«
Profiteri » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 526a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROFITERI
PROFITERI,
Confiteri, Confessionem Sacerdoti exsolvere, in Legibus Henrici I. Regis
Angl. cap. 66.
Profiteri, Professionem (de qua mox) facere, in Antiq. definit. Ord. Cisterciensis dist. 4.
cap. 1.
Professio, qua Monachus per votum triplex Deo sese offert. Hac enim votorum emissione palam
profitetur Deo obedientiam, castitatem, et paupertatem deinceps se observaturum. S.
Hieronymus in Præfat. ad Regul. S. Pachomii, de præcedentia loquens :
Non ætas
inter eos quæritur, sed Professio. Professio virginitatis,
apud S. Ambrosium
lib. 3. de Virgin.
Sancta religionis Professio, in Concilio Arelat. II. ann. 385.
can. 45. Concilium Carthagin. ann. 398 :
Clericus Professionem suam et in habitu et
in incessu probet.
Canones Romanor. ad Gallos cap. 1 :
Virgo votata jam
Christo, quæ integritatem publico testimonio Professa, a Sacerdote, prece effusa,
benedictionis velamen accepit.
Concilium Wormatiense, ann. 868. cap. 23 :
Monachum ergo aut paterna devotio, aut propria Professio facit.
Vide
Arnobium lib. 6. Addit. 1. Capitul. cap. 35. etc. et Haeftenum lib. 4. Disq. Monast.
tract. 5. disq. 2. Exstat hæc professionis Monasticæ formula in Polyptycho S. Remigii
Remensis :
Ego Rotfridus initium conversionis meæ diligenter attendens, considero
quod petitionibus meis primum non facilis concessus est introitus, sed diu pulsanti mihi
vix hospitii locus est misericorditer attributus, in quo per paucos dies commoratus,
novitiorum sum domum progressus, in qua dura et aspera mihi primum a seniore sunt
prædicata, et stabilitatis meæ promissio expetita, et ter in anno lecta atque tradita
est regula, cum admonitione dicentis, Ecce lex sub qua militare vis, si potes observare,
ingredere ; si vero non potes, liber discede. Hoc ergo videns ordinatissimum mihi atque
morosum spatium adtributum, dubitationis aditum prætermitto, et ut me jam vestro corpori
sociare dignemini, humiliter podesco. Ego tamen hujus regulæ instituta, Domino juvante,
servare promitto, et propter vitæ æternæ præmium, coram Deo et Angelis ejus me similiter
militaturum subjicio : ita ut ab hac die non mihi liceat colla de sub jugo excutere
regulæ, quia sub annali optione aut excutere licuit, aut suscipere. Et ut hæc
Professionis meæ petitio a vobis firmiter teneatur, ad nomen S. Remigii, vel quorum hic
reliquiæ continentur, ac præsentis Abbatis domni videlicet Hincmari Archiepiscopi
conscriptam trado. Professio infantium
vide
Oblati 1.
Professus Monachus, qui in Monasterio votum emisit,
Religieux Profez. Arnulfus
Lexoviensis Episcopus in Epist. ad Abbatem S. Ebrulfi :
Pro Willelmo Monacho olim
nos Fraternitati tuæ semel et iterum scripsisse meminimus, ut eum in Monasterio tuo, in
quo Professus est, reciperes, etc.
Occurrit præterea tom. 3. novæ Gall. Christ. inter
Instr. col. 245. et apud Murator. tom. 6. col. 68.