« »
 
PALA 1, PALA 3, PALA 4, PALA 5, PALLA 2.
[]« 1 pala » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 096a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALA1
1. PALA. Isidorus lib. 20. cap. 14. et Papias,
Pala, quæ ventilabrum vulgo dicitur a ventilandis paleis
. Amos Propheta cap. 9 :
Pala frumenta in area ventilantur.
S. Hieronymus contra Luciferianos :
Nemo sibi potest Christi Palam assumere, nemo ante judicii diem de hominibus judicare,
ubi quidam palmam legunt. Utuntur præterea Tertullianus et S. Cyprianus. Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Frumentum de Prima Pala, Quod semel est ventilatum. Chartarium Eccl. Auxit. cap. 98 :
Triginta concas frumenti ad mensuram de Auxis, et eas in villam istam afferrent. Frumentum autem debet esse de prima Pala.
Bulla Celest. III. PP. ann. 1195 :
Censum quem habet in grangia de Artigua, videlicet triginta mensuras tritici de prima Pala.
P. Carpentier, 1766.
Bladum post Pedem et Palam, id est, Pedibus jumentorum conculcatum et ventilatum. Inquisit. ann. circ. 1270. in Lib. nig. S. Vulfr. Abbavil. fol. 23. r° :
De articulo ubi dicit, bladum et avenam post pedem et palam sibi deliberari debere : dicunt ipsum ad hoc restituendum esse ; hoc salvo, quod dicti decanus et capitulum, vel eorum serviens aut mandatum colligent dictos bladum et avenam et alia cum pala et pede, meliori modo quod poterunt, pala et pede frequentissime repetitum, etc.
[]« 3 pala » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 096a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALA3
3. PALA, Fossorium instrumentum quo solum vertitur, nostris Paele, vel Pele. Chron. Windeshemense lib. 2. cap. 31 :
Palas et fossoria, follos et muscipulas, trahas atque gerulas, et cætera similia ad formam fabricando.
Charta ann. 1036. in Chartular. S. Vedasti Atrebat. V. pag. 243 :
Qui facillas vendit in anno, 1. facillam. Qui ferrum Palarum in anno, 1. ferrum.
Guillelmus in Vita S. Bernardi tom. 2. oper. ejusdem col. 1083 :
Cumque pavimentum omne operuissent, Palis ejicientes eas (muscas) ita demum basilicam mundaverunt.
Vide Plin. lib. 18. cap. 6.
P. Carpentier, 1766.
Unde Pele-fouans, qui ea pala in fodiendo utitur. Declarat. feud. ann. 1330. ex Chartul. S. Petri Gand. ch. 18 :
Derechief doit à dit Mikiel chascun Pele-fouans ès marés as tourbes en ledite poesté ung capon.
[]« 4 pala » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 096a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALA4
4. PALA, Instrumentum coquinarium, batillum. Computus ann. 1333. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 273 :
Angelo de Apparere per manus Guillelmi de Bles [] magistri coquinæ domini pro incisoriis,... astis, Palis, et aliis rebus, etc.
[]« 5 pala » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 096b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALA5
5. PALA, Stipes, palus, Gall. Pieu, Genus tormenti apud Turcas, quo per medium hominem stipes adigitur, qui per os emergat. Instrum. ann. 1459. tom. 8. Spicil. Acher. pag. 321 :
In servitutem pueri capiuntur, matronæ ac puellæ libidinem fœdissimæ gentis replere coguntur : virorum alii cruces, alii Palas subeunt.
Capitul. Caroli M. ann. 794 :
Si servilis conditionis... flagelletur nudus ad Palam coram populo.
[]« 2 palla » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 111c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALLA2
2. PALLA, Aulæum. Gloss. Lat. Gr. : Palla, μίτρα, πέπλος, παραπέτασμα. Matth. Paris ann. 1236 :
Ornata igitur civitas tota holosericis et vexillis, et coronis, (forte cortinis) et Pallis, et cereis, et lampadibus.
Alibi :
Obtulit Ecclesiæ quatuor Pallas, unam assignavit altari ad pendendum, et maceriam adornandum.
Et anno 1251 :
Obtulitque ad majus altare tres Pallas S. Albano, et unam S. Amphibalo.
De hisce pallis intelligendus, ni fallor, Gregorius Turon. lib. 10. cap. 16 :
De palla holoserica (Ecclesiæ) vestimenta neptis suæ temerarie fecerit, foliola aurea, quæ fuerant in gyro Pallæ, inconsulte sustulerit, et ad collum neptis suæ facinorose suspenderit.
Paille, eadem notione usurpat MS.
