« Psalmus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 551b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PSALMUS
PSALMUS. S. Augustinus in Psalm. 4 :
Psalmi dicuntur, qui cantantur ad Psalterium, quo usum esse David Prophetam in magno mysterio prodit Historia.Idem in Psalm. 67 :
Inter Psalmum et Canticum hoc interest, quod Canticum ore profertur, Psalmus autem visibili organo adhibito, id est psalterio canitur.Gregorius Nyssenus tract. 2. in Psalm. cap. 3 :
Ψαλμὸς μἑν ἐστιν διὰ τοῦ ὀργάνου τοῦ μουσιϰοῦ μελῳδία.Lexic. Gr. MS. Reg. sign. 930 :
Ψαλμός, λόγος μουσιϰός, ὅταν εὔριθμος ϰατἀ ἁρμονιϰοὺς λογους πρὸς τὸ ὄργανον ϰρούηται, ἤ ῷδὴ τῷ Θεῷ προσφερόμενος.Adde Eucherium de Quæst. utriusque Testam. Papiam, et alios.
Cum Psalmis ad sepulturam cadavera deducere,in Concilio Braccarensi ann. 563. can. 16.
Psalmi Abecedarii, apud S. Augustinum Enarrat. in Psalm. 118. concione 32. quorum versus quilibet a
primis litteris alphabeti incipiunt. Ejusmodi est Psalmus, quem scripsit idem Augustinus
contra partem Donati, de quo hæc ille lib. 1. Retract. c. 20 :
Psalmum qui eis cantetur, per litteras feci ; sed usque ad V. litteram ; tales enim Abecedarios appellant.Vide Vitam S. Isidori Episcopi Hispalensis cap. 6.
Psalmi Alleluyatici, S. Hieronymo Epist. 7. 17. 137. dicuntur, qui pro titulo habent Alleluya,
cujus inscriptionis nullam aliam rationem afferunt, quam quod Psalmi isti singularem ac
festivam Dei laudem præ aliis continent : ii sunt numero 20. nempe 104. 105. 106. 110.
111. 112. 113. 114. 115. 116. 117. 118. 134. 135. 145. 146. 147. 148. 149. 150.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Psalmi Anniversatiales, Qui pro defunctis dicuntur. S. Wilhelmi Constit. Hirsaug. lib. 1. cap. 4 :
Quandocumque autem ante Missam processio illuc agitur, neque ad finem inclinatur : de qua post Psalmos anniversatiales, cum revertimur in capitulum, ea vice, non nisi semel inclinamus.
Psalmus Apertionis, nempe, Domine labia mea aperies, etc. Regula Magistri cap.
44 :
Oportet in nocturnis ab Abbate dici versum Apertionis.Vide Amalarium de Offic. Eccl. lib. 3. cap. 9.
Psalmi Baptismales, Numero tres, qui recitantur in diebus baptismalibus, nempe in Dominica
nocte Resurrectionis Domini, et Pentecostes, quia tria vitia originalia, suggestionem
scilicet Diaboli, carnis delectationem, et consensum animi a Catechumenis repelli postulat
Ecclesia, ut ait Amalarius lib. 4. de Divin. Offic. cap. 43. et 48. apud Mabillonium. Adde
c. 23. Honorium Augustod. lib. 3. cap. 144. et Durandum lib. 6. Ration. cap. 89. num. 4.
P. , 1766.
Psalmus de Baptisterio, Qui procedendo ad sacros fontes decantatur. Ordo eccl. Ambros. ann. circ. 1130.
apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 843 : Singulis diebus in octava Paschatis proceditur ad baptisterium... Feria v. Psalmus de Baptisterio.
Psalmus Cantici,
est cum organo præcinente, subsequens et æmula organi vox chori cantantis auditur, modum psalterii modulis vocis imitata.Ruffinus Aquileiensis in Psalm.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Psalmi Communionis, Qui tempore communionis canebantur in Ecclesia Carthaginensi : quod tempore S.
Augustini fieri cœptum testatur ipse lib. 2. Retract. cap. 11 : Hilarus quidam.... adversus Dei ministros... irritatus, morem qui tunc esse apud Carthaginem cœperat, ut hymni ad altare dicerentur de Psalmorum libro, sive ante oblationem, sive cum distribueretur populo quod fuisset oblatum, maledica reprehensione, ubicumque poterat, lacerabat, asserens fieri non oportere.Id etiam apud Gallos in usu fuisse colligi posse videtur ex Reg. Aureliani sub finem ubi præcipit Psallendo omnes communicare.
Psalmus Confessionis, τῆς ἐξομολογήσεως, apud S. Basilium Epist. 63.
