« »
 
REDEMPTIO 1, REDEMPTIO 2, REDEMPTIO 3, REDEMPTIO 4.
[]« 1 redemptio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 069a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REDEMPTIO1
1. REDEMPTIO, in bellis privatis. Vide Anonymum de Miraculis S. Ursmari per Flandr. n. 12.
[]« 2 redemptio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 069a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REDEMPTIO2
2. REDEMPTIO, Idem quod Rachatum. Charta ann. 1240. ex Tabular. S. Mauri Fossat. :
Et quotiens mutatur Major illius Majoriæ, dictus Abbas habere debet 100. sol. Paris. de Redemptione.
Alia ex Tabulario S. Dionysii ann. 1200 :
Salva etiam Redemptione et servitio ejusdem feodi, etc.
Charta Milonis Episcopi Tervan. ann. 1145 :
Relevationes terrarum, quas Redemptiones vocant Remenses, eidem Preposito persolvent.
Chronicon S. Trudonis apud Acherium tom. 7. Spicil. pag. 464 :
Si autem Redemptio aliqua de terra moriente herede exiret, etc.
Tabularium Eccl. Ambian. :
Eædem etiam carrucæ debent domino de Quaieux pro vicecomitatus Redemptione corveiam tribus diebus... debent etiam prædicti homines similiter pro Redemptione vicecomitatus domino de Quaieux singulis annis in festo B. Remigii xl. solidos et unum denarium.
Charta ann. 1248. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 414 :
Percepit decimas proventus, et alia bona ad valorem m. lib. Turon. et tam in talliis, quam in Redemptionibus et aliis exactionibus, etc.
Vide Haltaus. Glossar. Germ. col. 2212. voce Lœse.
[]« 3 redemptio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 069a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REDEMPTIO3
3. REDEMPTIO,
Mulcta gravior, quæ pro æstimatione capitis ipsius delinquentis impingitur, Anglis Ranson
, Thomæ Blount in Nomolexico. Capitul. lib. 5. cap. 196 :
De eo qui perjurium fecerit, ut nullam Redemptionem solvat, sed manum perdat. Redemptio pro capite aut membro
, in Charta Communiæ Laudunensis ann. 1128. apud Baluzium tom. 7. Miscell. pag. 289. Vide Manum perdere in Manus.
[]« 4 redemptio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 069a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REDEMPTIO4
4. REDEMPTIO, Ἀπολύτρωσις, Profanus quidam et superstitiosus initiationis ritus, quo suos consecrabant Gnostici : de quo ritu S. Irenæus meminit [] lib. 1. cap. 13. ult. edit. num. 6. cap. 21. num. 1. et alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Redemptio Animæ, Æterna salus. Lex. Bajwariorum tit. 1. cap. 1 :
Si quis liber persona voluerit et dederit res suas ad Ecclesiam pro Redemptione animæ suæ, etc.
Formula in donationibus piis frequentissima.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Redemptio Corporis Domini, Gallice Rançon, cujus pretium exsolvere coguntur vassalli, cum ab hostibus captus est dominus capitalis. Charta Eudonis Comitis, Ducis Britan. ann. 1153. apud Lobinell. tom. 2. Histor. Britan. col. 157 :
Rogaverunt me supradicti Monachi, ut eis quasdam consuetudines, quas eis dominus Gaufredus pater meus dederat, confirmarem, scilicet censum, ostagium, comitis esum, maritationem, terræ emptionem, corporis sui Redemptionem.
Vide in Auxilium.
L. Henschel, 1840–1850.
Redemptio Operum. Codex Lauresham. num. 140. sec. xi. tom 1. pag. 217 :
Redemptio vero operum, quæ ex his hubis principali curiæ in Furden, tribus in anno mensibus, videlicet Februario, Maio et Septembri, jure exhibentur, talis est : In Varenbach 6. hubæ solvunt his singulis mensibus singulæ 6. den. etc.
P. Carpentier, 1766.
Redemptio Personarum. Vide infra in Redimere 2.