« »
 
CARTO 1, QUARTO 1, QUARTO 2, QUARTO 3, QUARTO 4, QUARTO 5, QUARTO 6, QUARTO 7, QUARTO 8, QUARTO 9, QUARTO 10.
[]« 1 carto » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 196a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARTO1
1. CARTO, vel Quarto, ut est apud Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 143. Mensura frumentaria. Charta anni 1214. in 30. Regesto Archivi Regii Ch. 58 :
Similiter liceat nobis emere vineas et alias possessiones, Cartones vel tascas ad usum mensæ nostræ vel Canonicorum, etc.
Ubi Carto videtur esse idem quod in Charta Occitanica ann. 1306. in Regesto Philippi Pulcri incip. anno 1299. pag. 91. ex Tabulario Regio :
Item ducentas quinquaginta duas et dimidiam terræ ad agrarium, seu nonam partem in dicta villa et ejus pertinentiis sitas, quæ a nobis tenentur, pro quarum Cartonatarum qualibet debentur duo denarii ultra agrarium, qui sunt computati in dicta summa obliarum minutarum, quæ fuerunt æstimatæ valere communi æstimatione 97. Cartones cum dimidia bladi, duæ partes frumenti, et media pars tertiæ partis siliginis, et alia media pars tertiæ partis avenæ, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Iis in locis, ut et in sequentibus, sermo est, si bene conjecto, de eo jure, quod Quartagium appellabant, Gall. Quartelage. Hoc sibi arrogabant domini feudales a suis tenentibus extorquendo quartam partem fructuum e prædiis, agris vineisve provenientium : quod quia præter jus et æquum erat, pro quarta parte aliam exigebant minorem, aut eam commutabant in certam fixamque Cartonum frumenti aut vini quantitatem, pecuniæ censu interdum addito, ut ex variis locis hic subjectis licet colligere. Libertates ann. 1209. concessæ per Raibaldum de Calma hominibus terræ suæ, Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 19 :
Volo quod vineæ eorum, quæ Cartonem dabant servitio, quintam tantum saumatam serviant.
Litteræ Humberti Diensis Episc. eod. tom. pag. 141 :
Sciendum vero est, quod in Cartonibus vini et censibus gallinarum, quas in dicto castro percipimus, debent prædicti Stephanus et Petrus Bouerii, et Petrus de Valle pro balia sua decimam partem accipere.
Conventio inter Adalardum Abb. S. Victoris Massil. et Wilhelmum Vicecomitem de villa Cathedræ ann. 993. apud Marten. tom. 1. Collect. Ampliss. col. 350 :
Videbam terram S. Victoris membratim carpere, et ceu a belluis particulatim dilaniare, ab Arnulfo scilicet Sabenco, qui fraudulenter acquisivit sibi Cartonem Cathedræ ab antecessore meo Bernardo, necnon a Willelmo Vicecomite, etc.
Statuta Eccl. Biterr. ann. 1360. apud eumd. Marten. tom. 4. Anecd. col. 632 :
Item monemus semel, secundo, tertio et peremptorie omnes et singulos qui Cartones, procurationes, synodatica et assignationes nobis debent et Ecclesiæ Biterrensi, quod de ipsis infra xv. dies satisfaciant ad plenum, ut tenentur.
Quartagium ad fixam frumenti, vel avenæ, etc. quantitatem et ad certam pecuniæ censualis summam redactum fuisse, probat D. de Lauriere in suo Juris Gallici Glossario ex libertatibus incolis S. Palladii a Guidone de Soliaco Archiep. Bituric. ann. 1279. concessis, ex quibus hæc refert : Pro quolibet casali sito in censibus nostris, et rebus pertinentibus ad casale, quod casale cum pertinentiis tenebant homines quondam tailliabiles, reddentur nobis viginti bocelli avenæ et viginti denarii Turonenses censuales, accordabiles, vel tantum, seu pro rata quam tenebant de casali. Idem confirmat ex Consuetudinibus oppidi de Troy in agro Bituric. ubi sic habetur :
Item par ladite Coutume et droit prescrit de temps immemorial[] ledit Seigneur a droit de prendre sur chacun chezeau, étant audit censif six boisseaux marseche et trois parisis de cens accordables, payables comme dessus, et pour demi chezeau trois boisseaux, et un denier obole parisis, et pour un tiers ou quart à la raison dessus-dite, lequel Droit s'appelle Droit de quartelage, sur lequel le Roy prend un muid marseche de rente, à la charge de fournir audit Seigneur censivier un Sergent fiéfé, qui execute les debiteurs des droits d'iceluy, par vertu de roolle du Receveur ordinaire du domaine du Roy.
