« 1 carto » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 196a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARTO1
1. CARTO, vel Quarto, ut est apud Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 143.
Mensura frumentaria. Charta anni 1214. in 30. Regesto Archivi Regii Ch. 58 :
Similiter liceat nobis emere vineas et alias possessiones, Cartones vel tascas ad usum mensæ nostræ vel Canonicorum, etc.Ubi Carto videtur esse idem quod in Charta Occitanica ann. 1306. in Regesto Philippi Pulcri incip. anno 1299. pag. 91. ex Tabulario Regio :
Item ducentas quinquaginta duas et dimidiam terræ ad agrarium, seu nonam partem in dicta villa et ejus pertinentiis sitas, quæ a nobis tenentur, pro quarum Cartonatarum qualibet debentur duo denarii ultra agrarium, qui sunt computati in dicta summa obliarum minutarum, quæ fuerunt æstimatæ valere communi æstimatione 97. Cartones cum dimidia bladi, duæ partes frumenti, et media pars tertiæ partis siliginis, et alia media pars tertiæ partis avenæ, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Iis in locis,
ut et in sequentibus, sermo est, si bene conjecto, de eo jure, quod Quartagium
appellabant, Gall. Quartelage. Hoc sibi arrogabant domini feudales a suis
tenentibus extorquendo quartam partem fructuum e prædiis, agris vineisve provenientium :
quod quia præter jus et æquum erat, pro quarta parte aliam exigebant minorem, aut eam
commutabant in certam fixamque Cartonum frumenti aut vini quantitatem, pecuniæ
censu interdum addito, ut ex variis locis hic subjectis licet colligere. Libertates ann.
1209. concessæ per Raibaldum de Calma hominibus terræ suæ, Hist. Dalphin. tom. 1. pag.
19 : Volo quod vineæ eorum, quæ Cartonem dabant servitio, quintam tantum saumatam serviant.Litteræ Humberti Diensis Episc. eod. tom. pag. 141 :
Sciendum vero est, quod in Cartonibus vini et censibus gallinarum, quas in dicto castro percipimus, debent prædicti Stephanus et Petrus Bouerii, et Petrus de Valle pro balia sua decimam partem accipere.Conventio inter Adalardum Abb. S. Victoris Massil. et Wilhelmum Vicecomitem de villa Cathedræ ann. 993. apud Marten. tom. 1. Collect. Ampliss. col. 350 :
Videbam terram S. Victoris membratim carpere, et ceu a belluis particulatim dilaniare, ab Arnulfo scilicet Sabenco, qui fraudulenter acquisivit sibi Cartonem Cathedræ ab antecessore meo Bernardo, necnon a Willelmo Vicecomite, etc.Statuta Eccl. Biterr. ann. 1360. apud eumd. Marten. tom. 4. Anecd. col. 632 :
Item monemus semel, secundo, tertio et peremptorie omnes et singulos qui Cartones, procurationes, synodatica et assignationes nobis debent et Ecclesiæ Biterrensi, quod de ipsis infra xv. dies satisfaciant ad plenum, ut tenentur.Quartagium ad fixam frumenti, vel avenæ, etc. quantitatem et ad certam pecuniæ censualis summam redactum fuisse, probat D. de Lauriere in suo Juris Gallici Glossario ex libertatibus incolis S. Palladii a Guidone de Soliaco Archiep. Bituric. ann. 1279. concessis, ex quibus hæc refert :
Pro quolibet casali sito in censibus nostris, et rebus pertinentibus ad casale, quod casale cum pertinentiis tenebant homines quondam tailliabiles, reddentur nobis viginti bocelli avenæ et viginti denarii Turonenses censuales, accordabiles, vel tantum, seu pro rata quam tenebant de casali.Idem confirmat ex Consuetudinibus oppidi de Troy in agro Bituric. ubi sic habetur :
Item par ladite Coutume et droit prescrit de temps immemorial ledit Seigneur a droit de prendre sur chacun chezeau, étant audit censif six boisseaux marseche et trois parisis de cens accordables, payables comme dessus, et pour demi chezeau trois boisseaux, et un denier obole parisis, et pour un tiers ou quart à la raison dessus-dite, lequel Droit s'appelle Droit de quartelage, sur lequel le Roy prend un muid marseche de rente, à la charge de fournir audit Seigneur censivier un Sergent fiéfé, qui execute les debiteurs des droits d'iceluy, par vertu de roolle du Receveur ordinaire du domaine du Roy.Vide antiq. Consuetud. Bituric. pag. 112. 222.
P. , 1766.
◊ Chron. vet. ad ann. 1310.
apud Catel. ad calcem Hist. comit. Tolos. pag. 153 : Se vendidit tredecim libris Turon. Carto frumenti.Charta ann. 1306. in Reg. 76. Chartoph. reg. ch. 84 :
Impositum fuit Francisco Pararrani... duodecim garberios bladi... sibi appropriasse furtive, et ab inde usque ad decem Cartones bladi vel circa... recepisse.Quod autem supra additur circa Cartonis exactionem, ut minus considerate dictum, emendatur in Quarto 7. Vide ibi.