnationes imposita et facta, et quæ de cætero fient et imponentur per commune Vercellarum... scribi debeant per notarios cameræ librorum communis Vercellarum in eorum libro, qui appellatur Liber Signorum.
Vide Signum 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Liber Temporum, id est, Paralipomenon, apud S. Hieronymum lib. 2. in Ruffinum cap. 8.
Liber Vitæ, Martyrologium, ad cujus calcem scribuntur nomina benefactorum. Testament. Bertichramni Episcop. Cenoman. :
Sic quoque ut nomina illorum in Libro Vitæ in ipsa Basilica recitentur.
Infra :
Post meum obitum ipsa S. Ecclesia in honore sancti Stephani ad suam revocet ditionem, et nomen meum in Libro vitæ inibi, qui tunc tempore Pontifex fuerit scribi jubeat.
Charta ann. 1219. apud Kennettum Antiq. Ambrosden. pag. 189 :
Et cum de hac vita migraverimus, facient nomina nostra scribi in Martirologio suo.
Vide Martyrologium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ritus iste adscribendi in Libro vitæ seu Martyrologio nomina Fratrum, benefactorum et eorum qui ex condicto in societatem admissi erant, ab ineunte sæculo sexto invaluit, uti colligere est ex laudato Bertichramni testamento. Ejusdem rei testes Litteræ Theodetrutis matronæ, quæ eodem tempore, anno scilicet xliii. Chlotharii Regis ob donationes Dionysiano cœnobio factas postulat, ut nomen suum in Libro vitæ conscriberetur. Insignis hac eadem de re locus eodem ævo exstat apud Bedam in Epistola ad Eadfridum Episcopum et ad Congregationem Lindisfarnensium Monachorum. Observandum vero quod benefactores aliique non adscribebantur inter Monachos, sed inter Familiares ; unde vetus Necrologium S. Benigni, ut docet Mabillon. tom. 3. Analect. pag. 488. ita dispositum est, ut in duplici aperti codicis pagina iidem dies utrimque repetantur, et in uno quidem loco Fratres, in alio Familiares recenseantur. Plura vide apud Mabill. ibid. pag. 485. et seqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Liber Viventium, In quo quotidianæ Monachorum præbendæ, seu cibi et potus portiones diurnæ, unde Liber viventium dictus, recensentur. Charta incerti anni apud Mabillon. tom 5. Annal. Bened. pag. 678 :
Præbendas aliasque administrationes, prout ab antecessoribus nostris accepimus, in hoc Libro qui dicitur Viventium, fecimus adnotari, quatenus Fratres liberiores in divino Officio peragendo redderemus, sublata totius murmurationis tinea.
[]« Ordinale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 057b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORDINALE
ORDINALE, vel Ordinalis,
Liber in quo ordinatur modus dicendi et solemnizandi divinum officium
, inquit Lindwodus ad Provinciale Cantuar. Eccl. lib. 3. tit. 27. Ranulfus in Polychron. lib. 7. cap. 3. sub. ann. 1077. de Osmundo Sarisberiensi Episcopo :
Hic quoque composuit librum Ordinalem Ecclesiastici officii, quem Consuetudinarium vocant, quo fere nunc tota Anglia, Wallia utitur, et Hibernia.
Portifolium seu Breviarium Benedictinarum Anglic. Pontisar. edit. Londini ann. 1555 :
Ordinale quod usitato dicitur Pica sive Directorium sacerdotum.
Adde Vitas Abbatum S. Albani pag. 32. Synodum Wigorniensem ann. 1240. cap. 1. Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 241. etc.
Ordinarium, vel Ordinarius, in Testam. Philippi Belvacensis Episcopi ann. 1217. in Hist. Drocensi pag. 244 :
Missale et Ordinarium texta (tecta) argento.
Statuta Synodalia Nicolai Episcopi Andegav. ann. 1261. tom. 11. Spicil. Acher. pag. 202. :
Statuimus quod in singulis Ecclesiis liber, qui dicitur Ordinarius, habeatur, quo Sacerdotes respiciant singulis diebus ante Vesperarum incœptionem, ut ipsas Vesperas, Matutinas, et officium diei sequentis faciant et exequantur, juxta Ordinarii instructionem.
