![[]](img/image.png)
«
2 ramus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 012c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/RAMUS2
2. RAMUS, Locus custodiæ reorum, Truncus,
Stock, Germanis. Goldastus.
Rami, Dominica, quæ
Ramispalmarum, vulgo dicitur. Charta Sanctii Regis Navarræ
æræ 1125. apud Sandovallium in Episcopis Pampilonensib. pag. 75 :
Veniant ad Ramos
et in Sabbato sancto ad Baptisterium cum suis Presbyteris, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Adde ex animadv. D.
Falconet : nostris olim
les Rampas, les Rampos. Vide supra in
Rama
1.
Ramo Interfectum Cooperire, de eo, qui homicidium clam, seu
murtrum commisit. Lex Ripuariorum tit.
15 :
Si quis ingenuus ingenuum Ripuarium interfecerit, et eum cum Ramo cooperuerit,
vel in puteo, seu in quocumquelibet loco celare voluerit, quod dicitur Mordrido,
etc.
Lex Salica tit. 43. de Homic. § 3 :
Si autem de Ramis, vel de hallis,
aut de qualibet re eum cooperuerit, etc.
Vide
Rama.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Ramum Investire, seu in possessionem mittere. Vide
Investitura, et
de Lauriere
in Glossario Juris Gallici voce
Rain.