Vide antiq. Consuetud. Bituric. pag. 112. 222.
P. Carpentier, 1766.
Chron. vet. ad ann. 1310. apud Catel. ad calcem Hist. comit. Tolos. pag. 153 :
Se vendidit tredecim libris Turon. Carto frumenti.
Charta ann. 1306. in Reg. 76. Chartoph. reg. ch. 84 :
Impositum fuit Francisco Pararrani... duodecim garberios bladi... sibi appropriasse furtive, et ab inde usque ad decem Cartones bladi vel circa... recepisse.
Quod autem supra additur circa Cartonis exactionem, ut minus considerate dictum, emendatur in Quarto 7. Vide ibi.
[]« 1 quarto » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 602a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUARTO01
1. QUARTO, Quarta pars :
Debetur Quarto unius caponis et unus denarius de caponagio,
in Chartulario S. Martini Pontisarensis. Charta ann. 1030. ex Archivo S. Victoris Massil. armar. Forojul. num. 1 :
Ego Atenulfus, filius Biluldis, Quartonem, hoc est, quartam partem, quæ vocatur Tavernas, reddimus S. Victori... post hæc nullam partem, nullamque bailiam, neque omnino quicquam habemus in ipso dicto Quartone.
Hic agitur, ni me fallo, de quarta parte villæ seu prædii : Vide Quartonus 2.
[]« 2 quarto » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 602a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUARTO02
2. QUARTO, Quarta pars libræ, Gall. Quarteron. Leges Palatinæ Jacobi II. Regis Majoric. tom. 3. SS. Junii pag. LXXIX :
Teneantur duo cerei in Missa, quilibet de uno Quartone.
Capitulum generale MS. S. Victoris Massil. :
Dum infirmi fuerint in convalescentia, postquam conceduntur eis carnes... debet inter duos monachos unum Quartonem mutonis cum media libra carnium salsarum ; quod si solus fuerit, medietatem Quartonis cum quarta parte libræ carnium salsarum.
[]« 3 quarto » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 602a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUARTO03
3. QUARTO, Parva mensura, et, nisi fallor, Quarta pars palmi. Reparationes factæ in Senescallia Carcassonæ ann. 1435. e MS. D. Lancelot :
Item pro quinque stepis et quinque cabestris de coral, quilibet ex longitudine duarum cannarum : unius de taula et trium Quartonum d'espes, emptis precio VI. lib. II. sol. VI. d. tur. Item pro aliis XII. peciis vocatis agulhas de coral, qualibet longitudine XII. palmorum, et latitudine trium Quartonum pro faciendo martellum dicte Carcassone.
[]« 4 quarto » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 602a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUARTO04
4. QUARTO, Mensura frumentaria. Charta Guillelmi Bohent ann. 1332. ex Archivo Marchionis de Flamarens :
Debet... unam quarteriam frumenti ad mensuram Quartonum, rendualem infra festum B. Michaelis.
[]« 5 quarto » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 602a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUARTO05
5. QUARTO, Mensura vinaria. Antiq. Recogn. Caprer. in Regesto Probus fol. 32 :
Hæres Petri Savel tenet de Comite 111. sestar. terræ ad Messeris, et debet inde 1. sestar. frumenti ad parvam mensuram, et 1. sestar. frumenti ad magnam mensuram... et 1. Quartonem vini.
Recurrit fol. 33. Vide Quartale vini.
[]« 6 quarto » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 602a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUARTO06
6. QUARTO, Modus agri vel vineæ, forte continens quartam partem jugeri. Charta Scotiæ ann. 1070. ex Schedis Pr. de Mazaugues :
Dono Quartonem in loco villæ, quæ vulgo dicitur Peliciana, pro tortitudine, quam fecimus de alio Quartone.