Charta ann. 1208. pro Ecclesia S. Vulfranni Abbavillensi, in Tabular. Episcop. Ambian. fol. 144 :
In Ecclesia etiam sit liber Ordinarius ad modum Ecclesiæ Ambian. in quo contineatur, quid et quando et quomodo cantandum sit vel legendum, Chorus regendus, campanæ pulsandæ, luminare accendendum, etc.
Necrologium Ecclesiæ Parisiensis 3. Id. Jul. :
Dedit..... balsamum cum cristallo, pallam paratam cum aurifrisio, librum Ordinarium, sandalia, et caligas, et tapetum Episcopale. 13.
Kal. Nov. :
Obiit Bartholomeus Episc. Parisiensis, qui dedit nobis Missale in 3. voluminibus, et unum Ordinarium Episcopale, etc.
Constitutiones Odonis Legati Apostolici in insula Cypro ann. 1248. cap. 12 :
Et quia Nicosiensis Ecclesiæ Ordinarium, prout intelleximus, in multis deficit, propter quod in eadem Ecclesia frequenter contingit servitium fieri perturbate, præcipimus [] ut ad alicujus magnæ et sæcularis Ecclesiæ Regni Hierosolymitani dictum, Ordinarium reformetur, etc.
Si ita dispungas, nihil deerit, quod vult vir doctus : est enim dictum, sententia, arbitrium. Adde Statuta synodalia Diœcesis Valentinæ, tom. 3. Concil. Hispan. pag. 509. col. 1. Acta S. Maii pag. 577. Fundationem Ecclesiæ collegiatæ in Middelburgo ann. 1480. apud Miræum tom. 2. pag. 1342. col. 1. etc.
Liber Ordinis, in Charta Sisnandi Episcopi Iriensis æræ 952. apud Ant. de Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 4 :
Item calices duos, Libros ordinum Sacerdotalium, primo Jeroncion, tertium cum suo officio, etc.
[]« 1 ordinarium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 058b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORDINARIUM1
1. ORDINARIUM, Ordinarius, liber continens ordinem divini officii. Vide Ordinale.
[]« 1 ordinarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 058b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORDINARIUS1
1. ORDINARIUS, Manipularis, qui in ordine est, apud Festum. Glossæ Isidori : [] Ordinarius miles, qui in integro ordine est, vel numero. Glossæ Gr. Lat. : Ταϰτιϰός, Ordinarius. Ita usurpant Vopiscus in Bonoso, et Capitolinus in Clodio Albino. Sed et
Ordinarii interdum appellantur, qui ordines ducunt. Glossæ eædem : Ταξίαρχος, Ordinarius, Manipularius. Atque ita occurrunt Ordinarii apud Vegetium lib. 2. cap. 7. 8. 15. præterea
Ordinarii, dicuntur judicum Ordinariorum officiales, vel Apparitores, qui inter Cornicularios, Commentarienses, Numerarios, Apparitores, vel Speculatores recensentur in Notitia Imperii, in leg. 16. Cod. Th. de Cohortalib. (8, 4.) et leg. 3. de His qui administr. (8, 15.)
Ordinarius, Judex ordinarius. Charta Henrici Imp. ann. 1312. pro Janoto Spinola Henrici filio :
Te in vicarium nostrum Castri Cassani ac Fortalitiæ Bruniti, territoriorum et districtuum eorundem usque ad beneplacitum Imperialis Majestatis constituisse recolimus, ac ea quæ sunt meri et mixti Imperii ac simplicis jurisdictionis in locis ipsis tibi plenarie commisisse, ac te fecisse Ordinarium in prædictis, nec non pro te tuisque posteris concessisse, ut nomine pedagii tibi liceret colligere pro qualibet sauma, etc.
Charta Rogerii Regis Siciliæ ann. 1137. apud Ughellum tom. 7. pag. 564 :
Similiter jubemus ut nullus noster Ordinarius animalia hominum Salerni, et consilium eorum, angariare præsumat.
