« »
 
PENA 1, PENA 3, PENA 4, PENA 5, PENA 6, PENA 7, PŒNA 1, PŒNA 2, PŒNA 3.
[]« 1 pena » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 254b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PENA1
1. PENA, Rupis, collis, Hispanis Penna. Glossæ antiquæ MSS. : Penis, caput. Charta Aldegastri, filii Sylonis Regis Ovetensis ann. 781. apud Sandovallium :
Et per illa via quæ vadit ad Petra Terta, et per Pena de Ceija, et inde per illa strada de Guardia, etc.
Occurrit ibi pluries. Observat Camdenus in Britannia Pen summitates montium etiamnum Britannis vocari, vocemque esse veterum Gallorum, unde Appenninus mons, etc. Vide Pinna 4. et Penna 1.
[]« 3 pena » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 254b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PENA3
3. PENA, Idem, ni fallor, quod Pellicia. Testamentum Sancii I. Reg. Portugalliæ æræ 1217. apud Brandaon. tom. 3. pag. 260 :
Habeat et meas cinctas, et meas scarlatas, et Penas varias, arençanes et lencios.
Vide Pannus 2.
[]« 4 pena » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 254b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PENA4
4. PENA, f. Idem quod Pecia, vel mensuræ species. Chartular. Latiniac. :
Mercatores Remenses qui vendunt telas et tapina, debent in nundinis pro qualibet archa quæ fuerit aperta cotidie unum denarium. Et post finitum pagamentum debent de qualibet Pena tantum quantum illi qui emunt.
[]« 5 pena » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 254b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PENA5
5. PENA, Alia notione, in eodem Chartular. ex Charta ann. 1265 :
Quietaverunt... quidquid juris habent et habere possunt quoquo jure seu quacumque ratione in quadam pecia terræ arabilis... sita... supra rectam viam, quæ Pena vulgariter nuncupatur.
[]« 6 pena » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 254b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PENA6
6. PENA. Per Penas Vendere, Particulatim divendere. Arest. parlam. Paris. ann. 1379. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 408 :
Qui a dictis venditoribus dictos pisces emebant, et in dicta villa nostra... per Penas et ad detaillium vendebant.
Id est, per Pecias, quomodo f. legendum.
[]« 7 pena » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 254b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PENA7
7. PENA, Ignota mihi notione, nisi sit pro Retis specie. Vide infra Pennellus 2. Unde contracte scriptam hanc vocem male fuisse lectam suspicor. Charta ann. 1292. apud Schwartzium in Hist. fin. principat. Rug. pag. 223 :
Habebunt... piscationem per dictum stagnum et Penam infra et supra a rota molendini.
[]« 1 pœna » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 382c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POENA1
1. PŒNA, Pœna obligata, in quam quis se ex pacto obligavit, adstrinxit. Lex Longobard. lib. 3. tit. 10. § 1. Aistulph. 7. :
Sed semper commutatio ipsa firma permaneat, et si removere voluerit, Pœnam inter se obligatam componat.
Supra :
Excepto si Pœnam obligatam componere voluerint.
Vide Dirksen. Manuale Juris in hac voce § 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præter imprecationes in Chartis apponi solitas Pœnarum quatuor genera distingui possunt, quibus coarctandas hominum pravas voluntates existimabant antiqui. De iis vide Mabillonium lib. 2. Diplom. cap. 8. in cessionibus tamen nullam pœnam fuisse adhibitam probant formula 36. inter Sirmondicas et form. 29. novæ Collectionis. Vide Baluzii Notas ad lib. Capitul.
Pœna Mutorum. Vide Panis fortis et durus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pœna, Emenda, mulcta. Charta Adami Episc. Meld. ann. 1289. in Tabular. ejusdem Eccles. :
Tenebuntur dicti hospites solvere nobis Episcopo decem solidos Turon. pro Pœna, quam Pœnam nobis facient dicti decanus et capitulum reddi et solvi, ut dictum est, cum pecuniæ expensarum prædictarum.