Psalmi Directanei, Qui nulla modulatione, et in directum,
ut aiunt, pronuntiantur. Vide supra Directaneus.
Psalmi Dominicales, Qui diebus Dominicis in Ecclesia recitari solent. Martyrolog. c. 41.
Psalmi Familiares, apud Lanfrancum in Decretis pro Ord. S. Benedicti c. 1. sect. 3. et Udalricum in
Consuet. Cluniac. Monaster. lib. 1. cap. 46. dicuntur
ii, qui in omnibus 12. lectionibus horas sequuntur : quorum laboriosa, imo pluribus odiosa paulatim multis de causis est adaucta multiplicitas, quæ quia multos gravabat, multorum, et totius pene conventus postulatione in hac parte immutata est.Verba sunt Petri Abbatis Cluniac. in Statutis Ord. Clun. cap. 21. Vita S. Gilberti de Sempringham :
Dictis prius quibusdam Psalmis familiaribus pro se suisque, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Familiares vero nuncupabantur quod pro familiaribus seu Monasterii amicis
et benefactoribus recitabantur : quod aperte docet Bernardus Mon. in Ordine Cluniac. part.
1. c. 75 : Adjunguntur Psalmi pro familiaribus nostris, qui solent dici post Tertiam.Huic concinit S. Wilhelmus in Constit. Hirsaug. lib. 1. cap. 82. Interdum Psalmi Verba mea dicuntur eidem S. Wilhelmo ibid. cap. 3. quod ab eo Psalmo inchoarentur : incœpti tamen aliquando a Psalmo Ad Dominum cum tribularer, ut ex laudato Bernardo part. 2. cap. 32. discimus ; neque enim definitus erat eorum nume rus, quippe qui pro arbitrio Abbatis aut omnino supprimebantur aut breviabantur. Guidonis Discipl. Farf. cap. 17 :
Psalmi familiares nec promantur in hoc obsequio, sed nec ullus alius pro Defunctis.Charta sæculi circiter undecimi ad calcem Reg. in Tabul. S. Quintini de Monte :
Familiares Psalmi aliquatenus breviabuntur, scilicet omni die duo tantum dicantur,Deus in adjutorium meum, Voce mea, etc.
Psalmi Feriales, qui diebus ferialibus, seu in feriis in Ecclesia recitantur. Microlog. c. 54.
Consuet. antiq. Fontanell. MSS. fol. 35 :
Inter nocturnos Psalmi feriales non dicantur, exceptis Adventu et Septuagesima ; sed finitis nocturnis, facto signo, Laudes canantur.
P. , 1766.
◊ Ordinar. MS. S. Petri
Aureæ-val. in vigilia Nativit. Dom. : Post matutinas dicuntur Psalmi feriales, videlicetAd te levavi et De profundis, cum orationibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Psalmi Fortiores, id est, longiores, in Reg. S. P. Benedicti cap. 18.Psalmi Graduales, Quindecim Psalmi, qui ad quinque parvas Horas congrue distribuuntur, in
quotidiano Officio Deiparæ, ut ait Radulphus Tungrensis lib. de Canonum Observ. cap. 20.
21. Vide Eucherium de Quæst. utriusque Testamenti, Durandum lib. 5. Ration. c. 2. n. 39.
et supra in Graduale 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Sic
appellantur quindecim Psalmi a Psalmo 120. usque ad 135. quod canebantur in 15. templi
Salomonici gradibus, vel quia vox gradatim elevabatur, ut scribunt Commentatores. Ii
quotidie Quadragesimali tempore recitati usque ad Pium V. PP. qui in feriis quartis tantum
eos in choro recitari statuit, Bulla Breviariis præfixa, qua ab obligatione eximuntur ii,
qui extra chorum officium dicunt.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Psalmus Impositus, hoc est, præscriptus, in Guidonis Discipl. Farf. lib. 1. cap. 38 : Post hæc si aliquis Psalmus impositus est pro vivis vel defunctis, tunc dicant et finiant.
Psalmus Invitatorius : ita appellatur Psal. 94. Venite exultemus, etc. in Capit. Aquisgran. c.
66. in Ordine Romano, apud Alcuinum, Petrum Damian. Amalarium, Honorium lib. 2. cap. 1.
Herbertum de Miracul. lib. 2. cap. 9. in Vita Alcuini num. 5. etc. quod populum ad
laudem Dei invitet, ut habent Amalarius lib. de Ord. Antiph. c. 21. lib. 4. de Eccl.