En une chambre à or ovrée,....
Portendue de Pailles chiers.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Paile et Pale. Annal. regni S. Ludov. edit. reg. pag. 191 :
Et fist tantôt parer le moustier de Pailes de soie.
Unde Paliot, Conopeum vel stragulum, aut panni species, in Vita ejusd. reg. ibid. pag. 368 :
Sus lequel (lit) l'en metoit un materaz de coton couvert de Paliot, non pas de soie.
Pedag. Peron. ex Chartul. 21. Corb. :
Item brouette, qui maine sarge, tappis et Pales, doit vj. den. xj. s. ob.
MS. :
Devant lui par les rues tendent
Pailes, tapis et keutespointes.
Palir, Eodem sensu, in Reg. 13. Corb. sign. Habacuc ad ann. 1509. fol. 2 :
L'official s'est assis dessus et au millieu en un bancq en ladite salle, lequel bancq estoit décoré de tapis et Palirs. Palle
vero, Vestis ecclesiastica, vulgo Chappe, apud Matth. de Couciaco in Carolo VII. pag. 592 :
Prélats et gens d'église de divers estats, qui avoient les croix, Palles et plusieurs Reliques, etc.
Palla Altaris, in veteri Vocabulario, dicitur
vestis qua altare cooperitur, videlicet lineus pannus consecratus, qui super altare ponitur, super quem extenditur corporale.
Neque fere aliter Durandus lib. 1. Rational. cap. 3. n. 49. tametsi interdum Pallam altaris cum corporali videatur confundere :
Clemens etiam statuit,... ne mortui sepeliantur vel involvantur, seu operiantur, vel etiam feretrum, cum Palla, id est, pannis altaris, aut cum mappa, qua calix involvitur,.... quando vero Pallæ, id est, corporalia, et vela, id est, ornamenta altaris, seu cortinæ super altare pendentes sordidatæ fuerint.
Et mox :
Pallæ vero, id est, corporalia in alia pelvi laventur.
Rursum :
Si altaris Palla, id est, vestimenta, etc.
Ubi palla promiscue usurpatur pro linteo, quo tegitur altare, et pro corporali. Distinguuntur tamen in Concilio Meldensi apud Burchardum lib. 4. cap. 13 :
Similiter ad corporale levandum, et ad Pallas altaris propria vasa habeantur, in quibus nihil aliud fiat.
Et in Concilio Remensi apud eumdem lib. 3. cap. 97 :
Observandum est, ut mensa Christi, id est altare, ubi Corpus Dominicum consecratur,.... cum omni veneratione honoretur, et mundissimis linteis et Pallis diligentissime cooperiatur.
Denique Concilium Arvernense can. 7 :
De opertorio Dominici Corporis, seu Palla altaris, nunquam Sacerdotis corpus, dum ad tumulum evehitur, obtegatur.
Ubi, seu, idem valet quod vel, ita ut aliud sit Palla altaris, aliud opertorium Dominici corporis, id est, Corporale, quod Corporalis palla, in Ordine Romano, et apud Gregorium [] Magnum in Sacrament. ubi de ordine Subdiaconi, appellatur, ubi distinguitur a cæteris pallis altaris :
Pallæ vero, quæ sunt in substratorio, in alio vase debent lavari, in alio Corporales Pallæ.
Idem legitur in Statutis Synodalibus Guidonis Episc. Helen. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 595 :
Corporales pallæ ab Episcopo consecrandæ et benedicendæ,
in Capitul. lib. 7. cap. 431.
Pallei corporales
dicuntur in Testamento Riculfi Episcopi Helenensis. Corporale Pallium, apud Bonifacium Archiep. Moguntinum Epist. 11.
Pallium allaris
, apud Gregorium Turonensem lib. 7. cap. 32 :
Cumque jam altarium cum oblationibus Pallio serico opertum esset, etc.
Infra :
At ego, cum hæc audirem, ad te conversus dixi : Adprehende Pallium altaris, infelix, quo sacra munera conteguntur, ne hinc abjiciaris.
Alia igitur est palla, quæ altari substernitur, quam frontale alii vocant, vide in hac voce ; alia, quæ sacra Christi munera contegit, quam Corporale appellant Scriptores. Prior palla, ea est
Palla Dominica, ad quam non licet mulieri manum suam mittere
, ut est in Concilio Autissiodor. can. 37. et Palla altari, in qua manus pueri oblati ad Monasterium a parentibus involvebatur, ut est in Regula S. Benedicti cap. 66. et illa, cujus meminit Lex Bajwar. tit. 1. cap. 3. § 3 :
Si autem de ministerio Ecclesiæ aliquid furaverit, id est, calicem aut patenam, aut Pallam, etc.