Charta Ludovici Hutini Regis Franc. ann. 1315. apud la Faille in Probat. Annal. Tolos. tom. 1. pag. 62 :
Cum peterent quod garnisiones servientium, seu comestores, non ponerentur pro debitis nostris vel aliis exsequendis, sed exquirerentur in bonis et personis debitorum per Bajulos et Ordinarios locorum suorum, concessimus quod pro debitis inter privatas personas contractis sub sigillis nostris, serviens noster requiret Ordinarium loci, quod ea exsequatur ; nec ea exsequetur serviens noster, nisi dictus Ordinarius negligens, vel plus debito differens fuerit super hoc requisitus.
Literæ ann. 1358. tom. 4. Ordinat. Reg. pag. 189 :
Item, quod multi nitantur impetrare commissiones..... qui nullum fructum faciunt... de cætero nullus mittatur..... sed Ordinarii cum requisiti fuerint, requirentibus providebunt.
Ordinarii Judices, in Cod. Th. leg. 5. de Proximis, (6, 26.) leg. 2. Ne quis in palatio, etc. (7, 10.) Vide Glossar. med. Græcit. voce Ὀρδινάριοι, col. 1052.
[]« 2 ordinarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 058c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORDINARIUS2
2. Ordinarius, Loci Episcopus, qui habet ordinariam jurisdictionem in causis Ecclesiasticis, nostris vulgo, l'Ordinaire ; Ordinary, apud Littletonem sect. 136. 648. Vide Statuta Willelmi Regis Scotiæ cap. 22. § 2.
Ordinarii etiam dicuntur ex ordine Ecclesiastico, dignitates Ecclesiarum, quibus competit aliqua jurisdictio. Lindwodus ad Provinciale Cantuar. Eccles. lib. 1. tit. 3 :
Ordinarius principaliter habet locum de Episcopo et aliis superioribus, qui soli sunt universales in suis jurisdictionibus,... sed sunt sub eo Ordinarii, hi videlicet quibus competit jurisdictio ordinaria de jure, privilegio vel consuetudine, etc.
De his videtur intelligendus Ratherius Veronensis in Itinerario :
Recolitis... me præcipisse ut duobus diebus Archipresbyter et Archidiaconus me absente adventantes cum Ordinariis omnibus pariter residentibus discuterent, die tertia emendanda mihi omnia recitarent.
P. Carpentier, 1766.
Eo nomine se se inscribit Adamus decanus christianitatis de Burellis, in [] Charta ann. 1226. ex Chartul. Thenol. Cod. reg. 5649. fol. 24. v° :
In cujus rei testimonium ad petitionem partium præsentes litteras, sicut Ordinarius, coram quo eleemosina facta fuit, emisimus sigilli nostri munimine roboratas.
Ordinarius Ordinariorum dicitur summus Pontifex, ex quo collationem beneficiorum sibi arrogavit, in Concilio Lateranensi can. 5. cap. Antiqua de Privileg. Exinde Pontifex concurrit cum omnibus Ordinariis, et jure præventionis confert omnia beneficia vacantia.
Ordinarius, Dignitas in ordine Canonicorum regularium, cujus munus recitat Innocentius III. lib. 1. Epist. pag. 30. edit. Venetæ :
Prædictorum autem octo (Canonicorum Regularium in Ecclesia Perusina) major Archipresbyter erit, alius Ordinarius, sequens Camerarius, ... Ordinarius vero claustrum debet ex officio custodire, signare diligenter, et auscultare a singulis lectiones, etc.
[]« 4 ordinarius » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 059a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORDINARIUS4
4. ORDINARIUS, Hæres legitimus et ex ordine consueto. Reg. feud. Aquit. in Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol. 33. r° :
Guillelmus Arnaldus de Gontaldo juratus pro Petro de Gontaldo fratre suo, domino de Byron, cujus dixit se esse Ordinarium in testamento, dixit se nescire pro certo si dictus frater suus tenet aliquid in feodum a domino rege Angliæ, vel aliter.
Nihil tamen est, cur de Executore testamenti prorsus non intelligatur. []