Offic. c. 9. Petrus Damian. de Dominus vobiscum cap. 7. Beletus c. 25. Durandus lib. 5.
cap. 3. num. 10. 11. 12. etc. quibus interdum nude Invitatorium appellatur, quod
suaviter censuit Vossius, esse certum Monasterii locum, quo invitarentur Monachi ad
laudandum Deum. Sed hac in re parcendum heterodoxis, viris quantumvis doctissimis, rerum
nostrarum minus scientibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Psalmi Magni, Parvi, etc. Consuet. Cluniac. ann. 1301. ex MS. B. M. Deauratæ Tolos. :
Hoc addito quod in hiis omnibus locis quindecim, triginta familiares, Parvi et Magni, et prostrati Psalmi, et septem Psalmi cum letania suo tempore suffragia..... cotidie nullatenus obmittantur, quin dicantur insimul.
Psalmus Misericordiæ, Quinquagesimus, Miserere mei : ita appellatur a Gervasio Tilleberiensi in
Otiis Imper. Decisione, seu parte 1 :
Torqueri se asserit, eo quod seculum Deo præponens, Psalmum Misericordiæ Psalmo tam breviusculo postposuerit.
Psalmus Parœmiacus, προοιμιαϰός, sic dictus 103 :
Benedic anima mea Dominum,quod ab eo Græci Vesperas, Missam, aliaque officia auspicentur.
Psalmi Plebeii et Vulgares, a privatis imperitisque hominibus compositi, qui in Ecclesia
decantari vetantur, can. ult. Concilii Laodiceni, ubi ἰδιωτιϰοί dicuntur : Plebeii, veteri interpreti, quo loco Glossæ
interlineares MSS. plebeios, versificos Psalmos interpretantur, qui in Concilio
Bracarensi ann. 563. can. 12. vetantur. Nec aberrat ab hac interpretatione Agobardus lib.
de Divina Psalmodia :
Sed et reverenda Concilia Patrum decernunt, nequaquam plebeios Psalmos in Ecclesia decantandos, et nihil poetice compositum in divinis laudibus usurpandum ;præcipue vero, ut subdit, ab hominibus quibuslibet,
quorum nec nomina, nec sensum, nec fidem novit Ecclesia. Adde Martinum Braccar. cap. 67. Capitularia Attonis Episc. c. 58. et quæ observant Menardus ad Regulas Monastic. pag. 381. Henricus Valesius ad Eusebium lib. 7. cap. 24. et Ferrandus in Præfat. ad Psalmos cap. 15.
Psalmi Pœnitentiales. Vetus Pœnitentialis MS. :
Cantetque 7. Psalmos pœnitentiales, id est Domine ne in furore, et Miserere mei Deus secundum, Miserere mei Deus meus, Deus misereatur nostri, Deus in adjutorium, Inclina Domine, De profundis.Adde Appendicem ad Concilium Salegunstadiense ann. 1022.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Hic erat
omnium fere monasteriorum olim usus, ut singulis diebus quibus non occurrebat festum
xii. lectionum, Psalmi pœnitentiales recitarentur : quod ex superius allatis
haud obscure colligitur. Idem obtinuisse in Majori Monasterio testis est Charta
Archembaldi Archiep. Turon. ann. 993. ex Tabul. ejusd. Monast. : Cunctisque diebus post vii. pœnitentiales Psalmos, unum Psalmum communiter decantent, scilicetAd te levavi oculos meos, si xii. lectiones non fecerint. Id est, si festum 12. lectionum non celebraverint. Vide Psalmi speciales.
P. , 1766.
Psalmus Pœnitentialis, Quinquagesimus præcipue sic appellatur. Reg. visitat. Odon. archiep. Rotomag. ex
Cod. reg. 1245. fol. 334. v° : Ante fores ecclesiæ facerent se verberari a sacerdotibus dicentibus Psalmum Pœnitentialem.
Psalmi Prostrati dicuntur, Qui ab humi prostratis in Ecclesia recitantur, apud Lanfrancum in
Decretis pro Ordine S. Benedicti cap. 1. sect. 3. Liber Ordinis S. Victoris Parisiens. MS.