[]
[]« 7 quarto » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 602b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUARTO07
7. QUARTO, Præstatio quartæ partis fructuum ex agris, ac præsertim ex vineis provenientium, modo coacta, modo conventa, a dominis feudalibus interdum imminuta atque commutata in certam vini quantitatem, interdum etiam in certam pecuniæ summam. Regestum Probus fol. 30 :
Albus Bovers tenet de Comite 1. sestar. terræ et participes sui, et debent inde 1. gallinam, et tenent VI. fossoratas vineæ ad Quartonem, unde dominus Comes percipit medietatem, quæ potest valere communibus annis 1. somatam vini, et debent talliam.
Fol. 58. v° :
Nicholaus Rex tenet de Comite... X. fossor. vin. ad Rouoschay ad Quartonem, qui potest valere communibus annis 1. barallum vini per annum.
Ibidem fol. 59 :
Petrus Cornuz tenet de Comite XIV. fossor. vini sub Pissief, et debet inde IV. den. census et Quartonem, qui potest valere communibus annis 11. somm. vini.
Ibid. fol. v° :
Cullez tenet quandam vineam ad Quartonem, unde Comes capit tertiam partem, quæ potest valere communibus annis tertiam partem 1. baralli,
Rursus ibidem :
Johannes Ribaudus et Bonetus Ribauz... tenent IX. fossor. vini et Comes percipit ibi Quartonem, et debent talliam, et dictus Quarto valet communibus annis 1. asinatam vini.
Libertates Moirencii ann. 1164. et 1209. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 16. col. 2 :
Si Dominus vinum suum vendere voluerit... erit vinum illud de propriis vineis et de Quartone, non de empto, non de donato, non de commodato.
Acquisitio ann. 1293. ibid. pag. 35. col. 2 :
Focagiis, fenatagiis, servitiis, censibus, taschiis, Quartonibus, fenagiis, bannis, justitiis, etc.
Charta ann. 1342. ibid. pag. 84. col, 1 :
Item dedit et assignavit, ut supra Quartones castellaniæ Bellimontis, qui valere dicuntur annuatim 40. flor.
Accensamentum vineæ Quartoneriæ apud Vivum ann. 1248. ibidem pag. 96 :
D. Odo Alamanni et Ugo de Grangiis dederunt Juveneto de Hospitali clerico sub annuo censu unius sextarii frumenti censualis, et pro quatuor solidis de placito, et pro novem denariis censualibus, quos denarios novem censuales prius faciebat, quamdam vineam prius Quartoneriam, ut ipsam amodo teneat et habeat dictus Juvenetus sine Quartone pro dict. censu et placito.
Hic locus probat, quod primum dixi, Quartonem aliquando in certam pecuniæ summam, seu in certos census fuisse commutatum. Illud quoque hic observandum vineas quartonerias, ex quibus Quarto percipiebatur, allis interdum oneribus, puta censibus pecuniariis, obnoxias fuisse,
pro novem denariis censualibus, quos... prius faciebat
. Donatio Regis Ludovici, Comitis Provinciæ Fulconi de Agoulto ann. 1349. ex Schedis Pr. de Mazaugues :
Item et servitia, Quartones et cinquenia racemorum, quæ dicta curia percipit, et percipere est consueta, in civitate et territorio Sistarici.
Donatio ann. 1317. tom. 2. Histor. Dalph. pag. 166. col. 1 :
Censibus, taschiis, feudis, terragiis, Quartonibus, cinquenis, seysenis, vintenis, ripagiis, etc.
Vide novam Gall. Christ. tom. 3. col. 1079. et 1222. et supra Quartagium, Quarta 6. Quartonus 3. Quartus et Carto 1. Qua in postrema voce non satis considerate suppositum est, hanc Cartonis exactionem semper coactam fuisse et iniquam. Verum quidem est, a dominis feudalibus aliquando, præter jus et æquum, extortum fuisse Cartonem, at sæpius illum exigebant, quod ea conditione vineas aut agros tenentibus [] concederent, ut quartam redderent partem fructuum in iis nascentium. Hujus quippe præstationis aut exactionis ea origo est, ut videtur, mos ille antiquus, quo domini feudales silvas et alia loca inculta tenentibus excolenda concedebant ea conditione, ut ex iis excultis quartam fructuum partem perciperent : quocirca e locis etiam concessis nihil percipiebant, usque dum fructus inde nascerentur. Id suadent Antiquæ Recogn. Revell. Vienn. in sæpe laudato Regesto Probus fol. 57 :
Humbertus Bufavenz est homo ligius Comitis... et tenet medietatem hayarum ad Quartonem, sed nondum essertantur.