Charta ann. 1265. in Chartul. Domus Dei Pontisar. :
Ils estoient tenus à paier... ii. sous en nom de Peine.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pœna Faillita, Eodem intellectu. Charta ann. 1379. ex Schedis Præs. de Mazaugues :
Dicta curia habet ibidem condemnationes latas et Pœnas faillitas ; quæ lata solvitur pro confesso denar. 12. pro libra et de negatis solidos 2. Item Pœnæ faillitæ solvuntur per hunc modum : de prima citatione, si sit contumax, solvit denar. 6. de secunda solidum unum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pœna Perdita, Eadem notione. Charta ann. 6. Henrici VIII. Reg. Angl. apud Madox Formul. Angl. pag. 273 :
Tunc volo et per præsentes concedo, pro me, hæredibus et assignatis meis, ad forisfaciendum et perdendum dictis abbati et conventui eorumque successoribus nomine Pœnæ perditæ, alios octodecim solidos bonæ et legalis monetæ Angliæ.... Et quod bene licebit dictis Abbati et conventui.... tam pro prædicta annuitate sive annuali redditu 18. denariorum, quam pro hujusmodi Pœna sive pœnis, sicut præmittitur, perditis et forisfactis.
P. Carpentier, 1766.
Pœna Fiscalis, Mulcta, quæ ad fiscum pertinet. Vide supra in Fiscus.
[]« 2 pœna » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 382c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POENA2
2. PŒNA, In jus vocatio, actio in jure, qua quis molestatur. Charta Phil. Aug. ann. 1195. in Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 2. fol. 116. r°. col. 1 :
Si vero consanguinei Galcheri eos super hoc mittebant in Pœnam et placitum, etc.
[]« 3 pœna » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 382c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POENA3
3. PŒNA, Tributum, onus agris vel personis impositum. Charta Phil. I. ann. 1061. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 283 :
Apud Tinevalle habet alodum ab omni Pœna relaxatum.
Alia Galteri Laudun. episc. ann. 1164. ex Chartul. S. Vinc. Laudun. ch. 69 :
Ecclesia igitur super prædicta terra contra omnes, qui jus exequi voluerint, Arnulfo garandiam portabit ; nisi aliquis rusticorum in aliqua terra Pœnam suam monstrare valuerit. Painnée,
eadem, ut videtur, acceptione, [] in Lit. ann. 1390. ex Reg. 138. ch. 195 :
Le pénultieme jour du mois de March, Jacques Mariée enchérit ledit fief d'un gros de Flandres, pour le denier Dieu ; quatrevins francs d'or du roy, pour le gros du marquiet, lxij. sols de carité, lxij. sols pour la premiere Painnée et pour cascune des autres selon l'ordenance ; et quant aux deux cens, un gros pour le denier Dieu, dix frans d'or du roy, pour le gros du marquiet, wit gros du carité, wit gros pour la premiere Painnée, et pour cascune des autres, que on y referoit, cinq gros.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Terra Pœnæ, de Pœna vel Pœnosa, Tributis, angariis et aliis exactionibus obnoxia. Charta ann. 1166. ex Tabul. S. Crucis Camerac. :
Sigerus major de Busseriis, concedente uxore sua Geberga, terragium trium modiatarum, quod in feodo a præposito S. Crucis Cameracensis tenebat, et pœnam quatuor modiatarum... domui hospitalis de Jherusalem, per manus magistri Letaldi, reddidit.... Quoniam terra feodi sive Pœnæ ab ecclesia S. Crucis detinebatur, quia domus hospitalis hanc gratiam promeruit ut terra nominata, feodi scilicet atque Pœnæ sibi ab ecclesia concederetur, majoriam retinendam ecclesiæ reddidit et perpetuo possidendam concessit.
Alia ann. 1247. ex Chartul. Valcel. sign. E. ch. 42 :
Dimidiam alteram modiatam terræ Pœnosæ, contiguam viæ de Bauduinvalle, inter Fai et Tavielmes sitæ, quam similiter de me tenebat tamquam terram de Pœna.
Vide Pœnales terræ et mox Pœnaliter.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Pœnam Tenere, id est, sub onere, vel præstatione aliqua. Charta Wilfridi Abbat. S. Richarii ann. 1165. in Tabul. ejusdem loci :
Guido de Calmont .... quidquid ad feodum Girardi hereditario jure spectat, nempe curtillum... ad Pœnam tenebit a festivitate S. Remigii, quæ est anno Incarnati Verbi 1166. ad duos annos in pace tenebit : ecclesia vero S. Richarii omnia præscripta a festo S. Andreæ, quod est in priori prædictorum annorum usque ad ejus festum sequens, abque ullo obstaculo de quindecim libris denariorum redimens, tamdiu in pace tenebit donec prædictos nummos a Girardo accipiat.
Vide Pœnales terræ.