cap. 1 :
Primum septem Psalmos de Cantico Graduum prostrati super sedes decantabunt.Duos vero potissimum psalmos,
qui per singulas horas dicuntur a prostratis, recenset. Bernardus Mon. in Ord. Cluniac. part. 1. cap. 74. num. 37 :
Expectant donec debeant incipi Psalmi prostrati.Udalricus in Consuet. Clun. lib. 1. cap. 3 :
Ad Horas autem reliquas, post quatuor Psalmos, Horarum, ut ita dicam, appendicios, toto corpore prosternimur, ut duos Psalmos dicamus, primum de septem pœnitentialibus Psalmis, alterum de Canticis quindecim graduum.Tabularium Brivatense :
Unusquisque 2. Psalmos prostratus decantet.Appendix ad Concilium Salegunstadiense ann. 1022 :
Tunc omnes prostrati decantent Psalmos istos pro Regis nostri et aliorum sui regni primatum sospitate.Vide eumd. Udalricum d. lib. cap. 4. 12. et 52. Chronicon Andrense pag. 430. Joannem Episc. Abrinc. de Off. Eccl. pag. 36. Consuet. Floriacensis Cœnobii pag. 393. in Bibl. Floriac. etc. Psalmi autem a stantibus concinebantur, ut observat Durandus lib. 5. Ration. cap. 2. num. 36. Petrus Damian. lib. 3. Epist. 8. pag. 301. graviter invehitur in Clericos, qui resident, dum vel
canonica Horarum celebrantur officia, vel etiam ipsa Missarum offeruntur terribilia Sacramenta.
Psalmi Refectionum, Qui tam posita quam levata mensa a Monachis recitari solent,
et peculiariter Deo de benedicenda aut commendanda esca per gratiarum actionem præbentur, et sine antiphona directanei dicuntur : sed in Dominica, vel in diebus festis cum antiphona, vel alleluia,ut est in Regula Magistri cap. 37. 43.
Psalmus Responsorius, Qui tractui seu gradali hodierno
respondet. Gregorius Turon. de Vitis Patrum cap. 8 :
Egressus est in sacrarium, ubi dum resideret, Diaconus responsorium Psalmum canere cœpit.Idem lib. 8. Hist. cap. 3 :
Interea jam medio prandii peracto, jubet Rex ut Diaconum nostrum, qui ante diem ad Missas Psalmum responsorium dixerat, canere juberem, etc.Vide Responsorium.
Psalmi Salomonis, Quos ut apocryphos laudant S. Athanasius in Synopsi sacræ Scripturæ, S.
Nicephorus Patr. CP. in Canone, et Theodorus Balsamon, qui, an ii sint, quos edidit post
Adversaria sacra Ludovicus de la Cerda, alii viderint. Vide Ferrandum in Præfat. ad
Psalmos cap. 16.
Psalmi Speciales, 7. Pœnitentiales. Capit. Aquisgran. ann. 817. et Addit. 1. Capit. cap.
50 :
Ut prætermissis partitionibus Psalterii, Psalmi speciales pro eleemosynariis et defunctis cantentur.Leo Ost. lib. 3. cap. 22 :
Statuit.... cotidianis diebus orationem pro fulgure ad Missam publicam, et ad Psalmos speciales edici,Charta Heriberti Comitis Francor. ann. 27. Lotharii Regis in Tabul. Dervensis Monast. :(al. adjungi.)
Quotidie unam Missæ celebrationem pro me faciant, atque unum Psalmum per singulas regulares Horas persolvant, et cum septem specialibus Psalmis memoriam meam adjungant.
P. , 1766.
Psalmi Suffragiorum, Iidem videntur qui Familiares. Reg. visitat. Odon. archiep. Rotomag. ex
Cod. reg. 1245. fol. 8. r° : Visitavimus monasterium S. Amandi Rotomagensis. Invenimus quod... aliquando cantant horas B. Mariæ et Psalmos suffragiorum, cum nimia festinatione et præcipitatione verborum.
Psalmi Superpositi, in Regula Magistri cap. 50. Vide Superpositio.
Psalmi Typicorum, apud Græcos dicuntur 22. et 145. quod hi in officio Typicorum recitarentur :
eorum vero primus πρῶτα τυπιϰά, alter vero δεύτερα τυπιϰά dicebantur. Vide Goarum ad Euchologium.
In Psalmis Venire. Charta ann. 1123. apud Puricellum in Basilica Ambrosiana pag. 569 :
Illæ vero oblationes, quæ offerentur in manibus Sacerdotum extraneorum, qui in Psalmis veniunt, sine malo ingenio eorum sint, cui dare voluerint sine malo ingenio.
Pœnitentia Psalmorum, in Pœnitentiali S. Columbani dicitur, cum Monachus ob leviorem culpam certum
Psalmorum numerum decantare, vel recitare, in pœnitentiam, jubetur. Adde Pœnitentialem
Gregorii III. PP. cap. 24. Vide Superpositio.
Psalmellus, Antiphona ex Psalmo
desumpta. Charta ann. 1053. apud Puricellum in Monumentis Basilicæ
Ambrosianæ pag. 428 :
Ei vero, qui cantat Psalmellum, denarios duos, etc.