Adde Capitulare Heytonis cap. 16. Hugonem Archiepisc. Rotomag. lib. 2. de Hæret. cap. 4. Arnoldum Lubec. lib. 6. cap. 5. etc. Vide Substratorium.
P. Carpentier, 1766.
Stat. eccl. Turon. ann. 1396. cap. 7. ex Cod. reg. 1237 :
Unde vero non est tutum hostiam eligere super Pallam.
Ubi versio Gallica :
Pour ce n'est pas seure chose eslire hostie sur la touaille.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hujus Pallæ forma sic describitur in Statutis MSS. Augerii Episc. Conseran. ann. 1280 :
Corporalem Palam non de serico aut de tincto seu operibus variato, sed solum de simplici albo panno, lineo, fieri prohibemus, præcipientes ut munda et bene composita et plicata sit. Debet autem habere quatuor in longitudine plicas, in latitudine vero tres.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ea vero Palla, quam corporale vocabant, contra incendia deferri solebat. Aimoinus in Mirac. S. Benedicti sæc. 4. Bened. part. 2. pag. 365 :
Effertur denique lugentium mærentiumque manibus illud admirabile margaritum ; et cum Palla, super quam pridie sacrosanctum Corpus Jesu Christi fuerat confectum, circumducitur. Cum repente aquilone qui ad horrea fratrum flammas impellebat, flare cessante, totus ignium globus volumine facto cœlum versus cacumen extendit.
Adde Consuetud. Cluniac. lib. 2. cap. 30. Rodulphum Glabrum lib. 5. Hist. cap. 1. ubi Chrismale appellatur, et Rupert. Abbat. de incendio Tuitiensi.
Palliæ Altarium. Historia de exordio Ordinis Cisterciensis cap. 17 :
Palliæ autem altarium, ut de lino fierent, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Palla Linostima, Diaconorum maxime vestis propria. Liber Pontificalis ex decreto Zozimi PP. :
Ut Diacones lævas tectas haberent de Pallis linostimis. Palla linostina,
pro mantile, Gall. Essuimain, in Linostimus. Vide infra Pallium 2.
Pala, Eadem notione. Prudentius Trecensis Episcopus in Vita S. Mauræ :
Quis oleum ad lampades ministrabat ? Maura. Quis Palas conferebat ? Maura. Quis vestimenta sacerdotalia de proprio [] comparabat ? Maura.
Versus inscripti palæ altaris ædis S. Marci Venetiis :
Anno milleno centeno jungito quinto,
Tunc Ordelaphus Faledrus in orbe ducabat :
Hæc nova facta fuit gemmis ditissima Pala,
Quæ revocata fuit te, Petre, ducante Ziani,
Et procurabat tunc Angelus acta Faledrus,
Anno milleno bis centenoque noveno.
Ibidem :
Tunc vetus hæc Pala gemmis pretiosa novatur,
Vide Sansovinum et Stringam in Venetia lib. 1. cap. 39. 40.
Pallæ Sepulchrales, Quibus Sanctorum et Honoratorum tegebantur sepulchra. Concilium Arvern. can. 3 :
Ne Pallis vel ministeriis divinis defunctorum corpora obvolvantur. Palla sepulchri S. Martini,
apud Gregorium Turonensem lib. 5. Histor. Franc. cap. 48. Idem lib. 1. Miraculorum cap. 72 :
Pallam holosericam auroque exornatam, quæ sanctum tegebat sepulchrum, temerario ausu diripuit. Pallia lectorum,
apud Eutropium lib. 9 :
Milites, qui eum sequebantur, fœtore commoti, diductis lecticulæ Palliis, post aliquot dies mortem ejus notam habere potuerunt.
S. Hieronym. Epist. 25. cap. 1 :
Ex more parantur Exequiæ, et Nobilium ordine præeunte, aureum feretro velamen obtenditur.
In Vita S. Pauli Eremitæ :
Cur et mortuos vestros auratis obvolvitis vestibus ?
Chartular. vetus a Pithœo laudatum in Gloss. ad Leg. Salic. : In redemptionem unius tapetis, quod patri mortuo superpositum est, ut est consuetudo nobilium. Gloss. Basilic. : Τῷ ὀνόματι τῆς στρωμνῆς, πᾶσα ἐσθὴς περιέχεται, ϰαὶ τά στραγαλία, ϰαὶ τα Παλία, ϰαὶ πᾶν ᾧ περιϐαλλόμεθα. Vide Aristato, Coopertorium et Pallium 2.