« 1 pecten » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 236c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PECTEN1
1. PECTEN, inter ministeria sacra recensetur, quo scilicet Sacerdotes ac Clerici antequam in
Ecclesiam procederent, crines pecterent. Testament.
Everardi Comitis ann. 837. apud Miræum tom. 1. pag. 21 :
De paramento vero capellæ nostræ ciboreum cum cruce aurea,... Pectem auro paratum unum concedimus.Chron. Calmaliac. apud Stephanot. tom. 3. Fragm. Hist. MSS. :
Tabulæ eburneæ ad ornamentum altaris, Pectines eburnei quatuor aut quinque, etc.Testamentum Riculfi Episc. Helenensis ann. 915 :
Pectenem eburneam unam, tabulas eburneas duas, etc.Charta ann. 1231. apud Catellum in Hist. Occitan. pag. 901 :
Sunt ibi octo cingula serica, et 6. Pectines eburnei, etc.Charta Joannis Archiep. Capuani ann. 1301 :
Item Pettenem unum de ebure, item calicem unum, etc.Vide Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 314. et infra Sedes majestatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Enumeratur
præterea inter utensilia seu supellectilem monachorum, in Guidonis Discipl. Farfensi cap.
47. Omnibus fratribus dentur tabulæ, acus, PecteneConfratern. inter Monaster. S. Galli et episc. nonnullos ann. 908. apud Neugart. Cod. Diplom. Alem. num. 667. tom. 1. pag. 550 :(l. Pectines)cum dumento, capellum in capite quod alio nomine capitium vocatur.
Præsul pyrale congregationis intravit, Pectinesque eburneos magnitudine et artificio insignes catenis fecit æneis ibidem suspendi.Ex quibus colligitur monachos tunc temporis non omnino tonsos fuisse, quod ex dicendis infra iterum manifestius fiet. Vide Pectinare, Pectinarium, et Pexere.