Fol. 58 :
Petrus de Vienna... tenet medietatem hayarum ad Quartonem, sed nondum essertantur.
Id est nondum sunt excultæ, ut suum Quartonem, de quo conventum est, inde percipere queat dominus Comes. Vide Complantare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vinearum non ita proprius fuit Quarto, quin etiam aliquando perceptus sit ex agris arabilibus. Antiq. Recogn. Albæripæ in eodem Regesto Probus fol. 67 :
Biancus Garners, Petrus et Bonardus Parerii... tenent 111. sestar. terræ sub Claunas, et debent inde V. solidos census et Quartonem in duabus partibus dictæ terræ, qui potest valere communibus annis VII. mayteriatas siliginis per annum.
[]« 8 quarto » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 602c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUARTO08
8. QUARTO, Quarta pars decimarum vel reddituum Ecclesiæ. Charta Guillelmi Biterr. Episc. qua Monasterio Gellonensi confirmat Ecclesiam S. Vincentii de Popiano ann. 1152. inter Instrum. novæ Gall. Christ. tom. 6. col. 138 :
Concedimus Ecclesiæ S. Guillelmi, salva obedientia et reverentia Ecclesiæ Biterrensis, et omni jure consuetudinario, quod in aliis Ecclesiis nostri episcopatus nostri antecessores habuisse videntur.
Bulla Adriani IV. PP. circiter ann. 1156. pro Priori Cassianensi, ibidem :
Cum autem inter te et venerabilem fratrem nostrum Guillelmum Biterrensem Episcopum de quadam Ecclesia controversia verteretur, et ipsa in Ecclesiis tuis per suam diœcesim constitutis Quartones de jure sibi peteret episcopali conferri... talis inter vos compositio facta est utriusque partis assensu firmata, etc.
Et col. 139 :
De Quartis vero portionibus, quas in iisdem Ecclesiis (Episcopus,) duo modii frumenti ad Bitterrensem mensuram singulis annis a Cassianensi Ecclesia ei ejusque successoribus sine contrarietate aliqua persolventur.
Vide Quartæ Ecclesiarum in Quarta 6.
P. Carpentier, 1766.
Charta Raym. episc. Uzetic. ann. 1164. in Hist. MS. monast. S. Andr. Avenion. fol. 32. v° :
Trado per escambios sive per commutationem ecclesiam S. Privati de Pusillac,... retentis mihi et successoribus meis pro Quartone, viginti octo sextariis annonæ, et duodecim solidis pro synodo et Quartone, nihil amplius occasione Quartonis exacturus in iisdem ecclesiis.
Vide supra Quartesima.
[]« 9 quarto » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 602c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUARTO09
9. QUARTO, f. pro Quarro, Ductor carri, Gall. Charretier, quibusdam GalloFlandris Charron. Testamentum Bernardi Comitis Armaniaci ann. 1302. tom. 1. Ampliss. Coll. Marten. col. 1409 :
Item, legamus militibus, scutiferis, clericis, solmentariis et Quartonibus hospitii nostri, qui in isto viagio nobiscum sunt, pro servitio nostro laborant.... duo millia libras Tur. dividendas inter prædictos milites, domicellos, clericos, solmentarios, Quartones, etc.
[]« 10 quarto » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 602c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUARTO10
10. QUARTO, Regio, pars urbis, Gall. Quartier. Instr. ann. 1364. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 298. col. 2 :
Et [] primo siquidem incohasset et fecisset suum dictum scrutinium dictorum focorum hostiatim in Quartone, dicto de bocaria Nemausi ;... deinde per et post intervalla temporis in Quartone, dicto vulgariter de Courcomayres.
Pluries ibi. Vide Quarterium 2.